- 391 -
PUNCTUM I. De
impositione poenitentiae.
47. De
obligatione imponendi poenitentiam. An post absolutionem, etc.
48. Poenitentia debet imponi ex obligatione.
49. Quando
possit diminui. De infirmis
corpore.
50. et 51. De infirmis spiritu.
52. 53. et 54. Quae species
poenitentiarum debeant imponi.
47.
Circa hoc multa adnotanda sunt. - 392 -
Notandum 1.
confessarium in danda absolutione teneri imponere poenitentiam, ut declarat
Trident. sess. 14. c. 8.: unde peccat, si eam non imponit, et
quidem graviter, cum confessio est de mortalibus; si est de venialibus, aut de
mortalibus iam confessis, probabile est (ut dicunt Lugo, Dicast. Salm.
Mazzotta, etc.) non peccare graviter1. Et licet poenitens statim post
absolutionem alterius peccati confiteatur, confessarius pariter debet imponere
novam poenitentiam, saltem levem. Dicunt Bon. Croix et Mazzot. sufficere tunc
ei imponere denno priorem poenitentiam; sed recte hoc negant Castrop. Ronc.,e
tc., quia licet possit imponi opus debitum ex alio praecepto, sicut infra dicetur
nihilominus non posset imponi opus debitum eodem titulo poenitentiae2.
Poenitentia plerumque imponenda est ante absolutionem, ut videat quomodo eam
poenitens acceptet; sed potest aliquando imponi immediate post absolutionem;
tunc enim moraliter cum illa unitur: ita communissime Busemb. Salm. Viva,
Diana, Sporer, etc.3.
48.
Notandum 2. poenitentiam semper debere imponi sub aliqua obligatione. Sed fit
dubium an confessarius possit imponere poenitentiam gravem sub levi obligatione?
Negant Bonac. Coninch., etc., dicentes materiam gravem sub levi obligatione
impoenre solius legislatoris esse, non autem simpilcis ministri, qualis est
confessarius. Sed communius et
probabilius affirmant Suar. Filliuc. Henriq. Fag. Busemb. Segneri, Tamb.
Dicast., etc., quia in Poenitentiae Sacramento sacerdos non simplicis ministri
Iesu Christi fungitur officio, sicut in caeteris Sacramentis, sed est verum
iudex a Salvatore constitutus cum facultate solvendi a peccatis, et ligandi per
poenitentiam, adeo ut obligatio huius totaliter dependeat ex confessarii
praecepto4.
49.
Notandum 3. circa quantitatem poenitentiae, illam debere esse proportionatam
culpis; sed in hoc attendenda sunt verba Tridentini, sess. 14. c. 8.
ubi sic dicitur: Debent ergo sacerdotes Domini, quantum spiritus et
prudentia suggesserit, pro qualitate criminum, et poenitentium facultate,
salutares et convenientes satisfactiones iniungere, ne, si forte peccatis
conniveant, et indulgentius cum poenitentibus agant, levissima quaedam opera
pro gravissimis delictis iniungendo, alienorum peccatorum participes
efficiantur. Itaque quantitas poenitentiae a Concilio remittitur
confessarii arbitrio, quantum spiritus et prudentia suggesserit. Hinc fit quod poenitentia multis de causis
potest minui. 1. Si poenitens accessit valde contritus; aut si ille prius
multas poenales patravit actiones5. 2. Tempore iubilaei aut
indulgentiarum plenariarum; sed semper tunc debet imponi aliqua poenitentia, ut
declaravit Benedictus XIV, tum quia nemo potest securus esse plenariam
indulgentiam lucrari, tumq uia semper integrandum est Sacramentum6. Et
cum poenitens indiget poenitentia medicinali, haec omnino imponenda est, ut
bene advertit Mazzot. 3. Si poenitens sit infirmus corpore, cum advertat
Rituale rom., infirmis tunc non esse imponendam gravem poenitentiam, sed tantum
pro tempore cum convaluerint. Quod si infirmus sit constitutus in mortis
periculo aut sensibus destitutus, tunc potest absolvi sine ulla poenitentia; licet
semper expediat aliquam levem ei imponere, ut osculari Crucifixum, aut invocare
nomina Iesu et Mariae, saltem in corde, etc. Non expedit infirmo pro
poenitentia imponere ut patienter infirmitatis incommoda sufferat, hoc enim
potest esse illi multorum scrupulorum occasio. Contra recte advertunt Salm.
quod si infirmus possit satisfacere per eleemosynas, istas utique esse a
confessario - 393 -
iniungendas,
dum quilibet tenetur eam facer, quam potest, poenitentiam1.
50.
Potest 4. minui poenitentia, si poenitens est infirmus spiritu; adeo ut
prudenter timeatur ne ille non adimpleat poenitentiam proportionatam; ita
docent communiter Suar. Scot.
Navar. Laym. Abelly, Castr.
Habert. Gonet, Gerson.
Caiet. Natalis ab Alex.
Antoine, Anacl.; ita etiam s. Carolus Borrom. in Instruction. ad
confessarios, qui monet confessarios, ut minuant poenitentiam iuxta
dispositiones poenitentium, eos admonendo: Hoc factum esse (sunt sua
verba) ne eam, quae pro culparum ratione iniungenda erat, deserant (nota)
cum periculo salutis suae. Idem docet s. Thomas, cuius verba mox infra
referemus. Verume st quod in Trid. dicatur, quod poenitentia debeat delictorum
qualitati correspondere; sed mox subiungit, quod debeant esse pro
poenitentium facultate salutares et convenientes. Salutares, nempe utiles
poenitentis saluti: et convenientes, nempe proportionatae, non solum
peccatis sed etiam poenitentis viribus. Hinc non solum non esset salutares, nec
convenientes illae poenitentiae, quibus poenitentis vires ob spiritus
imbecillitatem pares nons unt: sed potius essent ei perniciei, quam saluti. In
hoc Sacramento potius attenditur emendatio, quam satisfactio; propterea ait
Rit. romanum. (de Sacramento Poenitentiae) quod confessarius in danda
poenitentia debet rationem habere poenitentis dispositionis. Et s.
Thomas2 dicit: Sicut medicus non dat medicinam ita efficacem... ne
propter debilitatem naturae maius periculum oriatur; ita sacerdos divino
instinctu motus non semper totam poenam, quae uni peccato debetur, iniungit, ne
infirmus desperet, et a poenitentia totaliter recedat. Et alibi3
dicit, quod sicut parvus extinguitur ignis, si multa ligna superimponantur; ita
accidere potest, quod parvus poenitentis affectus contritionis extinguatur
pondere poenitentiae: et subiungit: Melius est quod sacerdos poenitenti
indicet quanta poenitentia esset sibi iniungenda, et iniungat nihilominus quod
poenitens tolerabiliter ferat. Et alibi4 addit: Tutius est
imponere minorem debito, quam maiorem, quia melius excusamur apud Deum propter
multam misericordiam, quam propter nimiam servitatem, quia talis defectus in
purgatorio supplebitur. Id prius tradidit Chrysostomus in cap. Alligant, 12. caus. 26.
q. 7. dicens: Sicut enim si fascem super humeros adolescentis, quem
non potst baiulare, posueris, necesse habet, ut aut fascem abiiciat, aut sub
pondere confringatur: sic et homini, cui grave pondus poenitentiae imponis,
necesse est ut aut poenitentiam tuam reiiciat, aut suscipiens, dum sufferre non
potest, scandalizatus amplius peccet. Idem etiam dicunt Gerson. Caiet. et praecipue s. Antonin.5
qui dicit, quod debet imponi illa poenitentia quam iudicatur poenitens
executurus, et quam ille tunc libenter acceptat. Et si poenitens protestatur
sibi non esse vires sufficientes ad poenitentiam convenientem, concludit tandem
s. Anton.: Tunc quantumcumque deliquerit, non debet sine absolutione
dimitti. Sufficiens tunc erit, ait Sanctus, ut ei imponatur in generali
quicquid boni egerit sub iisdem verbis Ritualis: Quicquid boni feceris etc.,
quae opera cum Sacramento Poenitentiae coniuncta, ut docet
Angelicus6, ob Sacramenti virtutem, maiorem acquirent valorem ad
satisfaciendum pro peccatis commissis. Item probabiliter addunt multi
dd. Lugo, Petroc. Croix, et Salm. cum eodem s. Antonin.7 esse iustam
causam ad minuendam poenitentiam iudicare poenitentem ita melius - 394 -
erga
poenitentiam affici studio. O quam pulchrum est consilium sancti Thomae a
Villanova1, facilem unam iniunxeris, acriorem consulueris! Expedit
ut poenitenti comprehendere facias poenitentiam quam mereretur: cui potest
conducere et iam indicare poenitentias antiquas Canonum poenitentialium (hae
inveniuntur in opere2 adnotatae). Iuvabit pariter, ut dicit s. Thomas
de Villanova, suadere poenitenti graviorem poenitentiam, sed postea imponere ei
oportet eam tantum, quam prudenter iudicabit confessarius ab eo adimpletam iri.
Insinuat s. Franciscus de Sales3, et idem dicit Rit parisien.4
expedire, ideoque a poenitente expetere, an valeat ipse eam poenitentiam
exequi; secus commutetur. Idem admonuit s. Carolus Borromaeus, dicendo: Talem
imponat poenitentiam qualem a poenitente praestari posse iudicet. Proinde
aliquando, si ita expedire viderit, illum interroget, an possit, anve dubitet
poenitentiam sibi impositam peragere; alioquin eam mutabit, aut minuet. Confert
etiam plerumque inter opera iniucta aliquam gravem poenitentiam imponere, sed
non sub gravi (ut n. praecedenti dictum est); aut aliquod opus aliunde
praeceptum, aut debitum, ut infra dicemus.
51.
Ex quo deducitur quam imprudenter se gerunt confessrii, qui poenitentiam
viribus poenitentium imparem iniungunt. Quot istorum multoties non dubitant
faciliter recidivos indispositos absolvere, et etiam eos qui in proxima
peccandi occasione versantur, et insipienter postea putant iis mederi imponendo
gravissimas poenitentias, licet videant quod illi eas adimplere non possint:
imponunt v. g. ut octavo quoque die per annum confiteantur: ut quindecim
decades Rosarii quolibet die recitet ille, qui ne solitus quidem fuit quinque
in hebdomada recitare: imponunt ieiunia, disciplinas, orationem mentalem illi,
qui nec nomen unquam audivit. Et
quid hiuc eveniet? Eveniet quod licet inviti acceptent quod impnitur, ut
absolutionem aucupentur, nihilominus postea nihil horum executioni demendant;
et credendo in novum peccatum esse delapsos, imo putando (praecipue rudes)
nullius fuisse momenti confessionem factam, quia poenitentiae impositae non
satisfecerunt, propterea ad pristinum perditum vivendi modum redeunt: et ob
poenitentiae impositae pondus perterriti a confessione horrent, et ita in
peccatis tabescere pergunt. Et hic est fructus qui in perniciem tot miserorum
colligitur ex huiusmodi satisfactionibus, quas convenientes vocant, sed melius
discendae essent inconvenientissimae. Caeterum extra casum gravissimae
infirmitatis, aut compunctionis extraordinariae, non bene ageret confessarius,
si pro culpis gravibus adiungeret levem satisfactionem, levem inducentem
obligaitonem etenim licet (cum expedit) possit adiunti opus quod, habita
peccatorum ratione, sit leve, attamen semper debet imponi gravis satisfactio,
quae obliget sub gravi5.
52. Notandum 4. circa
qualitatem poenitentiae, non imponendas poenitentias perpetuas, aut valde
onerosas, ut ingredi religionem, et tanto minus matrimonio ligari, quod
omnimodam requiritu libertatem; item non imponantur vota perpetua; imo licet
poenitens vellet vovere, v. g. de non relabendo, ei non permittatur nisi ad
tempus; ut videat quomodo illud observet. Loquendo autem de poenitentia
conditionata, v. g. aut de ieiunando, aut de eleemosynam elargiendo quoties
cadet, potest utique illa imponi, et cum imponitur, tenetur poenitens eam
acceptare et exequi, ut recte dicunt Suar. Laym. Bonac. Salm. et Aversa (contra
Dianam, etc.); sed non expedit eam ad - 395 -
longum tempus
imponere, quia postea faciliter negligiur et peccata multiplicantur; potest
igitur imponi tantum ad breve tempus, ut ad mensem, aut ad aliam
confessionem1. Item advertendum, non esse imponendas
poenitentias publicas pro peccatis occultis; tenetur autem confessarius has
imponere, si alia via occurri non possit scandalo dato, vel honori alicuius
palam detracto; sed non est adstringendus poenitens ad publicam poenitentiam,
si ipse renuit, et alio modo possit scandalum reparare, nimirum Sacramenta
frequentando, ecclesias visitando, ad aliquam congregationem se aggregando
etc.2.
53.
Notandum 5. opera satisfactoria debere esse poenalia, nam (ut advertit Trident.
sess. 14. cap. 8.) satisfactio non solum debet esse medicinalis
in novae vitae custodiam, sed etiam ultrix in peccatorum commissorum
satisfactionem. Haec poenalia
opera reducuntur ad ieiunium, eleemosynam, et orationem. Sub ieiunii
nomine veniunt omnia sensuum mortificationum genera. Sub orationis nomine etiam
veniunt confessiones, Communiones, ecclesiarum visitationes, et etiam actus
interni charitatis, contritionis, aut meditationis, qui actus utique possunt
imponi in poenitentiam, iuxta communem dd.3. Advertunt tamen tam orationem,
quam eleemosynam, et quodcumque opus bonum valere pro opere poenali, ut
communiter docent theologi; nam respectu nostri filiorum Adam post statum
naturae lapsae quaecumque actio virtuosa habet rationem poenae, quia propter
iustitiam originalem amissam, omnes proni sumus in malum, et proprias
commoditates; ita Valent. Castrop. Laym. Pitig. Salm. cum multis
aliis4. Idem novissime scripsit doctus auctor Instruct pro novis
Confessarius5, qui ait: Hic advertendum nos haud dicere, nec
inutilem reputare poenitentiam illam, quaecumque illa sit, quae iniungitur in
Sacramento, cum certum sit, quod etiam signum crucis cum Sacramento coniunctum
est efficax ad satisfaciendum; tanto magis, quia in statu praesentis naturae
lapsae omne opus bonum est quodammodo affigens, et poenale. Hoc etiam
confirmatur ex s. Francisco de Sales6, qui sic ait: Alius patitur in
ieiunando, confessiones, concionando, orando, et similibus actibus. Haec poena (orandi)
praestat alteri poenae (ieiunandi); etenim oratio, praeterquam quod
domat corpus, affert fructus desidearbiliores. Praesertim confirmatur e s.
Thoma, qui dicit: Quaelibet oratio habet rationem satisfactionis, quia
quamvis habeat suavitatem spiritus, habet tamen afflictionem carnis, ut
dicit Gregorius (super Ezech. homil. 17.): Dum crescit in nobis
fortitudo amoris intimi, infirmatur fortitudo carnis7. Potest etiam
imponi in poenitentiam aliquod opus ad quod poenitens tenetur, ut interesse
Sacro die festivo ieiunare in vigiliis, sicut etiam communiter dicunt Sot. Suar. Laym. Sanch. Valent., etc.,
quia cum tale opus sit satisfactorium, tunc per Sacramentum elevatur ad meritum
satisfactionis sacramentalis. Hoc potst fieri, cum dingoscitur poenitens valde
debilis spiritu; caeterum regulariter loquendo debet imponi aliquod opus
liberum; ideoque quoties confessarius non se manifestat, intelligitur impositum
opus distinctum. Attamen si confessarius imponit adesse Sacro per
mensem, non tenetur die festivo duobus adesse, ita communtier Castrop. Bonacin.
- 396 -
Coninch. Laym. Sanch. Croix, Salmant., etc. Potest etiam
impni opus aliis applicandum, ut animabus purgatorii, ut probabilius dicunt
Lugo, Tournel. Busemb.,e tc.1. Potest etiam imponi abstineri ab
aliquo opere bono, v. gr. a Communione, et ieiunio, sicut probabiliter tenent
Suar. Mol. Lugo, Sporer, et Salm., quia talis cessatio utique potest esse actus
virtutis, sltem ut experiatur obedientia erga seipsum confessarium. Sed hoc non
est practicandum, nisi cum animabus devotis, et nec cum ipsis quidem, cum
possit aliis ingeri suspicio (talem cessationem esse poenitentiam a confessario
impositam2. Non potest autem poenitens satisfacere per alios, sicut
dicebat propos. 15. damn. ab Alexandro VII. Potest vero confessarius hoc
concedere poenitenti, ut dicunt Sot. Suar. etc., cum s. Thoma; nam tunc non
opus iam, sed huius procuratio esset satisfactio sacramentalis, sicut notant
Laym. Vasq. Bon., etc. cum Mazzotta3.
54.
Circa praxim regula huius requirit, ut imponatur opera carnem coercentia pro
peccatis sensualibus, eleemosynae pro peccatis avaritiae, oratio pro
blasphemiis, etc. Sed considerandum quid magis expediat, aut magis utile sit
poenitenti. Quamvis autem maxime utile sit imponere Sacramentorum
frequentationem, orationem mentalem, et eleemosynas; nihilominus praxis habet
has reddi damnosas iis, qui aut nihil, aut parum habuerunt horum usum.
Satisfactiones utiles generatim pro omnibu shae solent ese, nimirum aggregari
ad aliquam congregationem quolibet vesperi (saltem ad tempus) actum doloris
elicere, et quolibet mane propositum renovare, dicendo cum s. Philippo Nerio: Domine,
ne auferas hodie manus tuas a me, ne tui proditor efficiar; visitare
quotidie sanctissimum Sacramentum, et imaginem quoque Mariae sanctissimae, ab
eis perseverantiae gratiam postulando. Rosarii saltem tertiam partem, et ter
Salutationem angelicam mane, meridie et vesperi, dicendo: Mater mea, adiuva
me hodie, ne in Deum peccem (Hanc tamen poenitentiam, ter recitandi
Salutationem angelicam cum praedicta supplicatione, ego plerumque solitus fui
iniungere, aut saltem consulere iis, qui eam non solebant frequentare): cum
cubitum iverint, dicere in lecto: Si nunc mihi morandum fuisset in inferni
igne; aut dicere: Veniet dies quo mihi in hoc lecto moriendum erit: qui
legere sciunt, et potissimum Ecclesiastici, quotidie legere aliquem librum de
rebus spiritualibus agentem. Monet
autem s. Franciscus Salesius4, non esse gravandum poenitentem multis
rebus, ne confundatur et terrefiat.
|