Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Sant’Alfonso Maria de Liguori
Homo Apostolicus (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • TRACTATUS XVI. DE POENITENTIAE SACRAMENTO
    • CAPUT IV. DE SATISFACTIONE, SIVE DE POENITENTIA
      • PUNCTUM II. De acceptatione et satisfactione poenitentiae.
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 396 -


PUNCTUM II. De acceptatione et satisfactione poenitentiae.

 

55. Obligatio acceptandi poenitentiam.

56. Obligatio adimplendi eam.

57. Qui differt poenitentiam.

58. An requiratur intentio satisfaciendi.

59. Si poenitens obliviscatur poenitentiae.

60. Quid si adimpleat in mortali.

61. Qui possit mutare poenitentiam.

 

55. Quoad poenitentiae acceptationem, communiter docent dd. teneri sub gravi poenitentem eam acceptare cum illa est rationabilis, quia in hoc confessarius est verus eius iudex, cui ille parere debet. Unde Suar. et Bonac. post Trid. vocant temerariam opinionem Navar. et Caiet. etc. qui dicebant poenitentem posse poenitentiam recusare, ut eam in purgatorio satisfaciat5. Dicit Busemb. cum Soto, et Reginal. quod si poenitens nollet aliam acceptare poenitentiam quam levem, licet mereatur gravem, posset utique confessarius eum absolvere. Sed egoa nec huic acquiesco, iuxta quod diximus n. 51. in fine, et iuxta id quod docet Lugo; quia sicut peccaret confessarius, qui


- 397 -


sine iusta causa (ut infirmitatis) vellet levem poenitentiam pro culpis gravibus imponere, ita etiam peccat poenitens, qui graves culpas afferendo, non vult acceptare nisi levem poenitentiam. Caeterum probabiliter dicunt Suar. Layman, Concina, Busemb. Elebel, Holzm. et Sporer, quod si poenitens putaret illam poenitentiam nimis gravem respectu sui peccati, aut saltem suarum virium, et confessarius nollet eam moderari, bene potest ille, recusata absolutione, alium quaerere confessarium1.

56. Quoad autem poenitentiae satisfactionem, notandum 1. iam peccare graviter qui poenitentiam gravem sibi impositam pro peccatis gravibus non adimplet; sed contra peccat tantum venialiter, qui levem omittit poenitentiam pro culpis levibus impositam, aut pro peccatis iam alias confessis iuxta communem. Nec obstat dicere quod Sacramentum restaret incompletum; quia cum sit essentialiter hoc completum, obligatio illud integrandi non est nisi levis, cum materia non est nisi levis; sed Rosarium B. V. licet quinque decadum, non potest esse tale. Dubium maius fit, si imponatur pro poenitentia materia gravis pro culpis levibus aut iam confessis? Volunt tunc Bonac. Conc. et Roncag. debere sub gravi eam adimpleri; sed probabiliter hoc negant Sotus, Navar. Laym. Lugo, Sporer, Croix, etc. Ratio est quia in tali casu, sicut confessarius non potest imponere sub gravi obligatione gravem poenitentiam, ita nec poenitens tenetur sub gravi eam satisfacere. Non nego tamen cum Roncagl. quod si casu illa peccata, licet venialia, valde disponerent ad mortale, bene potest confessarius imponere poenitentiam gravem, ut liberet poenitentem a periculo mortalis; et tunc poenitens tenetur, si cupit absolvi, ad eam acceptandam, et satisfaciendam sub gravi obligatione2. An autem circumstantiae poenitentiae, v. gr. flexis genibus, nudis pedibus, etc. importent obligationem gravem, aut levem, hoc dependet ex gravi molestia, quam secum affert circumstantia, ut communiter dicunt dd.3.

57. Notandum 2. quod licet non adsit obligatio adimplendi poenitentiam ante Communionem, ut requirebat propositio 22. damnata ab Alexandro VII, nihilominus peccat qui diutius eam differt, v. g. per annum, et etiam per sex menses, ut recte dicit Mazzotta; sed neutiquam qui per mensem eam differt, modo poenitentia non sit medicinalis, ut advertunt idem Mazzotta et Croix; et modo in posterum posset eam adimplere. Caeterum non peccat graviter quiieiunium feriae sextae in sabbatum transferret, aut qui Comunionem singulorum mensium ad 6. aut 8. dies alios transferret, ut probabiliter dicunt (contra Salmant. et Lugo) Suarez, Castrop. Spor. Holz. Mazzot. cum Ronc. (qui tamen recte excipit, si poenitentia esset medicinalis). Imo Croix cum Gob. Steph., etc. putat non esse mortale, si ex 10. Communionibus unam omitteret4. Caeterum qui omittit die statuto poenitentiam adimplere, non ideo deobligatus ab illa restat; nam quando a confessario assignatur dies, semper ille intelligitur accessorie destinatus, nempe ad sollicitandam, non autem ad finiendam obligationem5. Dicunt tamen Bonac. Coninch. Gobat., etc. apud Mazzotta6, quod si confessarius imponit Communionem singulis B. Virginis festis, aut ieiunium quolibet sabbato in eius honorem, elapso illo die, terminatur obligatio, quia tunc videtur confessarius velle obligare ieiunium tantum ad diem illum. Non dubitatur autem quin possit poenitentiae satisfieri eodem tempore quo alteri satisfit praecepto, prout Rosarium recitare dum in festo auditur Sacrum,


- 398 -


etc. sicut dictum fuit tr. 2. n. 30. Sed cum confessarius imponit duas audire Missas eodem die, intelligitur successive, non autem eodem tempore, ut recte dicit Mazzotta1 cum Croix.

58. Quaeritur 1. an poenitentiae debe at satisfieri cum intentione ei satisfaciendi? Alii affirmant, ut Vasq. cum Mazzotta2, dicendo quod in caeteris praeceptis sufficit ponere opus praeceptum, sed in hoc requiritur amplius intentio integrum efficiendi Sacramentum. Sed probabiliter negant Sanch. et Lug.3 cum Suar. et cum communi, ut asserit. Utitur Lugo alia ratione; sed illa quae apud me maiorem vim facit, est quod poenitens in acceptando poenitentiam utique animum eam adimplendi habet, unde quoties ille ponit opus iniunctum, saltem ponit id ex intentione habituali habita, et non retractata poenitentiae satisfaciendi; et in hoc cur non sufficit intentio habitualis, cum habitualis sufficit ad suscipiendum quodlibet Sacramentum? Propterea quisque in quolibet satisfactorio opere, quod ponit, semper intendit voluntate generali satisfacere prius operi debito, quam aliis subrogationis.

59. Quaeritur 2. ad quid teneatur poenitens, qui oblitus est poenitentiae? Alii, ut Busemb. s. Anton., etc., volunt teneri ad repetendam confessionem, ut Sacramentum faciat integrum; sed communiter, et valde et forte magis probabiliter negant Suar. Vasq. Laym. Castrop. et alii, et hoc etiamsi culpabiliter oblitus fuisset, ut dicunt Sot. Navar. Lugo, Salm. Croix, et Holzm., quia in tali casu poenitentia reddita est impossibilis, et ex altera est valde dubia lex, an repetenda sint peccata iam semel directe remissa, ut integretur Sacramentum. Attamen si poenitens putaret confessarium reminisci posse poenitentiae impositae, teneretur certe eumdem adire, ut eum de illa interroget4.

60. Quaeirtur 3. an poenitens in mortali existens possit poenitentiae satisfacere? Alii negant, sed communissime affirmant Suar. Nav. Lugo, Conc. Ronc. Salm., etc., quia ex regula generali s. Thomae pluries repetita, finis praecepti non cadit sub praecepto. Opponunt hic quemdam textum eiusdem Angelici: sed s. Doctor ibi aliud non dicit quam illud opus in peccato factum merito carere, sed non dicit non satisfacere5. Communis autem est sententia apud omnes, quod poenitens, satisfaciendo poenitentiae in peccato mortali, non peccet mortaliter. Caeterum iudico esse probabile cum Suar. Laym. Bonacin. etc. (contra alios) istum saltem peccare venialiter, dum satisfaciendo in mortali impedimentum ponit effectui partiali Sacramenti6.

61. Quaeritur 4. quisnam possit ponitentiam mutare? Certum est, et commune apud dd. (quicquid dicat Diana cum paucioribus) poenitentem non posse ex se poenitentiam mutare, etiam in opus eviednter melius; nam sicut non potest poenitentia nisi, a confessario imponi; ita nec potest nisi ab eo solo mutari7. Dubium fit an possit mutari ab alio confessario, quia repetantur peccata? Negant probabiliter Castr. Lugo, Laym. Concina, Holzm. Spor., etc., dicendo poenitentem debere tunc iterum confessionem repetere apud illum confessarium, saltem in confuso, ut ei det notitiam status suae conscientiae. Sed multi alii etiam probabiliter affirmant, ut Tolet. Navar. Bonac. Sa, et probabile dicunt idem Lugo Laym. Salm. Holzm. Sporer, etc. Ratio est quia in hac posteriori confessione non agitur de peccatorum in priori confessione adductorum iudicio faciendo, cum illud iam absolutum sit; sed tantum de imbecillitate poenitentis priori poenitentiae satisfaciendi. Opponitur: sed poenitentia debet esse medicinalis, et quomodo


- 399 -


medicinam praescribet qui infirmi vulnus ignorat? Respondetur quod confessarius ex eadem poenitentia imposita potest peccatorum, pro quibus illa imposita erat, materiam arguemntari, et ita potest se dirigere in commutando aut diminuendo eam1. Et probabiliter dicunt Nav. Spor. et Tamb. confessarium non requisitum a poenitente posse ex se mutare ei poenitentiam, cum praevidet quod ille verisimiliter perget eam negligere2. Nonnulli dd. ut Castrop. Sanch. Bonac., etc. permittunt etiam confessario inferiori posse poenitentiam a Superiore ob casus reservatos impositam permutare. Sed hoc recte negant Gonet, Suar. Lug. Holzm. Spor. Conc. Coninch. Valenz. Renzi, etc., quia inferior non habet facultatem mutandi sententiam Superioris in iudicio prius formato; tantum hoc posset admitti cum Suar. Bonac. Renzi, Med., etc., cum poenitens difficulter posset ad Superiorem redire, et contra gravis adesset causa ut mutetur poenitentia, quia tunc merito praesumitur Superioris conniventia3. Dubitatur autem an poenitentia possit mutari extra confessionem? Respondetur: quod si confessarius est alius, certum est non posse fieri; si autem est idem, alii aa. admittunt posse id fieri etiam post 8. dies; sed merito hoc negat sententia communior Bonac. Suar. Nav. Salm., et.c qui vix id permittunt confessario immediate post absolutionem, antequam a confessario discedat poenitens4. Attamen facta commutatione sempe potest poenitens eligere primam poenitentiam, uti docent Suar. Less. Bonac. et alii cum p. Mazzotta5.

 




5 l. 6. n. 516.



1 l. 6. n. 516.



2 n. 517.



3 ib. v. an autem.



4 n. 521.



5 n. 525.



6 de Poenit. qu. 5. v. dico 4.



1 loc. cit.



2 ibid.



3 de Poenit. d. 24. n. 43.



4 l. 6. n. 520.



5 n. 522.



6 n. 523.



7 n. 528. resp. 3.



1 l. 6. n. 529. dubit. 1.



2 ib. in fine.



3 ib. dubit. 2.



4 ib. dubit. 3.



5 de Poen. qu. 5. c. 2.






Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL