- 399 -
PUNCTUM III. De satisfactione per
indulgentias.
62. De indulgentiis.
63. An quis possit lucrari plenariam ex parte.
64. De iubilaeo, et de pluribus declaratis,
circa iubilaeum a Benedicto XIV.
65. An opera debeant omnia in una hebdomada
adimpleri; et hic de oatione, et eleemosyna, et etiam de commutation.
66. An ex invalida confessione auferatur
reservatio, et censura.
67. An peccet absolutus postea non adimplendo
opera.
68. Qui reservati obliviscitur.
69. Qui peccat in confidentiam iubilaei.
70. An antequam damno satisfiat, etc.
71. In iubilaeo a quibus caisbus, et censuris
potest absolvi.
72. Nonnulla
circa annum sanctum adnotantur.
62.
Loquendo de indulgentiis in generali, indulgentia definitur: Gratia qua
remittitur poena temporalis, opere praescripto praestito; idque per
absolutionem in subditos, per suffragium in defunctos. Declaravit autem
Trident. sess. 25. Decr. de Indulg. Ecclesiam a Deo habere
facultatem indulgentias concedendi, et eam abantiquis temporibus illi usam
fuisse; unde Concilium excommunicatione damnat eum, qui inutiles esse
indulgentias diceret, aut qui eam potestatem in Ecclesia esse negaret. Ad
lucrandas indulgentias tria requiruntur: 1. Ut adsit causa rationabilis, et
proportionata. 2. Ut opera praescripta adimpleantur. 3. Ut persona sit in
gratia, saltem cum ultimum opus praescriptum ponit: alioquin non lucrabitur
indulgentiam, neque pro se, neque pro defunctis, quicquid dicant alii6.
Deinde notandum 1. indulgentiam non spirare morte concedentis, nisi adsit
clausula, Ad beneplacitum nostrum. Notandum 2. indulgentias intelligi
debere, ut Indulti verba sonant; quia error, licet communis esset, in hoc non
supplet. Contra, cum sint gratiae, large interpretandae sunt; unde fit, quod si
tempus non determinatur, perpetuae intelligendae sunt. Notandum 3. indulgentiam
esse alteram plenariam, - 400 -
sive totalem,
quae ab omni poena liberat: al teram partialem, ut sunt septenae et
quadragenae, quibus intelligitur tolli illa poena, quae tolleretur per
ieiunium illorum annorum, aut dierum, qui in Indulto exprimuntur1.
63.
Dicit autem Busemb. non lucrari indulgentiam plenariam eum, qui ab omni culpa,
etiam veniali non est immunis. Sed multi alii aa., nt Laym. Wigandt, Sporer,
Viva, Pellizar. et Renzi, tenent, quod quamvis peccatum sit veniale, si non est
remissum quoad culpam, neque remitti potest quoad poenam, ut certum est cum s.
Thom.2; nihilominus veniale non remissum non impedit, quominus
remittatur poena debita aliis peccatis iam remissis; quia sicut non repugnat,
ut remittatur culpa unius venialis, quin remittatur culpa aliorum; ita etiam de
poena dici potest; et non sine ratione talis esse praesumitur Pontificis
intentio3. In sequenti numero, loquendo de iubilaeo, dicemus alia quae
etiam ad hanc indulgentiarum materiam pertinent.
64.
Procedendo igitur ad loquendum de iubilaeo, antequam ad dubia, quae super hac
re occurrunt, descendamus, multa hic adnotare oportet, quae super hac re
occurrunt, descendamus, multa hic adnotare oportet, quae declaravit Benedictus
XIV. in sua Constitutione, Inter praeteritos, edita die 3. decemb. 1749.4, in qua (ut ipse alibi
declarat) voluit de medio tollere multas quaestiones, quas super hac re dd.
agitabant. Ea, quae declarata fuerunt, sunt sequentia: 1 Clausula Vere
poenitentibus, et confessis, in iubilaeo intelligenda est de vera
confessione, contra opinantes non opus esse confiteri eum, qui a culpis
gravibus erat immunis; ita in iubilaeo; sed pro aliis indulgentiis ait Pontifex
hoc pendere ab Indulti verbis, an requirant confessionem uti conditionem, an
uti dispositionem (nota quod Clemens XIII. declaravit, semper requiri
confessionem ad lucrandas indulgentias). 2. Omnes visitationes ecclesiarum
praescriptae debent uno die compleri, incipiendo a media ad mediam noctem, aut
a vesperis ad vesperas alterius diei. 3. Indulgentiae concessae, Ad
beneplacitum nostrum, morte Pontificis spirant. 4. Indulgentiae pro vivis
non possunt applicari pro defunctis. 5. In iubilaeo non potest absolvi haeresis
externa. 6. Clausula, Commutatio votorum fiat dispensando, intelligitur,
ut commutatio non sit multo inferior opere promisso. 7. Facultas commutandi
opera pia non intelligitur in confessionem, aut Communionem (praeterquam cum
pueris), nec in orationem necessariam in visitatione; nec caetera opera
praescripta possunt commutari in ea quae alia causa iam debentur. 8. In
quolibet iubilaeo vetitum est confessario absolvere proprium complicem in
peccato turpi. 9. Iubilaei facultate non gaudent, qui parati non sunt ad illum
lucrandum, et ad operibus praescriptis satisfaciendum. 10. Vota tantum intra
confessionem commutari possunt. 11. In iubilaeo a confessario semper debet
aliqua iniungi poenitentia in confessione. 12. Non possunt commutari vota in
damnum tertii, et praecipue votum perseverantiae quod in aliquibus
congregationibus emittitur, nam illud contractus naturam assumit. 13. Qui in
mortale post confessionem labitur, iterum confiteri debet, si indulgentias iubilaei
lucrari cupit, ut saltem ultimum opus iniunctum in statu gratiae ponatur; sed
non adest obligatio replicandi visitationes. 14. Ad lucrandas indulgentias sufficit oratio vocalis; et qui mentaliter
orat, adiungat aliquam vocalem. 15. Facultate iubilaei semel tantum quis
gaudere potest; sed indulgentias, qui opera praescripta repeit, utique pluries
lucrari potest; hoc amen non intelligitur de indulgentiis - 401 -
concessis visitantibus
praescriptis diebus aliquam ecclesiam. 16. In concessione facultatis absolvendi
a censuris Bullae Caenae non includitur facultas absolvendi ab haeresi
externa. 17. Qui iam est absolutus a censuris, aut dispensatus a voto, non
reincidit in eas, si iubilaeum non lucratur. 18. Facultas data Monialibus
eligendi confessarium intelligitur de approbato ad Moniales1. Notandum
hic denique quod Regulares possunt confiteri apud quemcumque sacerdotem ab
Ordinario approbatum etiam secularem, ut declaratum fuit a Gregor. XIII. apud
Peyrinum2, et etiam ab Alexandro VII. in Constitutione Unigenitus.
65.
Quaeritur1. an ad lucrandum iubilaeum omnino in alterutra hebdomada omnia opera
praescripta perfici debeant? Negant Castrop. Bonac.,etc.; consentit Laym. si
aliqua adfuerit causa. Sed affirmant Sanch. Lugo, Spor. Renzi, Viva, etc., et
his ego etiam adhaereo, tum quia talis est usus fidelium, tum quia videtur in
esse Indulti sensus, cum ibi conceditur iubilaeum ei qui perficit opera diebus alterius
(non autem dicitur utriusque) ex duabus hebdomadis.Probabilissimus
tamen est confessionem, et Communionem posse fieri tam in prima, quam in
Dominica immediate sequenti3.Dicunt Sanch. Ugol. Busemb., etc. quod qui
iubilaeum in patria lucrari neglexisset, bene posset illud postea lucrari alibi
ubi etiam illud duraret.Dicunt insuper Bonac.et Diana posse lucrari etiam in
patria, cum ille ex invincibili ignorantia ignoraverit iubilaeum publicatum
fuisse4. Loquendo hic de opere iniuncto ad lucrandum iubilaeum, quoad
orationem vocalem in visitatione alii requirunt 7. Pater, et Ave; alii dicunt sufficere quinque. Circa autem eleemosynam,
quanta esse debeat, duo consideranda sunt: primo verba indulti, si dicant uniuscuiusque
facultate, aut prout devotic suggeret: secundo causa, quia si
eleemosyna imponitur in subsidium alicuius piae operae, tunc debet esse uniuscuiusque
viribus correspondens: si autem dumtaxat ad exercendam misericordiam, tunc
sufficit quamcumque parvam summam praestare. Etiam pauperes debent eleemosynam
largiri; sed pro Religiosis, filiisfamilias, et pro uxoribus, sufficit ut cum
intelligentia eorum a Superioribus pro ipsis praestetur. Denique quoad
ieiunia, si quis applicare vellet ieiunia ad quae ex voto, vel alia lege
tenetur, haec utique non sufficiunt5. Advertendum quod cum datur
facultas opera praescripta commutandi, hoc potest efficere quilibet
confessarius (etiam extra confessionem), ut declaratur in Bulla indulgentiarum
Gregorii XIII. cum ibi dicatur, quod nomine confessarii venit quilibet
approbatus; ita Busemb. cum Henriq. et Praepos.6.
66. Quaeritur 2.
an ob confessionem invalidam in iubilaeo auferatur reservatio peccatorum, et an
a censuris absolvatur? Cum confessio est nulla culpabiliter, nempe sacrilega,
omnino negandum est cum Lugo, et Viva, etc., quicquid dicant alii; tum ex
regula illa quod fraus nulli patrocinari debet; tum magis quia Pontifex
in cit. Bulla declaravit non posse facultatibus gaudere, nisi eum, qui ad
consequendum iubilaeum praeparatus sit. Si vero confessio sit nulla ex
defectu doloris, sed culpa haud cognita, tunc volunt Lugo, Coninch. Viva, etc.
reservationem auferri, quia tunc poenitenti verus est animus iubilaeum
lucrandi.Sed hoc non obstante, negant Bonac. Rodriq. Reginald., etc., et huic
sententiae ego adhaereo, dum Benedict. XIV. in Constitut. supra cit. n. 64. Inter
praeteritos §. 62. declaravit quod facultates conceduntur velut
praeparatio - 402 -
ad consecutionem
iubilaei: igitur non praesumitur Pontificis voluntas esse, ut facultatibus
gaudeant ii quos facultates non praeparant ad consequendum iubilaeum1.
67. Quaeritur 3. an
peccet graviter qui, postquam a reservatis absolutus fuit, reliqua opera
praescripta negligit? Affirmant Suar. Vasq. Fill. etc.; sed communius negant
Sancli. Lug. Bonac.Castrop. Spor. Salm., etc., quia in tali casu non apparet
talem adesse obligationem, nec ex iubilaei natura, nec ex Pontificis, aut
confessarii praecepto. Caeterum, ut declaravit idem Pontifex, iste in
reservationem, aut censuras minime reincideret2.
68. Quaeritur 4. an qui
confitetur in iubilaeo, et reservati obliviscitur, possit a quocumque
confessario absolvit? Certum est quod possit, si confessarius iubilaei expresse
eum a reservartis oblitis absolvere intellexit; secus autem, si hoc non
intellexit; ita Bonac. Vasq. Sayr. etc.; sed probabilius affirmant Nav. Sanch.
Suar. Viva, Croix, etc., dum praesumitur confessarius omnia beneficia, quae
potest, poenitenti suo conferre velle. Et idem probabiliter dicunt Less. Castrop. Sanch. Spor. Viva, etc. contra alios, de votorum commutatione;
quia vi iubilaei poenitens quoddam acquisivit ius ad talem commutationem. Omnes
autem conveniunt, quod si quis coepit confessionem intra iubilaeum, potest
deinde absolvi ab eodem confessario; et etiam a reservatis post iubilaeum
commissis, ut probabiliter dicunt Sanch. Viv. Bos. et alii3; idem probabiliter dicunt Suar. Sanch. et
Emanuel. (contra Conc.) de eo, qui confitetur animo consequendi iubilaeum, et
deinde non consequitur; dum per absolutionem iam absolute aufertur reservatio
quin ab eventu futuro pendeat4. Si vero poenitens confitetur
Superiori extra iubilaeum, et recordatur reservati, vide dicenda n. 140.
69.
Quaeritur 5. an possit absolvi a reservatis peccans in iubilaei confidentiam?
Alii negant, et probabiliter, quia non praesumitur Pontifex velle fovere
iniquitatem. Sed alii communius et
probabilius id affirmant. quia non limitanda est facultas sine limitatione
concessa. Nec dicere valet ita fovere iniquitatem ea remedia, quae
Superiores peccantibus praeparant5.
70.
Quaeritur 6. an virtute iubilaei possit absolvi a censuris, qui aliquem
damnificavit, antequam satisfacerit, si adest clausula: Non absolvatur, nisi
satisfacta parte? Affirmant aliqui dd. dicendo praefatam clausulam potius
importare suasionem, quam conditionem; sed negant Suar. Vasq. Spor. Viva, etc.,
et hodie omnino hoc tenendum est, ut declaravit Benedictus in praefata Bulla.
Si tamen debitor omnino satisfaciendo non esset, potest utique absolvi; modo
satisfaciendi, cum poterit, iuramentum praestet, ut in eadem Bulla cautum est. Quod si, cum possit, non satisfaceret,
aliqui volunt reincidere in censuras; sed probabilius est oppositum cum Sa,
Bos. Spor. Viva, etc.; nam ex cap. Ad reprimendam de Offic. Ord. reincidentia
non incurritur, nisi in lege exprimatur. Caeterum, debitor penitus ab omni
satisfaciendi debito liberabitur si pars laesa remittet iniuriam; sed hic bene
advertit Croix cum Filliuc. et Bonac. contra Vivam et Dianam, 1. non sufficere
monachi offensi remissionem, si iniuria in totum monasterium redundat; 2.
debitorem liberari, si offensus iustam satisfactionem respuit; 3. si debitor
non possit tunc sine gravissimo damno suo satisfacere6; sed hoc
intelligendum iuxta dicta tr. 10. n. 65 et 117.
71. Quaeritur 7. a
quibus casibus et censuris possint confessarii absolvere tempore iubilaei?
Communis est - 403 -
sententia,
cum Suar. Laym. Vasq. Spor.
Viva, etc., facultatem in iubilaeo concessam absolvendi a papalibus, intelligi
etiam de episcopalibus, et licet haeretici non possint absolvi, possunt tamen
absolvi eorum fautores, et ii qui legunt vel imprimunt libros de haeresi
tractantes, et etiam blasphemi haereticales ita Lug. Sanch. Bos. Suar. Viva,
Croix, etc.,quia talia peccata non sunt proprie haeresis formalis1.
Possunt etiam absolvi publici clericorum percussores, et alii nominatim
excommunicati, vel suspensi: sed circa censuras nominatim inflictas ab homine,
declaravit Papa ab istis posse absolvi tantum ad effectum indulgentias
consequendi2. Et quoad irregularitates, dixit quod praescindendo a
quaestione, an irregularitates ex delicto habeant rationem censurae sive
poenae, super illi dispensari possit tantum, quae ob censurae violationem
incursae sunt3.
72.
Loquendo de iubilaeo anni sancti, praecipue notandum est 1. quod eo tempore
omnes indulgentiae pro vivis suspenduntur; non autem pro defunctis, et pro
constitutis in mortis articulo, ut apparet ex Decreto Urbani VIII. apud Busemb.
nec indulgentiae concessae particularibus ab liis quam a Papa. Notandum 2. quod
in anno sancto suspenditur etiam facutas absolvendi a casibus papalibus, et
dispensandi a votis, etc., concessa in ordine ad lucrandum indulgentiam
plenariam. Sed non suspenditur facultas data Episcopis a Trident. in cap.6.
Liceat, sess. 24.; nec facultas dispensandi super impedimentis matrimonii,
aut petendi debitum, etc., quae facultates Episcopis competunt de iure communi;
ita Busemb. cum Zerol. et Quint.4 Addit Busemb. cum Sanch. et aliis,
nec suspendi facultates Regolaribus concessas vi suorum privilegiorum
absolvendi a reservatis, etc.; sed Benedictus XIV. in cit. Constit. declaravit
oppositum, dicens suspendi omnes facultates tam ad effectum indulgentiarum,
quam ob alias causas5. Idem declaravit ibidem quod per verbum incolae
intelliguntur morantes in urbe Romae, animo ibi per maiorem anni partem
morandi.
|