- 404 -
PUNCTUM I. De
approbatione confessarii.
74. Necessitas
approbationis. Non est necessarium examen.
75.
Si approbatio iniuste revocetur. An successor possit ad examen revocare, etc.
76.
An sacerdos simplex possit absolvere a venialibus.
77.
An parochus possit sibi adsciscere parochum alterius dioecesis.
78.
An eiusdem dioecesis.
79.
Quinam Episcopus approbare potest.
80.
An regulares approbati in una dioecesi, etc.
74.
Approbatio non est iam iurisdictionis collatio, sed est iudicium a Trident.
requisitum de sacerdotis habilitate ad iurisdictionem recipiendam. Super hoc
notanda sunt 1. quod licet peccaret Episcopus, qui iniuste approbationem alicui
negaret, nihilominus sine hac nemo potest confessiones audire, uti constat ex
propositione 13. damnata ab Alexand. VII. quae dicebat: Satisfacit praecepto
annuae confessionis qui confitetur Regulari, Episcopo praesentato, sed ab eo
iniuste reprobato. Et in quantum ad Regularium privilegia quae opponuntur,
respondent Salm. privilegia loqui, cum ipsis negata est iniuste iurisdictio,
non autem approbatio2. 2. Ad approbationem non requiri necessario
examen, sed sufficere prudens Episcopi iudicium de habilitate sacerdotis; ita
Laym. Coninch. et Busemb.
Dicunt item Salmant. quod licet Praelatus interne aliquem reprobaret, tamen
approbaret eum externe, hoc sufficeret ad ei conferendam
iurisdictionem3. Notandum 3. quod Episcopus potest hanc dare approbationem
etiam per alios, nam hic est actus non Ordines, sed iurisdictionis4.
75.
Notandum 4. approbationem posse limitari quoad personas et tempus et locum. Si
autem data esset absolute, non dubitatur quin peccaret Episcopus, si iusta non
existente causa eam revocaret. Dubium restat an talis revocatio in iusta non
solum esset illicita, sed etiam invalida? Alii negant; sed affirmant Suar. Lugo
Castrop. Conc. Salm., etc., dicendo quod sine iusta causa non potest privari
confessarius iure suo iam acquisito. Caeterum recte advertit Lugo, quod in
dubio revocatio praesumi debet iusta; et hoc posito, sententia praefata
difficulter potest deduci in praxim, dum Episcopo in revocanda approbatione
multae possunt esse causae, quae confessario ignotae sunt5. Notandum 5.
Episcopum successorem ex iusta causa ad examen revocare posse omnes
confessarios approbatos a praedecessore, etiam parochos, modo vehemens eorum
imperitiae adsit suspicio, ut decrevit S. C. 15. Ian. 1667.6: et etiam mendicantes, ut
rectedicunt (contra aliquos) Suar. et Lugo; et super hoc refert Cabass.
Alexand. VII. 30. Ian 1656. in causa Episcopi Andegav. quae cum diversis
Ordinibus regularibus agebatur, damnasse ut erroneam hanc propositionem: Non
possunt Episcopi limitare seu restringere approbationes quas Regularibus
conceduntu ad confessiones audiendas, neque ulla ex parte revocare. Et
praeterea refert decisum fuisse in Concilio status Galliae Episcopum non teneri
reddere rationem revocationis approbationum7. Notetur hic in super S.
Pium V. in Constitut. Romani. Pontificis,dixisse quod regulares
approbati ab Episcopo praedecessore, ab Episcopo successore examinari de
novo poterunt, et si minus idonei reperti fuerint, reprobari. Hinc inferunt multi aa. ut Silv. Mirand.
Fagund. Cespida Nicolius, et alii apud Ferraris, Vicarium Capitularem non posse
auferre facultatem regularibus ab Episcopo approbatis, nec ad examen revocare,
- 405 -
modo
approbatio ab Episcopo data non esset cum clausula, Ad beneplacitum nostrum;
tunc enim morte Episcopi expirat. Nunc restant hic discutienda 4. dubia.
76.
Dubitatur 1. an confessiones venialium factae sacerdoti simplici sint illicitae
ac invalidae? Quod sint illicitae hodie in dubium revocari nequit post Decr.
Innoc. XI. apud Bonac.1 12. febr. 1679. in quo non solum praeceptum
fuit Episcopis: Ne prmittant, ut venialium confessio fiat sacerdoti non
approbato ab Episcopo; Sed praeterea hoc vetitum fuit ipsis sacerdotibus,
cum ibi dicatur: Si quicumque sacerdotes secus egerint, sciant Deo se
rationem reddituros. Dubium ergo restat, an huiusmodi confessiones sint
etiam invalidae? Comminissima est sententia quae negat; sed cum valde probabile
sit talem facultatem non habere sacerdotes simplices directe a Iesu Christo (ut
dicunt alii), sed ab Ecclesia, ut tenent Suar. Lugo Bonac. Conc. Ronc., etc., puto valde probabile esse cum p.
Conc. Platel., etc., tales confessiones post Decr. Innoc. XI. hodie esse etiam
nullas; nam non praesumitur Ecclesia velle iurisdictionem conferre eis, quibus
expresse illa talis iurisdictionis prohibet usum2.
77. Dubitatur 2. an
parochus possit adsciscere parochos alterius diocesis ad audiendas confessiones
in sua ecclesia? Affirmant Castr. Suar. Vasq. Lug. Wigandt, Conc. Bonac.,
etc., dicendo quod parochus in collatione parochiae approbatur pro tota
Ecclesia, ex eo quod dicit Trident. (sess. 23. cap. 15.): Nullum posse
confessiones audire, nec ad id idoneum reputari, nisi aut parochiale
beneficium, aut ab Episcopis approbationem obtineat. Ex quo inferunt omnem
parochum approbationem universalem pro tota Ecclesia accipere. Sed probabilius hoc negant Laym.
Barb. Piasec. Garc. Croix. etc. eum Lamb.3, nam per verba allata non
intellix Concil. dare parochis approbationem universalem, sed tantum declaravit
quemlibet parochum collata sibi cura, sine alia approbatione approbatum
remanere a Concilii dispositione; non autem ab Ecclesia, et pro tota Ecclesia,
sed a suo Episcopo et iuxta eius voluntatem, ut confessiones suarum ovium
audiat. Et super hoc adsunt
plures declarationes S. C.4. Advertendum hic obiter parochum,
qui a cura se abdicavit, non posse confessiones audire sine speciali Episcopi
approbatione5.
78. Dubitatur 3.
an parochus possit sibi adsciscere alium parochum alterius parochiae, sed
eiusdem dioecesis? Afirmant communius, praeter citatos dd. Castropal.
Croix, et Mazz. sed probabiliter hoc etiam negant Barbosa cum Piasec. Homob. et
cum altera declaratione S. C. Et ratio est, a suo Episcopo, et pro eius
voluntate, quoties nescit Episcopum voluntatem habuisse, se pro tota diocesi
approbandi, ille non potest confessiones audire, nisi tantum in sua parochia:
dum facile esse potest, quod Episcopus eum idoneum iudicaverit pro uno, et non
pro alio loco; nempe pro oppido, et non pro civitate. Recte tamen dicunt Bonac.
Cler. et Lambert.6 sententiam oppositam bene practicari posse ubi sic
fert usus; imo Wigandt absolute id admittit, quia dicit talem esse
consuetudinem multarum dioecesium.
79.
Dubitatur 4. a quonam Episcopo obtinenda sit approbatio? Sub nomine Episcopi
venit quilibet alius Praelatus iurisdictione episcopali gaudens, ut gaudent
nonnulli Abbates, et capitula Sedibus vacantibus. Venit etiam Episcopus confirmatus,
licet non consecratus, sed non qui tantum - 406 -
est electus, aut si
Episcopatu se abdicavit, Lug. Salm. et Croix1. sed quod magis refert,
est ut sciatur quinam intelligatur pro episcopo proprio, a quo approbatio
impertienda est? Alii intelligunt ordinarium sacerdotis; sed hodie (quicquid
dicat Mazzotta) procul dubio intelligendus est ordinarious loci ubi
confessiones adiuntur, ex Bulla, Cum sicut, Innocent. XII. 19 aprilis
1700. relata per extensum a Salmant.2 (et confirmata a Bendicto XIV. in
Bulla Apostolica indulta, dat. 5. aug. 1744.) ubi declaratum
fuit, quosvis confessarios non posse audire confessiones saecularium in vim
Bullae Crucitae sine approbatione Ordinarii loci; secus (dixit) invalidae
sunt confessiones, et confessarii suspensi; et concludit his verbis: Reprobata
tamquam falsa et temeraria quacumque contraria opinione. Hoc non obstante
p. Mazzotta sustinere contendit improbabilem non esse priorem opinionem, nempe
intelligi etiam ordinarium poenitentis, dicendo Bullam Innocentii probabiliter
intelligi tantum pro iis confessariis, qui absolvunt contra voluntatem suorum
Ordinariorum. Sed nescio quomodo haec interpretatio locum habere possit,
dum expresse Bulla dicit, nullas esse confessiones, quae fiunt sine
approbatione Ordinarii loci, in quo ipsi poenitentes degunt. Et si hoc
currit pro iis qui privilegio gaudent Cruciatae,tanto magis valebit pro
eo qui nullo fruitur privilegio; et ita mecum sentiunt Ronc. et Salm. qui
scripserunt post Bullam Innoc. se revocando ab eo quo prius docuerant in Tract.
de Poenitent.3. Dicunt tamen Salm. hoc currere pro iis, qui
privilegio Cruciatae donati sunt, non autem iubilaei, aut huiusmodi; sed
Benedictus Deus data 25. dec. 1750. §. 4. declaravit etiam in iubilaeo
Seculares alium non posse eligere sib confessarium quam a loci Ordinario
approbatum, et Moniales4. advertendum contra valde probabile esse cum
Croix et Salm. (qui hanc sententiam,
ut communem habent) parochum posse ubique locorum confessiones suorum
subditorum audire. Et circa hoc adest declarat. S. C.5.
80. Quoad
Regulares autem ante Innoc. XII. declaraverat Innoc. X. suo
Brevi.6. Regulares etiam exemptos, qui confessiones secularium audire
cupiunt, approbandos esse ab ordinario loci: Regulares in una diocesi
approbatos non posse in alia confesiones audire, sine approbatione Episcopi
illius, sunt verba Brevis, quod postea confirmatum fuit ab Innoc. XIII. in
Bulla Apostolici Ministerii, et deinde in quadam alia Bulla a Benedicto
XIII.7.
PUNCT. II. De
iurisdictione confessarii.
81.
Quisnam habet iurisdictionem ordinariam, et quisnam delegata.
82.
An delegata spiret morte, etc. Si habetur a principe aut ad causarem
universitatem.
83.De
consensu praesumpto Episcopi.
84. Qui absolvit cum iurisdictione dubia.
85.
Quis potest sibi eligere confessarium.
86.
Quilibet potest confiteri approbato.
87.
Cuinam confiteri possunt peregrini.
88.
Cuinam Religiosi.
89.
Cui Moniales.
90. De titulo colorato, et de errore communi.
91. De iurisdictione probabili.
92. An excommunicati, etc. possint absolvere
moribundos.
93. An sacerdotes simplices coram approbatis.
94.
Casus excepti.
95.
De confessario complice in peccato turpi.
96. An confessarii simplices coram Superiore
possint absolvere, etc.
97 An a casibus papalibus.
98. An moribundus teneatur per litteras
facultatem petere a Superiore.
81. Iam dictum est alteram esse
- 407 -
potestatem Ordinis,
quam circa peccatorum absolutionem recipit quilibet sacerdos a Iesu Christo,
cum sacerdotio initiatur: alteram potestatem iurisdictionis, quae ei ab
Ecclesia confertur, ut exerceat Ordinis potestatem erga subditos suos, super
quos Ecclesia auctoritatem ei concedit. Haec autem potestas
iurisdictionis altera est ordinaria, altera delegata. Ordinaria est illa
quam habent omnes pastores, ut sunt Papa, Episcopi, Archiepiscopi (cun visitant
subditos Suffraganeorum suorum), parochi, et Praelati Religionum. De vicariis
generalibus Episcoporum dubitarunt nonnulli aa., an ipsi habeant iurisdictionem
ordinariam in foro sacramentali, adeo ut possint confessiones expicere, et
aliis facultatem dare, dicendo eorum potestatem esse tantum circa causas fori
externi. Sed affirmat sententia communissima, et verior, cum Fagnan. Hostien.
Nav. Azor. Silv. Sanch. Bos. Salm. et aliis, quia vicarii habent talem
iurisdictionem non iamab Episcopo, sed a Canone, sive a lege, dum ipsi cum
Episcopis unum constituunt tribunal, ut apparet ex cap. 2. de Consuet. in 6.
et cap. Romana, de Appellat. in 6.1. Delegata autem
est illa quae conceditur ab iis qui habent ordinariam ut a Papa qui pro tota
Ecclesia concedere potest, ab Episcopis pro sua dioecesi, a Praelatis pro suis
ordinibus, et a parochis pro suis parochiis. Papa delegare potest facultatem
contra consensum parochorum, et inferiorum Praelatorum, sed non e
converso2.
82.
Notandum 1. iurisdictionem externam terminari morte concedentis, non autem
internam, ut dcit Busemb. cum aliis; sed lelius distinguunt sanch. et salm.
dicendo hoc currere cum delegatio est generalis (sive sit a Papa, aut ab
Episcopo); secus autem cum est particularis; pro particulari casu aut
persona3. Notandum 2. quod delegatus non potest subdelegare, nisi id
sibi expresse concessum est. Excipitur 1. si quis esser delegatus a principe;
sed hoc intelligitur, ut explicant Laym.et Castr.4, cum talis delegatio
facta est alicui pro officio, non autem cum electa est persona intuitu
paeritiae suae, aut cum ei commissa est alicuius causae expeditio. 2. Si quis
est delegatus ad causarum universitatem, licet non a principe; sed in hoc
pariter distinguere oportet cum Laym.5, duobus modis posse alicui
delegari iurisdictionem ad causarum universitatem. primo cum ei committur
aliquod officium cui annexa est iurisdictio, et hoc etiam, licet officium non
sit proprium, sed vicarii, verbi gratia, viceparochi, aut vicerectoris, in
locum parochi absentis, aut non adhuc sacerdotis. Talis vicarius utique potest
iurisdictionem suam subdelegare, non quidem totam, sed pro una aut altera
causa, ut communiter dicunt dd., quia huic non solum commissum est parochi
exercitium, sed etiam officium, cui officio non solum competit solus usus, sed
etiam iurisdictionis delegatio; ita Laym. Castr. Sanch. Coninch. Silv. et alii cum s. Thoma6 qui dicit: Vicarius
non potest totam sua potestatem communicare, sed potest partem. Secundo cum
alicui delegata est, non officum, sed iurisdictio tanquam privilegium perpetuum
officio suo, aut iurisdictioni annexum, quia tunc talis iurisdictio iudicatur
tanquam ordinaria, prout est facultas Cap. 6. Liceat
concessa Episcopis a Trident. Sess. 24. Dicunt
autem Rod. Beia et Viva, cum
Navar. Peirin. Naldo, Bord., etc. quod si episcopus dat facultatem alicui
confessario absolvendi ab omnibus reservatis, posset hic subdelegare talem
facultatem alteri in aliquo particulari - 408 -
casu; sed melius Laym.
et Castrop. cum Coninch. hoc admittunt, si talis facultas concessa est ratione
officii; v. g. parochi, aut viceparochi, ut superius dictum est, non autem cum
alicui ratione suae peritiae, aut probitatis concessa est; nam facultas
subdelegandi competit tantum illi cui committur officium, non autem cui
committitur solus usus exercitii iurisdictionis1.
83. Notandum 3. ad
Poenitentiae Sacramentum administrandum non sufficere internum Episcopi
consensum, nec praesumptum de futuro, sive sit ratihabitio, nempe quod si
sciret, utique assentiretur; quia talis voluntas interpretativa non sufficit ad
conferendam pro tempore praesenti urisdictionem. sed sufficit contra consensus
praesumptus de praesenti, signis externis patefactus, ut esset si quis,
Episcopo praesente, et non contradicente, confessiones audiret2.
84.
Notandum 4. peccare sacerdotem qui absolveret ex dubia iurisdictione. Sed
excipiunt casus in quibus urgeret aliqua necessitas, ut esset (sicut dicunt
Elbel, Bus. Holzm. etc.): 1. si adesset periculum mortis. 2. Si poenitens
deberet satisfacere praecepto annuae confessionis, et non adesset confessarius
qui haberet iurisdictionem certam. 3. Si poenitens celebrare deberet; aut
communicare, et secus incurreret infamiae notam, aut, addunt Salm., si sacerdos
deberet ex obligatione eo die celebrare. sed in hoc advertere oportet, quod
dictum est Tract, praecedenti num. 34., quia si quis certus esset
de peccato mortli, et non esset certus de contritione, in tali casu recipiendo
absolutionem dubiam, non posset communicare; tunc enim possideret praeceptum de
se probando, quod importat absolutionem certam, non vero dubiam. Caeterum in
casibus allatis dicunt aa. citati posse confessarium conditionatam dare
absolutionem, si possum. Advertunt Suar. Conc. Reg. et Busemb. expedire
tunc quod poenitens se accuset de aliquo peccato veniali, ut directe ab illo
absolvatur, et indirecte ab aliis.3
85.
Notandum 5. Possunt sibi aligere confessarium ratione suorum privilegiorum, 1.
Reges, et principes (nempe qui supremo gaudent dominio). 2. Pontificis
domestici4. 3. Episcopi, etiamsi tutelares sint, ut dicit Busemb. Sed
in hoc animadverti debet olim ex cap. fin. de Poenit. tam Episcopos quam
Superiores regulares, ac etiam Praelatos minores exemptos (intelliguntur
Praelati rom. Curiae et Superiores regulares locales) potuisse sibi in
confessarium eligere quemlibet sacerdotem; nihilominus S. C. declaravit, ut
refert Fagnan., quod Episcopi confiteri nequeunt, nisi approbatis ab Ordinariis
domicilii ipsorum sacerdotum, sicut explicat Card. de Lugo, et hoc confirmatum
fuit a Gregorio XIII. 1. decemb. 1532.
ut refert Fagnan. et Pitton.5. Concessum est tamen Episcopis
secum conducere confessarium iam approbatum et ei confiteri etiam in aliena
dioecesi. Et idem currit pro
Cardinalibus, qui praeterea Romae degentes possunt sibi et familiae suae
confessarium eligere, et eum quocumque eunt, conducere. Quoad parochos autem
damnata fuit ab Alexandr. VII. prop. 16. quae dicebat, eos cuicumque
sacerdoti confiteri posse6. Loquendo communiter de aliis, dixerunt
nonnulli aa. posse aliquem confiteri simplici sacerdoti, si approbatus esset
indoctus, aut incurreret periculum gravis damni, si confiteretur approbato, aut
si ille nollet eius audire confessionem; sed omnes istae opiniones communiter
refelluntur7. Notandum etiam hic capellanos castrorum non posse milites
in stationibus commorantes absolvere sine Pontificis facultate, aut sine
Ordinarii licentia, ut - 409 -
pluries declaravit S.
C.1.
86. Notandum 6. hodie certum
esse (quicquid olim erat in usu) cuilibet saeculari licere confiteri cuicumque
confessrio approbato, etiam contradicente parocho, et etiam pro adimplendo
praecepto annuae confessionis. Nec obstat quod dixit Ioannes Launoius,
confessionem praeceptam iuxta Concil. Later. in cap. Omnis, de Poen. et remis. faciendam esse proprio
parocho, cum ibi dicatur, confiteatur proprio sacerdoti, dum pro
sacerdote proprio, ut declaravit Clemens VIII. et Clemens X: in Bulla Suprema2,
intelligitur de quocumque confessario approbato; et Ioan. XXII. in Extrav. Vas electionis, damnavit
Ioan. Poliacum, qui docuerat nullas fuisse confessiones proprio parocho non
factas3.
87. Notandum 7. certum
etiam et commune esse hodie apud dd., ut docent Castrop. Vasq. Suarez, Conc.
Lugo, Bonac.Salm., etc., peregrinos ratione conniventiae Episcoporum, sive
melius ex consuetudine universali, posse confiteri cuicumque confessario
approbato pro loco ubi illi reperiuntur; et talis consuetudo currit, etiamsi peregrinus
proficiscatur e patria fine alibi confitendi, ut dicunt Pontius Fill. Renzi
Tambur. Mazz., etc.4: vetitum fuit a Clemente X. dumtaxat in alienam
dioecesim proficisci in fraudem reservationis; de quo in seq. cap. 7.
num. 135. et 136.
88.
Notandum 8. Religiosos sine licentia Praelatorum suorum non posse aliis
sacerdotibus extra ordinem suum confiteri, ex privilegio quo gaudent ordines
dato Innoc. IV, et aliis
Pontificibus; et novissime concessum etiam fuit a Bened. XIV. per Brev. Quod communi, 30. mart. 1742. Capuccinis, quibus vi suarum
regularum vetitum erat confiteri nisi approbatis ab Ordinariis loci, vel
Regularibus approbatis a Superioribus regolaribus. Sed loquendo de Religiosis
peregrinantibus, advertendum quod hi, si socium sui ordinis habent, modo ille
sit idoneus, huic confiteri debent. Si autem deesset socius, aut alius sacerdos
idoneus sui ordinis, confiteri possunt cuilibet idoneo sacerdoti regulari aut
seculari. Hoc totum commune est apud dd. Laym. Ronc. Salm. Tamb. Croix etc., et certum est ex verbis Innoc. VIII.
mox referendis. Dubium restat an confiteri debeant sacerdoti approbato? ita
volunt Wigandt Conc. Antoine, cum aliis paucioribus; sed communissima et verior
est sententia opposita, quae id negat cum Suarez Escob. Castrop. Ronc. Bordon. Salm. Mazzot. Rodr.Tamb.
etc. (exceptis Cappuccinis qui, ut paulo ante dictum est, ex Bulla Bened. XIV.,
debent confiteri approbatis). Et id probatur perspicue ex concessionibus Sixti
IV. et clarius Innoc. VIII. qui sic dicit: Nos igitur fratribus huiusmodi
quos itinerari, et per eorum superiores mitti contigerit, ut si aliquem
presbyterum idoneum ex professoribus dicti ordinis habere non possint,
quemcumque presbyterum idoneum religiosum vel secularem eligere valeant, qui confessiones
eorun audire licite possit. Et recte dicunt Salm. cum s. Antonin. Soto et
Silv. quod per to quemcumque alium presbyterum intelligitur quicumque
sacerdos simplex idoneus; nam haec praesumitur etiam esse voluntas Praelatorum
in danda suis subditis licentia foras proficiscendi, iuxta communem
consuetudinem5. Advertit tamen Bus. hoc intelligi pro non
reservatis6.
89.
Circa autem confessiones Monialium plura hic notanda sunt: 1. Confessarii
Monialium indigent speciali electione, aut saltem approbatione Episcopi loci,
licet Moniales - 410 -
sint exemptae,et
subiectae Regularibus, ex Bulla Gregor. XV. Inscrutabilis, et ex Bulla
Innoc. XIII. Apostolici, confirmatis a Bened. XIII. in Bulla
Pastoralis; et hoc etiam pro confessione venialium, ut declaravit S. C. II
Elapso triennio huiusmodi confessarii suspensi remanent, nisi accedat licentia
S. C. ut etiam declaravit S. C., et hoc etiam currit pro confessariis
conservatoriorum. Si autem confessarius destinatus esset pro supplemento, probabiliter
dicit p. de alex. Tianen. cum aliis, quod potest confirmari pro alio triennio:
quia ista prohibitio, prout odiosa, stricte sumenda est de electione ordinaria.
Notat insuper praefatus auctor, quod alicubi ob confessariorum idoneorum
deficientam permittunt Episcopi illos ultra triennium pergere ad earum
confessiones audiendas: advertit item Bord. quod licite possint aliquando
Moniales respuere confessarium designatum, si iusta accedit causa, v. g. si
confessarius nimio rigore vir esset, aut suorum propinquorum inimicus, etc.
III. Ob diversa Decreta S. C. apud p. de Alex. nequeunt esse Monialium
confessarii I. Vicarii generales, 2. Parochi, cum cura notabiliter pateretur
detrimentum. 3. Regulares. 4. Canonici Poenitentiarii. Probabiliter tamen dicit
praefatus auctor de alex. permissum esse Episcopo hos eligere, si ita expedire
iudicaret. IV. Episcopi et Regularium Praelati tenentur bis aut ter in anno
exhibere Monialibus sibi subiectis confessarium extraordinarium, ut praecipue
statuit Innoc. XIII. in Bulla Apostolici ministerii, extensa a Benedicto
XIII. ad totum christianum orbem, et ut novissime confirmavit Bened. XIV. in
Bulla Pastoralis, 5. Augusti 1748. Dicit Bus. cum Quintanad. Moniales,
si eis non exhibetur extraordinarius, posse sibi eligere confessarium et citat
quamdam declarationem S. C. apud Barbos.; sed haec opinio merito reiicitur a p.
de Alex. tanto magis quod hodie praefatus Benedictus declaravit in allata
Bulla, quod Moniales, tam claustrales quam conservatoriorum, si extraordinarium
non obtinent, possunt ad Poenitentiarium maiorem recurrere, qui eis illum
assignare debebit. Insuper praecipitur in dicta Bulla Pastoralis, quod
quaelibet Monialis, licet confiteri nolit, teneatur saltem se paesentare ad
extraordinarium. Praeterea ibi praecipitur, ut in mortis articulo cuilibet
moniali concedatur confessarius particularis, si eum illa expostulat; et si
Monasterium est exemptum, et Praelatus regularis illum non concedit, eum
assignet Episcopus; et cum Episcopus nec eum designaret, recurratur ad
Poenitentiarium maiorem. Insuper ibi disponitur quod si qua Monialis recusabit
ordinario confessario confiteri, Episcopus pro certis vicibus ei deputet alium
(et in hoc Papa hortatur Episcopos, ne difficiles sint aliquando concedere
dictos extraordinarios illis qui efflagitant).Et si monasterium est exemptum,
deputetur a Praelato regulari; et cum ille recusaret, concedatur ab Episcopo,
et ipso negligente, concedatur a Poenitentiario maiori. Denique praecipitur ut
Praelati regulares bis aut ter in anno assignent Monialibus sibi subiectis
confessarium extraordinarium ex approbatis ab Episcopo pro Monialibus, qui
(nota) saltem semel sit secularis aut alterius ordinis; secus eum eligat
Episcopus; et Papa praecipit ut eo tempore omnino sit prohibitum ordinario
confessiones alicuius audire, ne Abbatissae quidem, aut novitiarum1.
90.
Restant nun discutienda multa dubia. Quaeritur 1. an in errore communi suppleat
ecclesia iurisdictionem quae deest confessario? Si error communis est adiunctus
cum titulo colorato, sive putativo, certum est apud omnes Ecclesiam supplere;
ita Sot. Navar. Caiet. Sanch.
Cardenas Concin. Antoine, etc., et probatur ex - 411 -
lege Barbarius, ff.
de Offic. Praetor. et ex cap. Infamis 3. q. 7. Ratio
est, quia alias multae animae perirent, ideoque rationabiliter praesumitur
Ecclesia supplere: advertit tamen Sanch. hoc non currere cum titulus est
fictus, sed cum vere est collatus a Superiore, licet sit tantum putativus, quia
forte Superiori prohibitum est illum conferre, sicut dicitur in Novella 44.
cap.1. Auth.
de Tabell. Sed
magis dubium est, an Ecclesia suppleat iurisdictionem, cum solus intervenit
error communis, sine titulo colorato? Negant Busemb. Concina Ronc. Sporer
Holzm., etc., dum dicunt quod secus sacerdotes impii hinc occasionem sumerent
se simulandi confessarios esse, et errores disseminandi. Sed haec ratio non
convincit, quia quamvis Ecclesia his negaret iurisdictionem, nec damnum
impediret; quare probabiliter affirmant Lugo Less. Ronc. Castrop. Sanch. etc.,et dicunt probabile
esse iidem Ronc. Spor. et Holzm. cum Carden. Viva Hen. Elbel, dum eadem ratio
boni communis, quae pro titulo colorato affertur, currit etiam pro errore
communi1.
91. Quaeritur 2. an
liceat confessario absolvere cum iurisdictione probabili? Hic tres adsunt
sententiae. Prima est pauciorum, nempe Eliz. Conc. et antoine, qui absolute
negant: dicunt hi quod ex propositione I. proscripta ab Innoc. XI. non
licet uti opinione probabili in Sacramentis conferendis. Secunda est communis et communiter afirmant cum
Less. Filliuc. Cardena Lugo Sanch. Bonac. Castr. Salm. Viva Croix, etc.; et moraliter certam appellant
Sanch. Cardenas Dicast.
Tamb. Gormaz, etc. Alii assignant rationem erroris communis, sed haec non
convincit; ratio vera est consuetudo universalis, quae est in Ecclesia in
absolvenso cum iurisdictione probabili, ut testantur aa. citati, et consuetudo
utique dat iurisdictionem, sicut docent etiam communiter Suar. Barbos. Carden. Quaranta et Pelliz. Et
probatur aperte ex cap.Contingat, de foro compet., ubi sic habetur: Nisi
forte hi, quibus delinquentes ipsi deserviunt, ex indulgentia, vel consuetudine
(nota) speciali iurisdictionem huiusmodi valeant sibi vindicare. Neque
hic obstat dicta prop. damnata quam opponunt, nam (ut bene respondet Viva et
Wig. cum Gonet.) propositio loquitur de opinionibus circa ea, in quibus nil
potest Ecclesia, ut circa materiam et formam Sacramentorum; sed circa
iurisdictionem supplere ob bonum animarum: quare confessarius in tali eventu
non absolvit cum sententia probabili, sed cum certa. Tertia denique
sententia, quam nos sequimur cum Suar. Marchan. Gobat. Wigandt Holzm. Barb. Sporer Elbel, et aliis, dicit tunc
tantum licere aliquem absolvere cum opinione probabili, cum concurrit aliqua
causa graviter rationabilis; aliter non praesumi debet Ecclesiam favere velle
nimiae confessariorum libertati. Causa autem rationabilis esset 1. Si
poenitens praecipue istius confessarii auxilio indigeret. 2. Si complex peccati
sit cognitus confessrio qui habet iurisdictionem certam. 3. Si alia adesset
periculum faciendi confessionem sacrilegam. 4. Si poenitens timeret incurrere
aversionem aut suspicionem nocivam, si confiteretur confessario certam habenti
iurisdictionem; aut si alias diutius a confessione abstinere deberet. 5. Si
urgeret praeceptum annuae confessionis, aut lucrandi indulgentias
peculiares2. Addo, si iam poenitens aperuisset confessario aliquod suum
grave peccatum, et dubitaretur an illud sit nec ne reservatum, ut dicetur n.
142.
92.
Quaeritur 3. an in articulo mortis possint omnes simplices sacerdotes
absolvere, etiam haeretici, schismatici, aut excommunicati vitandi? Iam
compertum est in morte omnes - 412 -
sacerdotes
etiam degradatos posse absolvere a quocumque peccato, et censura reservata. Et
hoc non solum in articulo, sed etiam in periculo mortis, ut sententia
comminissima et verior asserit: ita Navar. Silv. Suar. Sanch. Lugo Castr. Salm., etc. contra Sotum et Canum; nam in
hac materia idem est de articulo ac de periculo, ut patet ex cap. Si
quis suadente, 29. caus. 17. q. 4. ubi dicitur: Nullus
Episcoporum illum praesumat absovere, nisi mortis urgente periculo. Et
ratio est, quia quilibet fidelis tam tenetur ad confitendum in articulo, quam
in periculo mortis. Tale periculum autem indicatur esse in praelio, in longa
navigatione, in partu difficili, et in omni periculoso morbo; ita Sanch. et Salm.
qui dicunt idem de quocumque qui esset in periciulo probabili incidenti in
amentiam, aut esset captivus apud Turcas, et timeret futurum esse, ut eo nullus
adventaret sacerdos, ut confiteri posset1. Sed veniamus ad quaesitum,
an sacerdotes ab Ecclesia abscissi, ut sunt haeretici, schismatici et
excommunicati vitandi, possint moribundos absolvere? Affirmant Sanch. Suar. Navar. Lugo Salm. et alii
et probant ex Trid. sess.14. cap. 7. ubi dicitur: In
eadem Ecclesia Dei custoditum semper fuit, ut nulla sit reservatio in articulo
mortis; atque ideo omnes sacerdotes quoslibet poenitentes a quibusvis peccatis,
et censuris absolvere possunt. Sed negant Fagnan. Petrocor. Concina, etc. cum declaratione S. C. Et pro
hac sententia est s. Thomas2 qui, loquendo de abscissis ab Ecclesiae
communione, dicit, hos tantum posse baptizare in mortis articulo, sed in nullo
casu posse aliud ministrare Sacramentum. Nec obstat Concil. quia, ut aiunt, ibi
nova lex non conditur, sed tantum declaratur ius antiquum, cum dicatur: In
eadem Ecclesia Dei custoditum semper fuit, etc. Atque probat Fagnan. sicut
etiam declaravit S. C. et idem Nav. fatetur, olim communem fuisse sententiam
cum Magistro sententiarum s. Thoma Scoto s. Antonin. Ricar. Turrecr.
excommunicatos in nullo casu posse absolvere3. Attamen p. Lucius
Ferraris in sua Biblioth. verb. Moribundus n. 32.
advertit, quod p. Franciscus Campioni in Instruct. ad Confess. c. 41.
n. 12refert ex Card. Albitio part. I. de Incost. in Fide c. 13.
et 19. quod praedicta declaratio sacrae Congregationis Conc. adducta
a Fagnano non reperitur in Concilii regestis; signum quod vel non emanarit, vel
expuncta fuerit, uti contraria communi sententiae, occasione cuiusdam Episcopi,
cui respondenti affirmative obiecta fuit doctrina Fagnani; at dubio delato ad
Innocentium XI., hic iussit supprimi quaestionem, nec amplius dubitari
moribundum in defectu alterius sacerdotis valide et licite absolvi ab
excommunicato vitando, degradato, aut haeretico.
93.
Quaeritur 4. an sacerdos simplex possit absolvere moribundum coram approbato?
Prima sententia communissima negat cum Mol. Sanch. Azor. Bonac. Cardena Lugo Laym.Salmant., etc., et probatur ex
Trident. loco cit ubi dicitur: Verumtamen pie admodum, ne hac occasione
aliquis pereat, in eadem Ecclesia Dei custoditum, et sequuntur alia verba
superius relata. Ex praefato textu infertur I. Concil. novam non condidisse
legem, sed declarasse antiquam, et antiqua lex erat quod sacerdotes simplices
tunc tantum absolvere possent moribundos, cum deerant approbati, iuxta textus
ab aa. cit allatos. 2. Quod in tantum Ecclesia dat facultatem sacerdotibus
simplicibus, in quantum adest necessitas extrema, ne aliquis pereat; sed
cessat haec ratio, cum adest approbatus. Contra secunda sententia
affirmat cum Nav. Barb. Sayr. Sa
etc., et probabilem appellant Lugo Viv. Sporer, etc., - 413 -
dicendo
verba Concilii generalia; Atque ideo omnes sacerdotes quoslibet poenitentes
a quibusvis peccatis et censuris absolvere possunt. Ad Canones antiquos
respondent, eos non loqui de absolutione sacramentali, sed de sola
reconciliatione peccatorum publicorum. Hoc non obstante, iudico non esse
recedendum a sententia opposita; 1. quia in Rit. rom. (de Poenit. sub. init.) hoc declaratue
expresse, dum dicitur: Sed si periculum mortis immineat, approbatusque desit
confessarius, quilibet sacerdos potest absolvere. Et quod Rituale declaret
antiquum Ecclesiae usum, constat ex eo quod Paulus V. in sua Bulla dicit, ubi
praecipit inviolabiliter observari Rituale, cum in eo contineantur ea quae
catholica Ecclesia et ab ea probatus usus antiquitatis statuit. 2. Quia
praefata verba Concil. atque ideo, etc ut dicunt Fagnan. Petrocor. et
Auctor. de Offic. confess. apud Croix, non iam ad quoslibet referuntur
sacerdotes, se ad eos dumtaxat de quibus loquitur Concilium in praefato cap.
7., nempe deiis qui ordinariam, aut subdelegatam habent
iurisdictionem; tanto magis quod in fine dicti capitis addit: Extra quem
articulum sacerdotes, cum nihil possint in casibus reservatis, id unum
poenitentibus persuadere nitantur, ut ad Superiores pro beneficio absolutionis
accedant. En sermo est de simplicibus confessariis (de quibus tantum dici
potest quod nihil possunt in reservatis), non iam de simplici sacerdote; et ita
declaravit S. C. Conc. ut refert Fagnan. Quod autem sacerdotes etiam simplices
possint absolvere in morte, deficientibus approbatis, dicimus hoc non haberi a
Trident., sed ab aliis Canonibus, et communi Ecclesiae Consuetudine1.
94.
Probabiliter tamen conveniunt dd. primae sententiae in dicendo, quod sacerdos
simplex potest absolvere etiam praesente approbato in sequentibus casibus: 1. Si approbatus non potest, nec vult
absolvere. 2. Si is sit nominatim excommunicatus, aut suspensus. 3. Si
sit approbatus tantum in aliena dioecesi. 4. Si moribundus ita horreret
confiteri approbato, ut esset in periculo sacrilege confitendi, ut dicunt
Croix, et Mazzot. ex S. Thoma. Et putat Sporer, idem esse, si infirmus
confiteri non posset approbato sine magna difficultate vel incommodo, aut si
ipse putaret simplicem confesarium fore sibi utiliorem. 5. Si confessio iam
inchoata esset apud simplicem, quia tunc ille iam acquisivit iurisdictionem;
secus autem, si infirmus iam absolutus fuisset (modo non esset circumstantia
peccati iam confessi); et secus etiam, si infirmus aliqua excommunicatione
reservata esset ligatus, quia tunc, licet confessionem, praesente Superiore,
debet a Superiore prius ab excommunicatione absolvi, et postea confessionem
apud simplicem persolvere. 6. Si approbatus fuisset complex in peccato turpi
poenitentis, sicut declaravit Benedictus XIV2. Sed super hoc puncto
complicis opus est maiore distinctione.
95.
Praefatus Pontifex in duabus Bullis (quarum altera incipit Sacramentum, et
altera Apostolici) dixit confessarium erga complicem in peccato turpi
contra sextum praeceptum privari omni iurisdictione, et excommunicationem
papalem incurrere, si excipere audeat illius confessionem. Excipit solam
extremam necessitatem mortis, in qua permittit absolvere complicem; modo alius
desit sacerdos, etiam simplex, qui infirmum absolvere valeat; aut modo ille
sacerdos non possit infirmi confessionem excipere sine gravi scandalo, et
infamia approbati. Addit tamen Pontifex quod ille (si potest) tenetur removere
tale periculum scandali aut infamiae, sub poena eiusdem excommunicationis,
licet si illud non removeret, valida esset absolutio3. Circa huiusmodi
- 414 -
Bullas
advertendum 1. quod nomine peccati turpis contra sextum praeceptum, non
solum intelligendum est peccatum fornicationis, etc. consummatum, sed etiam
tactus, et colloquium obscoenum, quoties mortale attingit. Ita dicunt
Salmant.1. Contra vero non comprehenduntur culpae veniales, sive tales
sint ob parvitatem materiae, sive ob defectum deliberationis; ita Salmant. ibid.
n. 277. Idemque recte
dicunt n. 278. de mortalibus internis, vel non plene externe
significatis, quoniam etiam actio debet esse externe gravis. Nec
comprehenduntur mortalia dubia facti vel iuris; Salmant ibid. n. 280.
(vide id quod dicetur hic infra n. 142). Nec cum dubium vertitur, an
poenitens ipse quoque graviter peccaverit, quia Bulla intelligitur de complici
formali in peccato mortali turpi; Salmant. cit. num. 280. et num. 241.
Advertendum 2. absolutionem impertitam a confessario complici, si poenitens
non adhunc ab alio de peccato turpi absolutus est, esse invalidam etiam quoad
alia peccata; secus autem si ab alio iam absolutus fuisset. Haec duo videntur
certa: Sed concurrunt duo dubia, an incurrat excommunicationem confessarius qui
iam non absolvit, sed tantum audit complicem suum in confessione, et fingit eum
absolvere? Ego dudum fui pro affirmativa sententia, ex quodam sacrae
Poenitentiariae responso; sed postea lecta Bulla, Inter praeteritos, eiusdem
Pontificis, inveni declaratum oppositum, cum dicatur ibi: Non minus
sacerdoti complici, qui vel extra mortis articulum confessionem excipit
poenitentis, eumque (nota) absolvit; vel in articulo mortis absolvit,
cum alius sacerdos non desit, excommunicationis maioris poena a nobis imposita
fuit. Alterum dubium est, an
Episcopus virtute cap. 6. Liceat, Sess. 24. Trident. possit absolvere
confessarium qui absolvit complicem suum in peccato turpi. Vide dicenda Tr. 20
de Privil. n. 37.2.
96. Quaeritur 5. an
praesente Superiore, possit in articulo mortis quilibet confessarius approbatus
absolvere infirmum a peccatis, et censuris reservatis? Respondetur
distinguendo; Quoad peccata utique potest, quia in morte cessat omnis
reservatio, ut declaravit Concilium, adeo ut recte dicunt Suar. Salmant. Palud.
Navar. Granad. Praepos., etc., moribundo a reservatis absoluto, nullam restare
obligationem, si convaluerit, se praesentandi superiori (sed hoc non currit si
poenitens est absolutus in aliqua necessitate, non quidem mortis)3.
Praeterea dicunt Suarez, Lugo, Sanchez, Salmant., etc., quod si moribundus
habet reservata, et adest confessarius approbatus, non potest sacerdos simplex
absolvere, licet confessarius ille careat facultate super reservatis; dum in
mortis articulo (ut supra dictum est) cessat omnis reservatio. Quoad autem
censuras reservatas, confessarius simplex non potest coram superiore absolvere,
quia, cum certum sit moribundum, si convaluerit, teneri Superiorem adire, non
iam ut denuo absolvatur, sed ut suam abedientiam ostendat, et ut poenitentiam
maiorem recipiat, si Superior ei illam imponit, secus si non se praesentet, in
eamdem incidit censuram, ut docent communiter Suar. Sanch. Salm., etc. ex cap. Eos qui de Sent.
Excom. in 6. Hinc fit quod si Superior adest, ab eo a censuris
infirmus absolvendus est4.
97.
Quaeritur 6. an praesente Episcopo possit quilibet confessarius absolvere moribundum
a papalibus? Alii dd. distinguunt, ut Mol. Suar. Sanch., et dicunt non posse,
si casus est occultus; quia tunc Episcopus super illo ordinaria procedit
iurisdictione ex cap. 6. Liceat;
et idem dicunt de
percussione publica clerici iuxta caput Ea noscitur de sent. excom., - 415 -
ubi
dicitur ob talem excommunicationem, si nequat adiri Pontifex, adeundum esse
Episcopum. Contra affirmant posse simplicem confessarium absolvere etiam
praesente Episcopo, si casus est publicus (intellige praeter clerici
percussionem), quia tunc eadem ac Episcopus est praeditus facultate
confessarius simplex. Sed hanc
secundam partem communissime negant Navar. Castrop. Coninch. Avil. Sayr. Corn.
Hurtad. Salmant., etc. dicentes praefatum textum in cap. Ea noscitur, non
solum valere pro publica clerici percussione, sed etiam pro qualibet censura
papali, dum pro istis eadem currit ratio; et sicut in quaesito antecedenti
probavimus, non possunt censurae absolvi, praesente Superiore. Sed hoc non
obstante, non puto improbabilem primam sententiam, cum certum non sit textum
praefatum ad omnes extendi censuras1.
98. Quaeritur 7.
an confessarius possit absolvere moribundum a censuris papalibus, cum ille
posset facultatem ab Episcopo per litteras impetrare? Negant Lugo Bonac.
Suar. Croix, etc.; sed communius et
probabilius affirmant Azor. Castrop. Sanch.Valenza, Conc. Carden. Spor.
Salm. Viva, etc., tum quia in petenda facultate per litteras potest subesse
periculum manifestationis; tum quia in cap. Quamvis, de sent. Excom. impeditus dicitur quicumque aliquo est praepeditus
impedimento, quominus Pontificem adire possit2.
|