- 450 -
PUNCTUM I.
Expenduntur clausulae appositae in Bulla Gregorii.
166.
Clausula I. In actu sacramentalis confessionis. Ad hoc sufficit ut
confessio inchoata sit, licet non perfecta. et hic nota denuntiandum esse
confessarium qui intra confessionem daret chartam poenitenti, in qua ad venerea
eam incitaret, ut habetur ex propositione 6. damnata ab Alexandro VII.; idem
currit si in confessione diceret poenitenti ut expectet domi: aut si
interrogasset ubi habitet, et deinde ad eam accederet et sollicitaret, quoties
ex circumstantiis dignosceretur quod interrogatio facta sit fine
sollicitationis; ita recte dicunt Bonac. et Bordon.1.
167.
Clausula II. Sive ante, sive post immediate. Illud ante immediate intelligendum
est ita stricte, ut nullim intercedat intervallum inter sollicitationem et
confessionem, ut communiter dicunt Bos. Passer. et Delben. apud Ronc. Si autem, dum mulier ante sedem
confessionalem confessuramanet, confessarius non casu, sed ex proposito manibus
aut pedibus eam tangeret, certe denuntiandus esset. Si vero confessarius eam
sollicitasset occasione quodpoenitens petiisset ab eo confiteri, dicimus cum
Bordon. (contra Salm.) non propter hanc clausulam denuntiandum eum esse, sed
per clausulam III. Occasione confessionis, quoties confessarius uteretur
illa petitione ad eam sollicitandam; secus vero cum uteretur ea tantum ad
colloquendum, et deinde tentatus sollicitasset2. Pariter illud post
immediate intelliitur quando nulla alia intermediat actio, ut communiter
Salm. Potestas Hurtad. Peyr., etc.
Hinc dicit Potestas, quod cum poenitens iam discessisset a confesionali, et hic
postea eam sollicitaret, non est denuntiandus; sed si immediate post
confessionem ei diceret: Expecta paulisper, et post aliquod intervallum
(non autem die sequenti) accederet, et eam sollicitaret, tunc denuntiandus est,
licet in principio de alio negotio tractaret, quia tunc ile tractatus prudenter
praesumitur fictus. Ni hilominus quidam doctor hoc negabat, et non abs re, si
illud negotium, de quo in principio loquitur confessarius, esset magni momenti,
et praetextus non appareret. Proculdubio denuntiandus est, si diceret
poenitenti: Hodie me expecta domi tuae, et postea nulla occasione
negotii magni momenti eam sollicitaret. Idem currit, si statim a confessione in
aliquem - 451 -
locum secretum
conduceret. Idem, si immediate post confessionem illa accedente ab sibi
deosculandum manum, ipse malitiose adstringeret manum illius1.
168.
Clausula III. Occasione, vel praetextu confessionis. Occasio intelligitur
quando confessarius invitat poenitentem, vel poenitens confessarium ad veram
confessionem: Praetextu vero ad confessionem fictam. Et I. in quantum ad
occasionem, si confessarius requisitus a poenitente ad excipiendam eius
confessionem, sermonem alio diverteret, et eam sollicitaret, iam ex hac
clausula denuntiandus est, licet non adhunc in confessionali sedisset, nec
mulier genuflexisset, ut dicunt communiter Castrop. Salm. Ronc. et Potestas2. Idem hoc currit,
licet mulier peteret crastino confiteri, ut recte dicunt Conc. et Mazzotta
contra Quarti et Leand. Nec obstat dicere quod talis sollicitatio non est
proxima ad confessionem, quia iam verificatur quod sit praetextu
confessionis3. An autem denuntiandus sit confessarius, qui ob peccatum
auditum a poenitente postea accedit domum eius ad ibi eam sollicitandam: negant
Nav. Trullench. Salm., etc., quia tunc (dicunt) confessarius non utitur
occasione confessionis, sed tantum notitia in confessione habita. Sed probabilius affirmant Roncagl. Conc.
Mazzotta Potestas Bordon. Lezan., quia revera tunc iam occasine confessionis
sollicitat, cum sollicitatio impulsum habeat a confessione: et rationabiliter
praesumitur confessionis notitia ad sollicitationem usum fuisse, cum, audita
mulieris fragilitate, interrogat v. g. de eius habitatione, si ibi sola
moretur, etc., aut (ut dicit p. Conc.) si confessarius cum tali poenitente
nunquam antea familiariter usus esset, et postea, cognita eius levitate,
accederet sollicitaturus, aut litteris sollicitaret, aut requisitus de
confessione, promitteret se eam auditurum, modo illa pravo suo desiderio
consentiat4.
169.
II. In quantum ad praetextum confessionis, certe denuntiandus est
confessarius qui prius exposceret poenitentem, an velit confiteri, et postea
eam sollicitaret, ut recte dicunt Conc. Ronc. Bordon. et Mazzotta. Secus vero qui licentiam a Superiore peteret ut
in domum mulieris se conferat praetextu confessionis, sed finis esset eundi ad
eam tendandam, ut recte dicunt Salmant. Roncag. Bordon. et Tancred., quia tunc
confessionis praetextus non est respectu poenitentis, sed Superioris. An debeat
denuntiari confessarius qui cum poenitente convenit, ut se infirmam simulet, et
praetextu confessionis ad se eum advocet; affirmant Fag. Mazz. Conc., etc.; sed
communius et probabilius negant Ronc. Escob. Bordon.Diana Leand.
Trullench, etc., quia non est quod tunc fiat sollicitatio praetextu
confessionis, sed sub tali praetextu executioni mandatur eorum indigna
conventio; adeoque praetextus non inservit ad sollicitandum, sed ad domesticis
illudendum, ne de malo suspicentur. Tanto minus mulier teneretur ad
denuntiandum, si illa praetextu confitendi confessarium sollicitaret, et ille
consentiret. Secus autem esset, si confessarius mulierem sollicitasset, licet
extra confessionem, sed illa repugnante ob timorem ne videretur, confessarius
ei insinuaret, ut se simulet aegrotam et tali praetextu illum ad se advocet;
quia tunc recte verificatur quod praetextus confessionis sit motivum quo ille
ad sollicitandum pergat, et consensum mulieris obtineat. Ita etiam puto
denuntiandum pergat, et consensum mulieris obtineat. Ita etiam puto
denuntiandum fore confessarium vocatum a matre ad audiendam confessionem
filiae, et ille sub tali praetextu accedit ad colloquendum cum filia pravo
fine, et eam sollicitat. Ita etiam censeo denuntiandum esse eum qui vocatur ad
absolvendam mulierem sensibus destitutam, et ille sub tali - 452 -
praetextu,
sive occasione accedit ad eam, et inhoneste eam tangit. Item dicendum cum
Escob. et Diana de confessario qui in confessionali, aut in alio loco electo ad
audiendas confessiones, pro audienda confessione, ut simulat, sollicitat poenitentem1.
170.
Clausula IV. Extra confessionis occasionem in confessariio, aut in loco
quocumque, ubi confessiones audiuntur, seu ad confessionem audiendam electo,
simulantes ibidem confessiones audire, sollicitare, vel provocare tentaverint,
aut cum is illicitos, et inhonestos sermones, sive tractatus habuerint. Notant
Escob. et Ronc. quod illud simulantes ibidem confessiones audire, intelligitur
quando tam mulier simulat confiteri, quam confessarius audire confessionem,
inferentes id ex verbo simulantes quod comprehendit utrumque. Sed melius dicunt Castr. Trullench.
Fagund. et Diana, quod ut denuntiandus sit, sufficit quod confessarius maneat
in confessionali, aut in alio loco electo ad audiendas confessiones, et ibi
muliere genuflexa ipse eam sollicitet: nam tunc facto ipso confessarius iam
simulat confessionem, dum ita sufficienter efficit, ut adstantes credant quod
mulier confiteatur. Secus autem esset, si extra confessionalem sedem eam
sollicitaret, dum illa sistit, aut sedet2. Dictum est extra
confessionalem; sed hic suboritur aliud dubium, an sit denuntiandus qui
sollicitat, aut tractat de turpibus in confessionario, confessionem non
simulando? negant Castr. Escob. Ronc.Salm., etc. ratione ducta ex verbis in
Bulla: In confessionario, aut in loco quocumque electo, simulantes ibidem
confessiones audire.Enigitur (dicunt) quod praeter confessionarii locum
requiritur etiam simulatio. Sed probabilius dicimus cum Potest. Diana Conc. et
Mazzot. quod si confessarius sollicitat extra confessionarium, tunc, ut
denuntiandus sit, requiritur simulatio confessionis; sed si ille sollicitat in
confessionario, sufficit ut adsit solus tractatus inhonestus. Et hoc probatur ex Decr. Pauli V. 10.
iulii, 1614. quo praecepit procedi in confessarios, qui tractant cum
mulieribus in confessionali, extra occasionem confessionis de rebus inhonestis.Itaque
iuxta hoc Decretum non requiritur iam aliqua simulatio. Opponitur quod hoc
Decretum iam moderatum sit a Greg. sua Bulla; sed respondetur quod nullum
Decretum censetur revocatum, nisi subsequens sit omnino oppositum, adeo ut non
possit aliter explicari; sed hic recte potest explicari Bulla Gregorii, quod
simulatio non requiritur respectu confessionarii, sed alterius loci ad
confessionem electi, dum verba simulantes ibidem,apposita sunt immediate
post verbum electo.Additur quod iuxta aliud Decretum inquisitionis rom.
relatum in Opere praecipitur denuntiatio omnium illorum qui abusi sunt
Sacramento Poenitentiae, confessionem, aut confessionarium adhibentes ad fines
inhonestos3.
|