Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Sant’Alfonso Maria de Liguori
Homo Apostolicus (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • TRACTATUS XVI. DE POENITENTIAE SACRAMENTO
    • CAPUT IX. DE SOLLECITATIONE IN CONFESSIONE
      • PUNCTUM III. Quis tenetur ad denuntiandum.
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 454 -


PUNCTUM III. Quis tenetur ad denuntiandum.

 

176. Antequam ad punctum descendamus, tria notabilia advertere oportet: primum quod poenitentes sollicitati absolvi nequeunt, antequam fiat denuntiatio; et si forte iusto detinentur impedimento, debent saltem promittere quamprimum id se esse facturos. Notanda sunt verba Bollae Sacramentum Benedicti XIV. ubi clarius id exprimitur: Caveant diligenter confessarii ne poenitentibus, quos noverint iam ab alio sollicitatos, sacramentalem absolutionem impertiant, nisi prius, denuntiationem ad effectum perducentes, delinquentem indicaverint competenti iudici, vel saltem se, cum primum poterunt, delaturos spondeant ac promittant4. Sed hic dubitatur an poenitens, qui personaliter non potest denuntiare, teneatur id facere per litteras aut per alios? Affirmant Salm. et huic opinioni adhaereo ego etiam cum Viva et Ronc. (quicquid dicant alii), quoties moraliter non adsit periculum infamiae: quia poenitens tenetur tali debito, modo quo potest,


- 455 -


satisfacere; unde si personaliter non potest, tenetur saltem per litteras. nec obstat quod dicetur Tr. 20. n. 44., nempe quod si poenitens habens casum reservatum est impeditus, ut se praesentet Superiori, non tenetur per epistolam; quia ibi obligatio est adeundi personaliter Superiorem, ut ab eo recipiat monitionem; sed haec obligatio, iuxta verba Pontificis, est ut tantum Praelato indicet delinquentem, ut remediis opportunis damno, quod ille afferre potest, consulat1. Haec autem denuntiatio per litteras, si Episcopo eam deferre nolit, potest mitti Roman Confessarius autem, si ipse denuntiationem ex auctoritate Episcopi excipere velit, si eam nequit scribere, satis erit ut Praelatum certionem faciat de confessarii nomine, et de qualitate sollicitationis, quin mentionem faciat de consensu, vel dissensu a poenitente praestito. Dictum est si eam excipere velit. Caeterum advertunt Viva Tamb. et Ronc. non expedire inpraxi ut confessarius hoc sibi onus suscipiat huiusmodi denuntiationes afferendi, nisi cum in aliquo casu raro observasset nullum aliud remedium suppetere quo damno communi prospici possit2. Dicunt praeterea del Bene et Instr. etc., quod si mulier valde repugnaret Episcopum adire, potest illa alium expectare confessarium, qui velit denuntiationem referre Episcopo si praesens confessarius id facere recusat. Et eo casu quo poenitens induci non posset ad denuntiandum etiam per confessarium, refert p. Maz. Decretum ubi dictum est quod tunc recurrendum est ad Sedem apostolicam pro opportuno remedio, et interim non absolvatur; et testatur idem auctor quod aiiquando Sedes apostolica in casu magni ruboris aut alicuius vani timoris, pro illa vice a denuntiationis onere liberavit3.

177. Secundo advertendum est quod poenitens, qui, cum posset, non denuntiat intra mensem(qui computarum a die quo obligatio advertitur), incurrit excommunicationem ipso facto4. Sed hic dubitatur, an illa denuntiatione executa, possit absolvi ab excommunicatione a quocumque confessario? Negant Salmant. Diana Mazzotta etc.; sed affirmat probabiliter doctissimus Christianus Lupus, cui adharet Ronc. dicens quod reservatio huius censurae durat usquedum durat contumacia; et hoc recte confirmatur ex verbis Decreti relati in Opere5, ubi dicitur quod poenitens non potest absolvi ab excommunicatione, se prima non avrà soddisfatto al suo obbligo: infetur igitur quod, cum satisfecerit suo muneri, potest absolvi. Contra vero hic advertendum, quod si quis iniuste accusaret, sive cooperaretur ad accusandum de sollicitatione aliquem sacerdotem innocentem, incurreret reservationem papale, sed absque censura, prout dictum est praec. n. 129. ex Bulla Sacramentum, § 3.Benedicti XIV. ubi dicitur: Quaecumque persona, quae execrabili huiusmodi flagitio se inquinaverit, vel per seipsam innocentes confessarios impie calumniando vel sceleste procurando, ut id ab aliis fiat, impiis suasionibus, aut promissis, aut blanditiis aut minis, aut alio quovis modo, etc. Advertunt tamen Salm.6, id intelligi de suasione efficaci, ita ut ipsa sit causa iniustiae damnationis secutae. Adduntque7 intelligi, nisi suasio ante executionem denuntiationis efficaciter revocetur.

178. Tertio animadvertendum est, quod licet monitio denuntiationis, quae imponenda est, profutura non sit, etiam facienda est, ut scite advertit Pater Ronc., tum quia hic agitur de damno communi, iuxta dicta n.116, tum quia in Bullla Greg. obligatio non potest imposita poenitentibus, sed confessariis, ad admonendos


- 456 -


spollicitatos, ut denuntient etc.1.

179. Hinc notandum primo quod denuntiatio facienda est a poenitente, licet ille sollicitationem probare non possit, ut recte dicunt Castrop. Bord. et Bannez, et opinio opposita, quam puaci tenent, videtur utique reprobata per propos. 5. damnatam ab Alex. VII2. 2. Recte asserunt Suarez Castrop. Salmant. et alii communiter, denuntiationem non tantum faciendam esse a poenitentibus sollicitatatis, sed etiam ab unoquoque qui id sciat, modo id sciat a personis fide dignis, ut exprimitur in Decreto3, ubi dicitur quod denuntianti in fine sunt omnes illi, de quibus notitia habetur Poenitentiae Sacramento se abusos fuisse. Et hoc currit, licet sollicitatio sciretur sub secreto naturali, ut recte dicunt Escob. Castr. Trull. Salm. etc., quia nulla adest obligatio servandi secretum etiam promissum cum iuramento, quando alioquin adest damnum commune; excepto casu, si secretum sit manifestatum ad consilium capiendum. 3 Proculdubio facienda est denuntiatio, licet occulta sit sollicitatio, ita communiter Salm. Roncagl. Fill. Trull. Bannez, etc., nec obstat dicere leges poenales esse stricte interpretandas, quia talis regula non currit in casu (ut esset noster) quo si teneretur stricta obligatio, lex inutilis redderetur.

 




4 n. 683.



1 l. 6. n. 699.



2 ib. v. advertunt.



3 ib. v. dicunt autem.



4 n. 693.



5 n. 693. v. an autem.



6 Salm. Append. tr. 6 de Bulla Cruc. c. 6. n. 231 et 232.



7 ib. cit. n. 232. in fin.



1 l. 6. n. 694.



2 n. 695.



3 n. 695 in fine.






Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL