Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Sant’Alfonso Maria de Liguori
Homo Apostolicus (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • TRACTATUS XVI. DE POENITENTIAE SACRAMENTO
    • CAPUT IX. DE SOLLECITATIONE IN CONFESSIONE
      • PUNCTUM IV. De sollicitationibus dubiis.
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 456 -


PUNCTUM IV. De sollicitationibus dubiis.

 

180. Quaeritur primo an cum sollicitatio est dubia, denuntiatio facienda sit? Distiaguere oportet: si factum aut dictum fuit certa sollicitatio, et tantum dubitarum de sollicitatio, et tantum dubitatur de sollicitante, tunc denuntiatio certe facienda est, ut Superior saltem de persona inquirere possit. Superiori tamen abstinendum est ab inquirendo, si ei facile non est se certum reddere de pesona, ad evitandum periculum infamia notandi aliquem innocentem. quod si persona est certa, et tantum dubitatur utrum dictum, aut factum sit vera sollicitatio, tunc communius et probabilius, dicunt Ronc. Conc. Potestas Bonac. Salm. etc. cum Instructore pro Confess. non adesse obligationem denuntiandi; ita ex reg. 49. Iur. in 6. In poenis benignior interpretatio facienda; tum quia in dubio nemo fama sua privandus est; tum quia denique delicta dubia non sunt dicenda delicta4. Excipitur tamen primo, nisi vehementia indicia essent (v. g. de prava vita, aut mala fama confessarii) quae moralem certitudinem formarent, ut dicunt Ronc. Conc.Boss. Instructor etc. Excipitur 2. cum Bon. Ac. etc. si verba de se sollicitationem prae se ferrent, licet dubitaretur de intentione, dum praesumptio intentionis accipienda est iuxta verborum proprietatem. Secus autem si in oppositum adesset praesumptio fraudis; puta si mulier aut eius coniuncti cum confessario aliquam habuissent contentionem, aut si illa esset aliquantum mente hebes5. In casu vero quo indicia alicuius essent momenti, licet non sufficientia ad certificandum denuntiationis debitum, conveniret ut saltem certior fieret Superior, ad hoc ut in posterum se dirigere possit.

181. Quaeritur 2. an denuntiandus sit confessarius, qui dum poenitens confitetur, eius pulchritudinem laudat? Alii affirmant, alii negant; sed melius incedit Escob qui dicit in hoc considerandas esse circumstantias, et praesertim discursus qui in confessione tenebatur. Dicunt alii denuntiandum esse confessarium, qui colloquens cum serva in confessione, laudat dominam, ut illi hoc referat; et idem dicunt si donum grande et insolitum daret poenitenti. Sed nos dicimus etiam attendendas esse circumstantias, v. g. si poenitens est pauper, si est coniuncta, si illa prius alio dono confessarium donavit etc.6


- 457 -


182. Hic nonnullos casus particulares referemus in quibus dd. censet denuntiandum esse confessarium. Primo, si confessarius diceret poenitenti: Ego te ducerem in uxorem, si essem saecularis; ita Salmant. Potest. et Diana contra Bordon. quia revera sunt verba nimis excitativa ad venerem. 2. Si diceret: Expecta me hodie domi tuae, quia te allocuturus sum; et postea, quin de alio negotio loquatur, aut de naeniis locutus eal sollicitaret. 3. Si illi diceret: Haec tua peccata cadere me fecerunt in pollutionem; Ronc. Bord. et Pot. 4. Si mulieri petenti confiteri diceret: Nolo te audire in confessione, ne aliquid mihi contingat quia amore tui captus sum.5. Si diceret: Si quis tibi pecuniam daret, peccares? et illam affirmantem non reprehenderet, aut si reprehenderet, postea oblata ei pecunia, eam sollicitaret. 6. Si diceret: Promitte mihi quod, cum domum tuam veniam, facies quod volo; cum mulier confitetur de turpibus cum alio patratis, et diceret: Cur etiam non es mecum humana?aut ei confitenti de turpi desiderio erga illum, responderet: De hoc loquemur post confessionem. Si obiurgaret concubinam suam, quod cum alio peccavit, addendo minas et contumelias; aut si obiurgaret eam de peccatis cum aliis, et non de iis secum commissis1. Ita etiam denuntiandus esset qui diceret poenitenti: Dic mihi quanti me amas? aut Sentis in te eas tentationes erga me, quas ego experior erga te? aut: Vellem te semper videre, et esse iuxta te; aut Tua causa somnius pravum passus sum; aut: Ingrata mihi es, quia non me amas.

183. Notandum hic denique, quod Benedictus XIV. in Bulla In generali Cong. in confessarios sollicitantes, (aut Sacrificio ad sortilegia abutentes) praeter poenas prius latas, addidit perpetuam inhabilitatem ad celebrandum, dicendo quod sollicitantes in actu sacramentalis confessionis, sive illius occasione, et praetextu, praeter poenas a iure inflictas, perpetuam etiam inhabilitatem incurrant ad Sacrificii celebrationem. Hic dubitatur ante sententiam declaratoriam? Ex una parte videtur negandum, dum in simili casu, nempe simoniaci, qui incurrit inhabilitatem ad recipienda beneficia, iam requiritur sententia, ut docent Molin. Nav. Laym. Castr. Salm. etc. Sed hoc non ostante affirmandum est, quia iuxta sententia communem Laym. Castropal. Anacl. Salm. Vivae Mazzot. etc. sententia requiritur ad illas poenas, quae positivae dicuntur, et indigent actione, non vero ad privativas, quae important, aut inhabilitatem ad aliquod ius acquirendum, aut iure acquisito utendum: et ita reapse loquuntur dd. communiter de inhabilitate, quam habet beneficiatus, qui omisit officium, ad percipiendos fructus beneficii. Quoad autem primum casum simoniaci, dicendum est dd. rationes particulares pro illo habuisse, quae ad nostrum casum non faciunt. Dubitatur 2. an ab huiusmodi inhabilitate excuset ignorantia invincibilis? In hoc videtur dicendum idem ac dictum est de irregularitate ex delicto2; quare vide dicenda Tract. 19. loquendo de Censurius n. 34. An autem in hac possit dispensare Episcopus, vide dicenda Tract. 20. de Privilegiis, n. 533.




4 n. 702.



5 ibid.



6 num. 703.



1 l. 6. n. 704.



2 l. 7. n. 351.



3 n. 705.






Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL