- 468 -
TRACTATUS XVIII. DE SACRAMENTO
MATRIMONII
CAPUT I. DE SPONSALIBUS
PUNCTUM I. De natura sponsalium.
1. Definitio sponsalium. An pueri ante
septennium, etc. Qui promittit sine animo se obligandi, aut adimplendi. Qui
dolo aut errore, etc.
2. Si
conditio dederit causam contractui.
3. De sponsalibus metu initis.
4. An promissio debeat esse mutua?
5. An externata signis? Quid si
promittit pater pro filio praesente: et quid si pro absente.
6. An
in dubio favendum sit libertati. Qui promittit in futurum, etc. Quid si mittitur annulus, etc. An requiratur
dispensatio, etc.
7. De impuberibus, etc. De tactibus inter
sponsos.
1.
Sponsalia definiuntur: Promissio voluntaria et deliberata, et mutua, signo
sensibili expressa futuri matrimonii inter personas habiles. Dicitur 1. Promissio,
quia solum propositum non externatum, nec acceptatum, certe non
obligat2. Dicitur 2. voluntaria et deliberata, nam ad inducendam
obligationem gravem, quam secum inducit promissio sponsalitia, requiritur
spontanea, et plena deliberatio. Ex quod deducitur 1. quod nemo potest teneri
ad sponsalia, nisi constet de suo perfecto rationis usu; sed si constat utique
ille remanet obligatus, licet esset puer, qui adhuc non explevit septennium,
iuxta probabiliorem, et communiorem sententiam Sanch. Coninch. Bonac. Salmant.
etc. contra Palaum et alios, modo - 469 -
(intelligi
debet) huiusmodi puer comprehendat aliquo modo onera, quae secum affert status
coniugalis. Deducitur 2. quod non remanet obligatus qui promittit sine animo
contrahendi, aut sine animo se obligandi, licet cognosceret obligationem quae
ex sponsalibus oritur, ut probabilius dicunt Sanch. Pal. Laym. Less. Salm. Mazz. etc. contra
Pontium Sot. Vivam etc. quia quando obligatio oritur ex propria voluntate, ubi
deest voluntas, deest etiam obligatio. Et hoc valet etiamsi promissio sit iurata, ut recte dicunt s. Bonaventura
s. Antonin. Sanchez Palaus Salmant. Bon. cum s. Thoma, quia iuramentum
sequitur naturam promissionis1. Secus vero dicendum, si adfuisset
defloratio cum ficta promissione, ut dictum fuit Tr. 10. n. 93,
cum de restitutione locuti fuimus2. Qui promittit sine animo
contrahendi, at cum animo se obligandi, iste certe remanet obligatus, licet a
principio ei deesset animus promissionem exequendi3. Deducitur 3. quod
non remanet obligatus qui promittit inductus vi, aut dolo alterius, aut errore
circa substnatiam, aut circa conditionem substantialem, ut esset cum ille
expresse promitteret sub illa particulari conditione: quod caeteroquin est
commune cum caeteris contractibus: vide dicta Tr. 10. n. 124.
2.
Quaeritur 1. an valeant sponsalia, cum dolus aut error sit circa aliquam
conditionem, non iam substantialem, sed accidentalem, sed eam quae causam
contractui ita dedit, ut sine illa sponsus non contraxisset? Plures dd. dicunt
sponsalia tunc irrita esse; sed non oppositum ut probabilius tenuimus4;
vide dicta Tr. 10. n. 124. ubi diximus etiam quod pars decepta
habet ceteroquin actionem ad rescindendum contractum, licet deceptio evenisset
ab aliquo tertio, insia parte, ut docet Sanch. cum Covar. et aliis; imo
probabiliter dicunt Less. Laym.
Spor. et Viva, quod si res integra est (ut evenit in simplicibus sponsalibus),
et error sit invincibilis, in conscientia deceptus non tenetur stare
contractui, ne iudicis quidem post sententiam5. An autem stando primae
sententiae, nempe quod talis contractus dolo dante causam contractui sit ex se
irritus, eo casu etiam decipiens liber extet a sua obligatione? negamus iuxta
probabiliorem cum de Lug. Pal. Less. Laym. etc. contra Sanch. Pontium etc.
ex generali ratione quod nemini patrocinari debet fraus sua6.
3.
Quaeritur 2. an sponsalia contracta metu iniusto, gravi et ab extrinseco sint
ex se invalida? Alii ut
Coninch. Dicast. Viva etc.
dicunt non esse irrita, sed irritanda arbitrio partis, quae metum passa est,
sicut dictum est de omnibus aliis contractibus Tr. 10. n. 125. Sed
sententia probabilior et communissima cum Sanch. Pontio Laym. Bonac. Azor. Sa Bec. Boss. Salmant. etc.
contendit esse omnino irrita, quia sponsalia sequuntur naturam matrimonii, quod
certe nullum est, dum metu contrahitur; ideoque sicut nemo tenetur huiusmodi
matrimonium contrahere; ita nec potest teneri sponsalibus quae sunt medium ad
matrimonium. Unde fit quod ex talibus sponsalibus nullum oritur publicae
honestatis impedimentum7. Dictum est tamen 1. si metus est iniustus,
quia si esset iustus, sicut est validum matrimonium (prout dicemus postea),
ita sunt valida etiam sponsalia8. Dictum est 2. si metus sit gravis:
si enim metus est levis, obligant sponsalia iuxta sententiam probabiliorem
et communiorem Bonac. Pont. Medin. Salm. Croix Viva Mazzot. etc. (contra Nav.
Less. Ronc. etc.), dum iudicatur sponte contrahere ille, qui cum possit metum
repellere, cum ille sit levis, non respuit9. Excipitur - 470 -
tamen, si talis metus,
licet levis, dederit causam contractui, ut probabiliter dicunt Laym. Sanchez
Bonac. Wigandt Salm. Croix Lugo Azor. adversus Pontium Vivam etc. Tanto magis
hoc currit, si qui passus est metum huiusmodi levem, tamquam gravem
apprehendisset1. Dictum est 3. ab extrinseco, quia si fuisset ab
intrinseco (v. g. si quis promitteret, timens ne cogeretur ad solvendum
debitum, aut ne in carceres coniiceretur) tunc iste tenetur ad
sponsalia2.
4.
Dicitur 3. quod promissio sponsalium debet esse mutua. Hinc si alter
sponsorum promittit. alter vero non, neuter eorum remanet obligatus;
praeterquam si pars promittens vellet se obligare independenter ab alterius
promissione; sed in eo casu non teneretur illa vi sponsalium, sed vi simplicis
promissionis3, quae iuxta opinionem probabilem innixam auctoritate s.
Thoma (ut dictum est Tr. 10. n. 127.), cum obliget tantum ratione
fidelitatis, non obligat sub gravi. Sed hic quaeritur 1. an quis possit se
obligare sponsalibus sub gravi cum vera promissione sponsalitia, independenter
ab obligatione alterius partis? Negant
Pont. Vasq. et Conc.; sed communior et probabilior est sententia opposita
Sanch. Laym. Bon. Coninc. Sporer Salm. etc.4. Quaeritur 2. an pars non
repromittens, sed solum acceptans alterius promissionem sponsalium intelligatur
se obligasse? Affirmant Pont. s. Ant. Silv. etc.; sed probabilius negant Sanch. Bonac. Laym. Conin. Sot.
Castrop. Salm., etc., quia recte potest stare promissio unius sine
repromissione alterius: nec acceptatio includit repromissionem, cum possit iam
aliquis acceptare alterius obligationem, quin seipsum obliget5.
Advertendum tamen est (ut probabiliter dicunt Spor. et Tamb.) plerumque sponsos
non intendere se obligare, nisi sub conditione, ut altera pars etiam se
obliget6.
5.
Dicitur 4. signo sensibili expressa; quia non sufficit ad se obligandum
taciturnitas sponsorum. Excipitur
casus, si pater aut mater pro filio, aut filia praesente et tacente
promitteret, ut habetur ex cap. un. § fin. de Despons. impub. ubi
dicitur: Porro ex sponsalibus quae parentes pro filiis puberibus vel
impuberibus plerumque contrahunt, ipsi filii si expresse consenserint, vel
tacite, et praesentes fuerint, nec contradixerint, obligantur7.
Advertendum tamen 1. hoc habere locum quoad forum externum, sed quoad
conscientiam filius non tenetur sponsalibus si interne dissentit, ut dicunt
Bonac. Ronc. Holzm. et Anacl. Et idem puto dicendum, si filius nec assentit,
nec dissentit, sed negative se habet; dum ad contrahendam aliquam obligationem
requiritur positivus consensus. Nec obstat verbum textus obligantur: quia
intelligi debet, (ut recte dicunt Bonac. et Salm.) quoties adest consensus
internus8. Advertendum 2. hoc procedere solum in casu quo promittunt
parentes, non autem si promittunt alii, licet sint tutores, aut curatores: quia
praefata legis dispositio tantum comprehendit parentes, qui pro filiis
promittunt9. Si tamen huiusmodi parentes promittunt pro filio
absente alii dd. ut Sanch. Pont.
Ronc. Escob. Boss. etc. dicunt non sufficere filium certiorem factum
promissioni non contradicere, sed amplius requiri, ut ratificet medio aliquo
signo expresso, aut tacito. Haec sententia est probabilis; sed probabilior est
opposita Bonacinae Palud. Castr. Conc.
Sot. Salm. Sporer etc. quae affirmat sufficere taciturnitatem filii absentis;
et huius sententiae est etiam s. Thomas10 qui dicit: Robur habent (sponsalia)
in quantum illi, inter quos contrahuntur, ad aetatem - 471 -
debitam venientes
non reclamant, et intelliguntur consentire quae per alios facta sunt. Et
probatur etiam ex cit. cap. un. de Despons. in 6. ubi dicitur: Et est
idem, si filii tempore sponsaliorum absentes, et etiam ignorantes eadem
sponsalia, post scienter ratificaverunt tacite, vel expresse. Expresse intelligitur
externe consentiente, tacite intelligitur nonc ontradicente, ideoque
dicitur ibi, Et idem est: in tantum dicitur ratificaverunt, quia
agitur ed re nomine alterius acta. Notant tamen Castrop. et Coninc. non
sufficere, si filius casu sciat sponsalia a parente celebrata, et non
contradicat: sed amplius requiritur ut parens per se, aut per alium eum
certiorem faciat1.
6.
Hic quaeritur 1. an dubio verborum aut signi promissionis sponsalium, sit
potius favendum matrimonio, an libertati? Alii dicunt matrimonio, sed
probabilius (ut dicit Viva) favendum est libertati2. Quaeritur 2. an
teneretur vi sponsalium qui diceret: Non ducam aliam nisi te? Quicquid dicant alii, verior sententia est
et valde communior Laym. Castrop.
Sanch. Escob. Boss. Holzm. Salm. Anacl., quae docet istum non posse
aliam ducere uxorem, sed non teneri ad illam ducendam. Teneretur tamen, ut
dicunt Pontius Viva et Perez, si verba essent de praesenti: Nolo aliam nisi
te3. Mittere annulum aut alia dona sponsalitia non inducunt
sponsalium obligationem, nisi is esset regionis mos, ut docent communiter
Sanch. Castrop. Conc. Bossius
Busemb. etc. aut nisi praecessisset promissio alterius partis, et altera
acceptasset annulum ab illa missum, ut communiter Castr. Busemb. Escob. Sanch. Silvest. Holzm. et alii; aut si missus
fuerit a parentibus cum illius consensu, ut recte subiungunt Sanchez Castrop. Boss.
Mol. etc. Sponsalia autem celebrata inter eos qui aliquo tenentur impedimento,
sub conditione, si Papa dispensat, licet non sint valida, obligant tamen
ad expectandum usque dum exitus videatur dispensationis, si ipsa de facili
obtineri possit4. Vide dicenda seq. punct. 3. n. 15.
in fine.
7.
Dicitur 5. et demum, inter personas habiles; hoc intelligitur quod non
valeant sponsalia, si deest sponsis aetas praescripta, aut si inter eos aliquod
subsit impedimentum5. Hic
notandum 1. promissionem matrimonii per verba de praesenti inter impuberes
valere pro sponslaibus; secus de puberibus, qui clandestine contraherent, nempe
sine parocho, et testibus; quia cum invalidus sit contractus ex se, dum ei
obstat lex Tridentini, ille nullam parit obligationem. Intelligitur hoc tamen
pro locis ubi Trident. receptum est, nam pro aliis locis sponsalia inita verbis
aut signis de praesenti (puta copula affectu maritali exhibita), transeunt in
matrimonium6. Notandum 2. inter sponsos non solum esse mortales actus
impudicos, sed etiam pudicos, quoties ad id fiunt ut delectatio sensibilis
habeatur, eodem modo, ac sunt mortalia inter solutos, ut dictum est Tr. 9.
n. 2.; nullus enim sponsorum (quicquid dicant alii) acquirit ius ad
alterius corpus; unde sicut sponsis vetita est copula, ita etiam tactus, qui
ideo permittuntur, in quantum sunt ad illam ordinati; ita recte docent Lessius
Bonac. Ronc. Conc. Suar. Viva Croix Mazzot. et alii plures. Vix sponsis
permitti possunt (ut dicunt La Croix Viva et alii) oscula illa, vel amplexus,
quos mos patriae permittit, modo non sint pressi, neque per notabile tempus
protracti. Nec practice probabilis est opinio illorum aa. dicentium licitos
esse sponsis tactus pudicos, si ipsi non intendant delectationem veneream, sed
solam sensibilem: in hoc enim ordinarie adest periculum incidendi in veneream
tam sensibili propinquam, aut saltem in - 472 -
prava
desideria progrediendi ad veneream1. Et sic etiam sub gravi prohibitum
est sponsis se delectari de copula futura; cum illa ipsis in praesenti statu
actualiter sit vetita2. Vide
dicta Tr. 3. n. 51.
|