- 472 -
PUNCTUM II. De sponsalium obligatione.
8. Quomodo,
et quando sponsalia sint exequenda.
9. Quid si unus promittit duabus mulieribus.
10. An filius possit insciis parentibus se
obligare.
11. Qui a sponsalibus recedit, etc. Et de poena
apposita recedenti.
12. An debeatur legatum relictum sub conditione,
si nubat, etc. aut si non nubat.
8. Sponsalia obligant certe sub gravi ad
contrahendum matrimonium: et si non est praefixum tempus, obligant statim,
iuxta sententiam veriorem Pontii Castrop. Ronc. Conc. Coninch. Salmant. etc.
contra Sanchez Nav. Holzman etc. qui contendunt non obligare, nisi cum pars
instat; sed ratio nostra est, quia omnes obligationes, ubi terminus praefixus
non est, debent quamprimum adimpleri, ut exprimitur in L. eum qui, §
Quoties, ff. de verb. oblig. ubi dicitur: Quod sine termino praefixo
debetur, statim debetur. Probabiliter tamen dicunt Castrop. Coninch.
Salm. etc., quod in casu quo altera pars commode posset pro matrimonio
contrahendo instare, et taceret, tunc prudenter potest iudicari consentire
illam dilationi3. Hoc valet
quoad partes, sed quoad iudicem, recte docent Sanchez cum s. Bonaventura s.
Antonin. Navar. Concina Castrop. Holzm. Roncagl. Salm. et aliis communiter,
quod ille non debet eos cogere ad matrimonium, si ex eo timentur scandala, aut
rixae, ut exprimitur in cap. 10. de Sponsalib. ubi dicitur: Ecclesiastica
censura compellas, nisi rationabilis causa obstinerit. Et ita declaravit
etiam S. C. Et in dubio semper satius erit, ut dicunt Bus. Tamb. et Concina,
evitare damna talis matrimonii, quam evitare damnum partis; unde si unquam pars
renitens ideo excommunicata fuit, expedit ut iudex eam absolvat, quoties
timetur ne futurum sit, ut huiusmodi nuptiae malum exitum habeant4.
9.
Notandum 1. quod si quis sponsalia cum duabus contrahit, et secunda conscia
erat sponsalium, quae cum prima inita erant; matrimonium cum prima erit
contrahendum. Si vero erat inscia, aliqui dd. dicunt quod in casu quo copula
intercessisset cm secunda, sponsus hanc ducere debet; sed communius et
probabilius dicunt Nav. Sanch.
Led. Bon. Ronc. Elbel, Laym. Soto, Holzm. Anacl. Croix, etc. in omni casu decendam esse primam,
quia promissio facta secundae semper nulla est, et de re illicita, cum iam
promissa fuerit priori sponsae, ideoque non tenet, licet iuramento firmata
fuisset. An autem cum
intercesserit copula cum secunda, debeat prior cedere ex aequitate? Alii
affirmant; sed non improbabiliter Holzm. Anacl. Gutt. et Pichler, sentiunt ne
teneri quidem ad hoc primam, dum secunda sponsa imbecillitati suae imputare
debet incommodum talis damni5.
10. Notandum 2.
sponsalia inita a filiis, insciis parentibus, certe esse valida, ut declaravit
Trid. sess. 24. cap. 1. de Ref. matrim. contra Lutherum,
et Bucerum. Celebris illa
quaestio est, an peccet graviter filius, qui invitis parentibus, matrimonium
contrahit? In hoc quatuor adsunt sententiae. Prima dicit peccare graviter,
sive contrahit insciis, sive invitis parentibus; et hoc ratione gravium
scandalorum et damnorum quae caeteroquin ex huiusmodi matrimoniis oritura sunt;
ita Pontius, Sylvius, Nav. Mo.. Conc. Petrocor. et Ronc. Secunda autem
sententia dicit filium - 473 -
teneri
sub gravi obligatione parentes certiores facere, et etiam consilium accipere,
alioquin eis gravem inferret iniuriam; sed non teneri postea eorum consilio
stare, cum non teneantur filii, iuxta id quod docet s. Thomas1,
parentibus parere in iis quae ad matrimonium spectant, cum in id totalis
requiratur libertas; ita Vasq. Sanch.
Barb. Laym. Bonac. Filliuc.
Viv., etc. Tertia sententia dicit, quod quoties matrimonium non affert
dedecus familiae, et non adsit causa ob quam parentes iuste contradicant,
filius non peccat graviter si uxorem ducit, aut nubit insciis parentibus; cum
enim ille non teneatur illorum stare consilio, consequens est non posse esse
gravem illius obligationem, ut eos consulat; ita Cast. Bossius, Holz. Salm. Pichler, Elbel. Covar. Renzi, Led. Vict. Henr. Spor.
Aver. Dicast., etc. Quarta sententia quasi cohaerens cum tertia
distinguit et dicit: Si parentes iuste vetant filio aliquod matrimonium
particulare, puta quia esset illud dedecori, aut scandalo familiae, tunc filius
peccaret graviter, si illud contraheret. Et in casu quo esset dedecori
familiae, ille non tenetur sponsalibus contractis, etiam iuratis, licet sponsam
deflorasset, cum sufficiat tunc si tantum illam dotet, si potest; cum iustitia
non possit obligare ad actum qui sine peccato executioni mandari nequit. Secus
autem dicunt, si pater sine iusta causa impediret matrimonium; ita Laym. Delb. et Aversa2. Caeterum omnes
conveniunt communiter dd. ad excusandum filium in casibus sequentibus: nimirum
1. si pater iniuste vetaret status coniugalis electionem, et filius esset in
periculo incontinentiae. 2. Si filius iniuste a parentibus vexaretur. 3. Si pater longe abesset, et filius
posset prudenter praesumere eius consensum. 4. Si pater impediret
matrimonium suo statui conveniens, nam cum in tali casu peccaret pater, non
tenereatur filius ei obedire, ut communiter dicunt Sanch. p. Sotus, Cordub. Boss. Gutt. Rebel. Viva, etc. 5. Si pater
velelt filio uxorem indignam, infirmam, aut pravae conditionis dare3.
Quaeritur autem hic, an filius teneatur obedire parenti, qui iubet eum statum
matrimonialem inire, aut uxorem a qua ipse abhorret, ducere? Plerumque ab
omnibus negatur; sed Laym. Sanch. Bellarm. Sot. Petrocor. Croix, Bossius, et
alii communiter excipiunt, si ob tale matrimonium gravis inimiciita dirimenda
esset, aut parentes a mana paupertate per illud essent sublevandi; sed hoc
intelligitur, quoties filio status matrimoinalis esset assumendus; intelligi
etiam debet, quoties illi non esset horror valde intolerabilis erga illam
mulierem; charitas enim neminem potest obligare ad tantum, ut ei vivendum esset
toatm vitam suam cum uxore quam notabiliter horreret4.
11. Notandum 3. partem,
quae voluntariae a sponsalibus promissis recedit, amittere arrhas sponsalitas,
et teneri amplius acceptas restituere cum refectione omnium damnorum, quae ab
hoc suo recessu emanant. Quocirca advertendum esse illicitam et invalidam
promissionem poenae quae apponeretur in sponsalibus in recedentem, uti constat
ex c. Gemma de spons. ubi haec habentur: Cum itaque libera matrimonia
esse debeant, et ideo talis stipulatio propter poenae interpositionem sit
merito improbanda, etc. Itaque in tali casu, qui recedit non tenetur
ad praefatae poenae solutionem, licet promissionem iuramento
obfirmasset5. Et si poena unquam soluta sit, qui eam exegit, tenetur ad
restituendum, uti sentit probabilior opinio Castrop. Soti, Boss. Guttier. Hurtad. Salm., etc. adversus Sanch. Less.
Escob. Mol. et alios, quia illi nullus titulus est, quo eam sibi retineat, dum
lex omnino irritat talem promissionem, ut expressum - 474 -
est in L. fin. c.
de Sponsal. ubi dicitur: promissio poenae ex utraque parte nullas vires
habebit1. Hoc tamen currit quando poena apponitur a sponsis, aut a
sibi coniunctis, aut amicis, secus autem, si ab extraneo, ut notant communiter
San. Castr. Salm., etc.2. Insuper currit, si pars iuste recedit; sed si
iniuste repugnat matrimonium inire, licet sit probabilis sententia Sanch.
Bonac. Boss. Conc. Becan., etc. ne teneri quidem ad eam poenam, quia secus
matrimonii libertas etiam aliquam pateretur laesionem; attamen probabilior est
opposita Pontii, Lay. Castropal. Suar. Vasq. Salm. Anacl. Ronc. Holz. etc., quia praefata
poenae promissio non est prohibita neque iure naturali, nec positivo: non
quidem naturali, cum aequum sit subiici poenae eum qui iniuste recedit;
libertas autem quae in matrimonio requiritur, est libertas rationabilis, non
irrationabilis; alias nunquam posset iudex censuris, aut carceribus cogere
sponsos ad contrahendum nec positivo, nam (sicut affert Pontius) in Novella 18.
expresse approbatur poenae impositio in recedentem iniuste a sponsalibus. Et
textus canonicus in cap. Gemma, superius relatus, debet intelligi de
recessu iusto, non autem de iniusto3. Advertendum etiam quod Benedictus
XIV, in Bulla Nimiam licentiam, die 18. maii 1743. damnavit, et irrita
declaravit pacta inter coniuges inita de non appellando a sententia pro
matrimonii nullitate, adeo ut in nullo foro obligent nec interno nec externo,
sub poena excommunicationis Papae reservatae, praeterquam in articulo mortis.
12. Sed quaeritur hic,
an legatum relictum puellae sub conditione ut nubat certo iuveni, ei debeatur,
cum nubit alteri? Respondetur: per se loquendo non debetur, ut habemus ex L.
Titio, §. 1. ff. de Condit. et demonst. dum illa iam libera restat
ad acceptandas aut respuendas tales nuptias. Sed excipitur 1. si secus
pater ei Legitimam denegaret. 2. Si illud matrimonium esset indinum, quia tunc
talis conditio reputatur ut turpis; ita communiter Laym. Mol. Ronc. Vasq. Salm.
Boss, etc. cum Sot. Ronc. Si autem sponsus esset dignus, sed pater puellae
vellet ut illa alteri nuberet, Pontius, etc. dicit tunc legatum ei non deberi
ex sententia quam ipse tenet, non peccare filiam cum nubit personae dignae,
licet invito parente; multi alii tamen, ut Bos. Sanch. Mol. Coninc. Gutier.,
etc. tenent oppositum, dicentes quod cum non possit puella, parente
dissentiente nubere, parenti obtemperando, privari non debet legato4.
Si autem mulieri sit relictum legatum sub conditione, ne nubat, et illa
nuberet, si ipsa est virgo, etiam ei debetur legatum: secus autem si est
vidua5.
|