Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Sant’Alfonso Maria de Liguori
Homo Apostolicus (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • TRACTATUS XVIII. DE SACRAMENTO MATRIMONII
    • CAPUT II. DE MATRIMONIO
      • PUNCTUM I. De materia, forma et ministro matrimonii.
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 480 -


CAPUT II. DE MATRIMONIO

 

PUNCTUM I. De materia, forma et ministro matrimonii.

 

28. Quaenam sit materia, forma, et quinam sit minister.

29. Illationes. An sponsi possint simulare. De matrimoniis clandestinis. An, cum convalidantur, requiratur praesentia parochi, etc.

30. De finibus matrimonii.

31. An sufficiat consensus per signa.

32. De matrimonio per procuratorem, aut epistolam.

33. De consensu conditionato.

34. An, adimpleta conditione, novo opus sit consensu.

 

28. Communis inter dd. est sententia ministros matrimonii esse ipsos contrahentes. Materia est mutua traditio iuris quod alter in alterius acquirit corpus, per verba aut signa consensum exprimentia. Forma


- 481 -


autem est mutua acceptatio iisdem verbis aut signis expressa. Sed huic adversantur Canus Iuvenin. Conc. et Tournely, dicentes ministrum matrimonii esse sacerdotem assistentem, et formam esse verba: Ego vos in matrimonium coniungo, etc. Sed nostram sententiam tenent Bellarm., qui eam vocat communem in scholis (ut eam appallat etiam idem Canus), Gonet Frassen. Cabass. Ronc. Abel. Wigandt Van-Espen Pontas Petroc. Benedict. XIV. Fagnanus, qui oppositam vocat periculosam in Fide, Merbes, qui asserit oppositam nunquam fuisse probabilem, et Henriq. Manuel Sotus vocant eam temerariam. Pro nostra sententia etiam stant Scot. et s. Thomas1. Et quod ipsi sponsi, non autem sacerdos, sint ministri matrimonii, probatur 1. ex Conc. Florentino, ubi dicitur causa efficiens matrimonii esse mutuus consensus sponsorum; ergo ipsi sunt ministri. 2. Probatur ex Trident. sess. 24. c. 1. de Reform. matrim. ubi matrimonia sine parochi praesentia dicuntur olim fuisse rata, nempe indissolubilia; contra probatur aliunde ex cap. Quanto, de Divort. quod matrimonia fidelium ideo sunt rata, quia sunt Sacramentum: Etsi matrimonium (sunt verba textus) infidelium verum existat, non tamen est ratum. Inter fideles autem verum et ratum existit, quia Sacramentum Fidei (nempe Baptismus) quod semel est admissum, nunquam amittitur, sed ratum efficit coniugii Sacramentum, ut ipsum in coniugibus illo durante perduret. Igitur Baptismus, non parochus efficiebat tunc ratum Sacramentum matrimonii, adeo ut esset indissolubile, sicut indissolubilis est Baptismi character. Hoc argumentum valde exaltat Benedictus XIV.2. 3. Probatur ex eo quod verba, Ego vos coniungo, etc., ut testantur Martene, et Simonetus, apud Bened., olim non dicebantur, sed alla; idque probant ex pluribus antiquis Ritualibus. Si autem verba prolata a sacerdote fuissent forma Sacramenti, uti autumant adversarii, illa semper eadem, vel saltem aequivalentia esse debebant. Adde quod Tridentinum permisit parocho posse uti etiam aliis verbis, iuxta receptum uniuscuiusque provinciae ritum. 4. Probatur ex eodem Concilio loc. cit. ubi dicitur ita: Qui aliter quam praesente parocho... contrahere attentabunt, inhabiles reddit, et huiusmodi contractus irritos et nullos esse decernit. Igitur non est nullum matrimonium, si fiat coram parocho, licet ille taceat; sed tantum cum fit illo absente; itaque eius verba, quae adversarii supponunt esse formam, non sunt necessaria et per consequens, non est minister matrimonii sacerdos3. His tamen non obstantibus, oppositam sententiam, nimirum parochum esse ministrum matrimonii, quam tenent Guillielmus Paris, Canus Toletus Maldonatus Estius Iuveninus Tournely et Collet eius Continuator Natalis Alexand. Conc. et alii, territus ab auctoritate tantorum virorum non audeo improbabilem dicere, tanto magis quod Benedictus XIV. in Opere de Synodo4 eam valde probabilem vocat.

29. Caeterum ex prima nostra sententia, quam saltem probabiliorem censemus, infertur 1. quod parochus assistendo matrimonio publicorum peccatorum non peccat uti minister, sed tantum uti cooperatur sacrilegii eorum, uti diximus Tr. 14. n. 6. Infertur 2. quod sponsi, qui in mortali matrimonium contrahunt, duo committunt sacrilegia, unum quia Sacramentum suscipiunt, alterum quia in peccato ministrant, licet hoc secundum probabiliter non sit grave, quia sponsi non sunt ministri consecrati ad hoc Sacramentum, uti volunt Concina Tournely Gonet et alii


- 482 -


cum s. Thoma1: quamquam loco citato oppositum sustinuimus. An autem sponsa possit contrahere licite cum publico peccatore? vide dicta Tr. 14. n. 6.2. An autem possit simulare celebrationem nuptiarum, iusta intercedente causa, v. g. si aliquod interesset impedimentum dirimens, et non posset sine gravi damno huiusmodi simulationem omittere? Negat p. Milante; sed affirmant communiter Sanch. Castropal. Conc. Card. Coninch. Viva Croix Henriq. etc.: dicunt enim cum tunc non adsit contractus defectu consensus, nec Sacramentum intercedit; nec propterea Sacramenti simulatio3. Infertur 3. quod sponsi debent esse in gratia, etiam cum per procuratorem contrahunt, quia cum sint veri contractus, sunt vera Sacramenta; Bellarm. Sanch. Navar. Sot. etc.4. Infertur 4. quod matrimonia clandestina, nempe celebrata coram parocho repugnante assistere, et dare benedictionem, sunt graviter illicita, sed sunt valida,e t vera Sacramenta. Hinc refert p. Ferraris Biblioth. verb. Matrim. art. 1. n. 31., pluries declarasse S. C. sufficere ad valorem Sacramenti praesentiam parochi nulla verba dicentis. Idcirco animadvertendum, quod matrimonia celebrata coram parocho, tunc tantum sunt nulla, cum parochus adfuisset quidem, sed nihil audivisset, aut percepisset, modo ille ex industria non affectasset non percipere; ita decrevit S. C. Conc. ubi dictum fuit: Matrimonium non valere si non intellexisset, nisi ipse parochus affectasset non intelligere. Infertur 5. quod parochus assistendo matrimonio in mortali, non peccat graviter, quia nec conficit, nec ministrat Sacramentum; Sanch. Bonac. Suar. Coninch. Reg. etc. Advertendum tamen quod si ille omittit pronuntiare benedictionem, Ego coniungo vos, etc. peccat mortaliter, ut vult sententia probabilior cum Barbosa Rebell. Henriq. etc., quia omittit caeremoniam gravem Ecclesiae. Infertur 6. quod matrimonia celebrata coram parocho, et duobus testibus cum occulto impedimento, obtenta dispensatione, convalidantur, et vera Sacrametna fiunt solo consensu de novo a sponsis praestito (a quo tamen potest dispensare Papa, vide n. 81); nec requiritur parochi praesentia; ita communiter Nav. Fagnan. Nat. de Alex. Hab. Tournely Sanch. Card. Sot. Lamb. Salm. Van Espen, et alii (contra Comit. et Conc.); et ita declaravit S. C. et ita est praxis s. Poenitentiariae ex oraculo S. Pii V. quiab eaconsultus (ut refert Cardenas), declaravit non opus esse parocho, et testibus, cum matrimonium iam semel palam initum est; et revera s. Poenitentiaeia in concedenda dispensatione dicit; Ut uterque inter se secrete contrahere valeant5. Et hoc argumentum, ut ait Benedictus XIV. loco citato valde probat ministrum matrimonii non esse sacerdotem, sed ipsos sponsos; alias recte dicit quod Ecclesia, nisi id haberet pro certo, numquam permitteret sponsos relinqui in periuclo, quod remaneant sine gratia Sacramenti. Adest tamen Decretum S. C. sub die 8. iunii anni 1619. apud Ferrar. Biblioth. t. 5. v. Matrimonium art. 2. n. 19. quod si matrimonium esset nullum ex causa publica, scilicet ob defectum aetatis, tunc reconvalidandum est ante parochum et testes.

30. Hic plura notanda sunt. Notandum 1. quoad honestatem finium matrimonii, duos esse fines intrinsecos et essentiales, mutuam corporum traditionem, et vinculum indissolubile; quicumque contraheret hos fines excludendo, nempe aut animo non reddendi debitum, aut contrahendi ad tempus, matrimonium esset nullum6. An autem peccet venialiter qui matrimonium contraheret principaliter in concupiscentiae remedium


- 483 -


medium, affirmant Bossius Navar. Conin. etc. cum s. Thoma1: sed probabiliter negant Castrop. Pont. Ronc. Caiet. Croix Conc. Holzm. et alii multi qui innituntur eo quod dixit apostolus: Propter fornicationem unusquisque suam uxorem habent 1. Cor. 7. 2. Sicut explicant Estius Salm. et Cornelius, cum s. Ioanne Chrys., illud propter fornicationem non intelligitur ad evitandam fornicationem alterius coniugis, sed propriam. Et hoc probatur ex eo quod dicit cap. 7. 1.-2. idem apostolus: Bonum est homini mulierem non tangere; propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat. Et vide quod prius suadeat coelibatum; sed postea in remedium incontinentiae hortatur ad ducendam uxorem; igitur loquitur ibi de incontinentia propria, et deinde subiungit: Quod si non se continent, nubant; melius est enim nubere, quam uri, ibid. 9.2. Et ita probabilius etiam dicunt Pont. Castrop. Caiet. Coninc. Salm. etc. culpa vacare matrimonium contrahi principaliter ob aliquem finem accidentaliter extrinsecum, v. gr. ad conservandum familiae decus, ad conciliandam duarum familiarum pacem, etc.3. Si quis autem contraheret animo se obligandi, sed postea negandi debitum, aut vitandi prolis procreationem, peccaret graviter, sed valide contraheret; modo talis intentio non deducatur in pactum, sictu contractum fuit matrimonium inter B. Virginem, et s. Iosephum4.

31. Notandum 2. quoad contrahentium consensum, non esse de matrimonii valore verba, sed satis esse signa exprimentia, ut certum est ex cap. Tuae Fraternitat. 25. de Spons.5. Et satis sufficiens signum esset, si mulier, expresso iam viri consensu, manum ei extenderet; secus autem si tantum eam non retraheret, posteaquam sponsus illius manum approhendit. Sicut nec sufficit annuli donatio, nec conductio sponsae in viri domum, nisi esset quia ob loci consuetudinem huiusmodi signa consensum exprimant; ita Sanch. Pont. Salm. et alii communiter6. Dicimus autem venialiter peccare, qui solis signis vellet exprimere suum consensum, et nollet uti verbis, nisi verecundia excusaret7.

32. Notandum 3. quod cum per procuratorem celebratur matrimonium, si forte mandans revocaret consensum (licet interne) antequam contrahatur, matrimonium esset nullum. Sed quaeritur an esset validum, cum mandans, dum mandatum dedit, animum contrahendi non habuisset, sed tempore contractus consensum praestitisset? Alii dicunt matrimonium non valere, quia tale mandatum, quod nullum fuit cum datum est, non ptoest postea consensu interno reconvalidari; ita Castrop. et Coninc. Hanc sententiam non puto improbabilem; sed opposita est communior Sanch. Bon. Ronc. Salm. etc. et est etiam probabilior, quia procurator contrahendo non exprimit voluntatem praeteritam mandantis, sed praesentem ad tempus contractus, quae iam adest8. Ad hoc autem ut procurator valide contrahat, multa requiruntur. 1. Ut illud sit mandatum speciale. 2. Ut persona, cum qua contrahendum est, sit determinata. 3. Ut procurator contrahat per se (non per alios) coram parocho, et testibus, illis mandatum exprimendo; quod sufficit si oretenus sit datum, ut dicunt Castropal. Sanch. Salmant. Guttier. etc. 4. ut procurator non excedat conditiones in mandato appositas, v. g. temporis, dotis, etc. secus matrimonium est nullum. Sed si ille contraheret sine Episcopi licentia, aut sine proclamationibus, matirmonium esset validum; ita communiter dd.9. In huiusmodi nutpiis parochus interrogare debet procuratorem:


- 484 -


Vis in uxorem Titiam nomine N. N.? et postea ad mulierem: Vis in virum N. N. medio praesente procuratore? Potest etiam matrimonium contrahi per epistolam, et sic fiet. Sponsus scribit ad sponsam quod ipse in virum ei se tradit, et ex tunc eam in sponsam acceptat. Sponsa idem rescribit viro, et haec responsio legitur coram parocho, et testibus. Caeterum satis est etiam ut vir scribat mulieri modo relato, et sponsa, quin sponso rescribat, litteras coram parocho et testibus aperiat, et suum praebeat consensum; ita Sanch. Villal. Dian. Salm. etc.1.

33. Notandum 4. quod cum consensus est conditionatus, si conditio est de praeteritis aut de praesenti, et conditio iam verificata est, aut verificatur, tunc iam sufficit talis consensus ad contrahendum. Pariter sufficit si conditio esset de futuro, sed de futuro necessario, v. gr. Si pater tuus morietur; ita omnes cum sancto Thoma: modo ex hoc non intelligatur suspendi consensus usque ad patris mortem; Ronc. Salmant. Conc. etc. Sed si conditio est de futuro contingenti, iterum distinguendum est: si conditio esset turpis, aut contra substantiam matrimonii, v. gr. contra Sacramentum, contra fidem coniugalem, aut prolem: si dicatur, v. g. Te volo, si prolis generationem vitabis; aut, si adulterium committes; aut si dicat: Te duco usquedum uxorem te meliorem inveniam; tunc matrimonium est nullum. Si autem conditio est turpis alio modo, aut si est impossibilis, tunc habetur pro non adiecta, et matrimonium est validum, cap. fin. de Condit. app. ubi dicitur: Si conditiones contra substantiam coniugii inserantur (iuxta exempla superius allata) matrimonialis contractus caret effectu; licet aliae conditiones, si turpes aut impossibiles fuerint, debeatnt pro non adiectis haberi. Et ratio est, quia tunc praesumitur datu consensus, non obstante conditione apposita. Sed si unquam sponsi vere non intenderent consentire sine tali conditione, matrimonium etiam esset invalidum. Caeterum in dubio debet iudicari in favorem illius, ut docent Sanch. Pont. Ronc. Holzm. etc. ex cap. fin. de Sent. et re iudic.2.

34. Contra si conditio de futuro esset honesta, tunc matrimonialis contractus nullus foret, sed tantum sponsalitius. Sed hic quaeritur an, adimpleta conditione, requiratur novus consensus pro matrimonio? Alii affirmant, ut Suar. Pont. Sot. Concina Gonet et alii, quibus favet s. Thomas3, qui dicit: Aut (conditio) est contingens, ut acceptatio parentum, et tunc... non facit matrimonium. Ratio huius sententiae est, quia matrimonium non solum est contractus, sed etiam est Sacramentum, cuius valor non potest pendere ab effectu futuro. Alii tamen negant, ut Laym. Bonac. Cast. Salm. Ronc. Salmant. Coninc. etc. quia matrimonium, licet sit etiam Sacramentum, habet tamen rationem contractus, et ad huius rationis normam eius valor dirigitur. Haec secunda sententia videtur probabilior, sed quia prima est etiam fundata in praxi, expedit eam sequi. Et idem dicendum in casu quo sponsi aliquo impedimento praepediantur, et ipsi contraxissent sub conditione, Si obtinebitur dispensatio; et hoc ita declaratum fuit a sacra Congreg.4. Advertendum hic tamen, quod conditio suspendit matrimonium, quod non suspendit matrimonium, quod non suspendit demonstratio, aut causa, aut modus appositus. Demonstratio est cum dicitur: Duco te quae es virgo nobilis, etc.; acusa cum dicit: Duco te, quia es virgo; modus est cum dicit: Duco te ut mihi in ancillam famuleris. Et hic modus non suspendit, licet sit de modo impossibili aut turpi; ita Sanch. Salm. et Viva, quia consensus non dependet a modo, uti dependet a conditione.


- 485 -


Addit P. Viva cum Castrop. licet modus sit contra substantiam matrimonii, v. g. Te duco ut adulteres, etc. Sed probabilius contradicunt Sanch. et Salm. quia revera non videtur habere animum contrahendi, qui habet intentionem omnino oppositam contractui1. Si vero apponitur dies, v. g. Te duco post 10. dies, probabilius et communius dicunt Viva Coninch. Perez Salmant. etc. (contra Sanch.) quod intelligitur suspensus consensus, usque ad terminum appositum2.

 




1 Scot. in 4. d. 26. q. 4. n. 14. et s. Th. in 4. d. 26. q. 2. a. 1. ad 1. et d. 28. q. 1. ar. 3.



2 Bened. XIV. de Syn. l. 8. c. 13. n. 5.



3 lib. 6. ex n. 897.



4 Bened. XIV. loc. cit. n. 6.



1 vide l. 6. n. 32. v. infertur 2. et n. 34.



2 n. 55. v. si autem.



3 n. 62.



4 n. 884.



5 n. 1110.



6 n. 882.



1 suppl. q. 49. a. 5. ad 2.



2 l. 6. n. 882. v. dubit. 1.



3 n. 883.



4 n. 881. ad 5. et n. 882. in fin.



5 n. 887.



6 n. 889.



7 n. 888.



8 n. 886.



9 num. 885.



1 l. 6. n. 886.



2 n. 890. et 891.



3 suppl. q. 47. a. 5.



4 vide p. Zacch. Adnot. ad Croix l. 6. p. 3. n. 83.



1 l. 6. n. 896.



2 ib. v. utrum.






Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL