- 489 -
PUNCTUM III.
De usu praecepto matrimonii.
43. Quando
coniux tenetur petere.
44. Si neget semel aut bis.
45. Si plures nascuntur filii.
46.
Si alter petat in mortali.
47. Si
velit vir seminare extra vas.
48. Si
petat cum veniali.
49. Si
petat amens, vel ebrius. De impedimento petendi ob incestum. Si immineat damnum sanitatis, aut prolis.
50. Si coniux cohibeat seminationem. Si uxor
surgit, aut mingit. An puella oppressa possit semen expellere. Si senex saepe
effundit extra vas.
51. De cohabitatione, et de alimentis uxori
debitis.
43.
Distinguere hic oportet petitionem a redditione. In quantum ad petitionem
spectat, per se loquendo, neuter coniugum tenetur petere, nisi praevideat in
se, vel in altero periculum incontinentiae. Sufficit tamen ut uxor tacite
petat, ut vir teneatur ad eam accedere, ita omnes cum d. Thoma2 qui
ait: Quando vir percipit per aliqua signa, quod velelt debitum, tenetur
reddere. Contra vero dicunt Sanch. Sot. etc. ex eod. d. Thoma, uxorem non
teneri copulam praestare, nisi vir expresse petat. Excipe 1. cum Sanchez s.
Antonin. Nav. etc., si potius erubescentia esset ex parte viri, puta si mulier
esset ferae conditionis, vel magnae auctoritatis3. Excipe 2. si vir
esset in periculo incontinentiae, ut diximus; sed quia tunc probabilius, iuxta
Sanchez Coninch. Palud. etc., ex sola charitate uxor petere teneretur, facile
posset excusari, si in petendo magnam pateretur verecundiam4.
44.
In quantum autem ad redditionem, coniux negans alteri debitum ordinarie
graviter peccat. Sed dubitatur 1. an
sit mortale, semel vel bis debitum negare? Si alter remisse petat, vel facile
cedat precibus negantis, ex communi sententia non est mortale (et ne veniale
quidem, si adsit causa), nisi alter sit in periuclo incontinentiae, nec contra
adsit gravis causa negandi. Si tamen ille serio et instanter petat, Castr.
Tamb. Boss. Croix etc. putant gravem esse materiam, nisi petat immoderate, puta
quater in eadem nocte. Alii vero levem, ut Pont. Sanchez Sa Bonac. Hurtad. Ledesm. etc. et
non videtur omnino improbabile, si alter non sit in periculo incontinentiae. Sic
etiam Pontius Sanch. et alii communissime excusant a mortali coniugem qui
differt reddere a die noctem, vel a nocte ad mane5.
45.
Dubitatur 2. an sit causa iusta negandi debitum, si plures nascantur filii quam
ali possint? Alii negant,
Laym. Ronc. et Spor., quia procreatio prolis spectat ad praecipuum finem
coniugii; affirmant vero Sanchez Pontius Boanc. Boss. etc., quia in ojmnibus
debitis magna difficultas excusat a solutione. Excipiunt tamen nisi in petente
sit periculum incontinentiae; hinc quia periculum hoc vix poterit abesse,
primae sententiae magis puto ahaerendum6.
46.
Dubitatur 3. an coniux teneatur, aut possit reddere alteri petenti cum peccato
gravi. Hic distinguendum: Si culpa se tenet ex parte actus, puta si vir petat
in loco sacro, vel cum periculo abortus, scandali, aut sanitatis alterutrius,
tenetur uxor negare sub gravi; tunc enim vir non habet ius ad petendum; ita
communiter Sanch. Pont. Conc. Bonac.
Salmant. etc. cum d. Thoma7. Si vero culpa se tenet ex parte
petentis, puta si habeat votum, aut petat ob pravum finem, prima sententia cum
Pont. La-Croix et aliis paucis tenet non licere ei reddere, nisi sit in
potestate petenti se a culpa eximere, puta si peteret ob voluptatem aut alium
malum finem; sed communis - 490 -
et
probabilior sententia cum Suarez Lugo Tourn. Conc. Laym. Bonacina Salm. Castr. etc., docet posse et teneri ad
reddendum, quia vovens retinet ius ad petendum1. Tenetur tamen reddens, ut advertunt
Sanch. Boss. Coninch. etc., ex charitate alterum monere ut desistat; at si
desistere nolit, expedit ut ipse petitionem anticipet; sed merito ait Salm.
uxores ad id raro teneri2. Si vero petat coniux incestuosus qui
iam privatus est iure petendi, alter non tenetur quidem, sed bene potest ei
reddere, cum ipsi semper competat ius tam petendi quam reddendi: ita Sanch. Castrop. Bonac. Laym. s. Anton. Salm.
etc.3.
47.
Dubitatur 5. an liceat uxori petere vel reddere viro volenti seminare extra vas
post copulam incoeptam? Alii negant, quia tenetur impedire peccatum viri; alii
affirmant, quia ipsa dat operam rei licitae. Sed puto distinguendum inter
petitionem, et redditionem: In reddendo, etsi probabile est cum Ronc. et Elbel,
quod uxor possit negare debitum, et eitam teneatur, si potest sine suo gravi
incommodo iuxta primam sententiam; quia vir, cum sit abusurus re debita, non
habet ius ad illam; tamen probabilius est cum Sanch., quod post monitionem
teneatur reddere, cum culpa se teneat non ex parte actus, sed personae, ut
supra mox diximus. In petendo vero, dicimus cm Ronc. et Elbel, uxorem non posse
petere ab huiusmodi viro, quia tenetur ex charitate illius peccatum impedire.
Excipe nisi gravem haberet causam petendi, nempe si esset in periculo
incontinentiae, vel si alioquin perpetuo abstinere deberet a suo iure petendi;
charitas enim cum tanto onere non obligat; unde non videtur teneri ad
abstinendum, nisi per paucas vices4; vide dicta in simili casu Tr. 4.
n. 28. in fine.
48.
Dubitatur 5. an coniux teneatur reddere petenti cum culpa veniali? Alii
affirmant, alii negant; sed pariter ut supra distinguendum puto: Si copula est
illicita ex parte petentis, nempe si petat ob voluptatem, vel mane ante
Communionem, tenetur alter reddere; si vero ex parte actus, puta si petit situ
innaturali, vel tempore menstrui, aut puerperii, etc., tunc alter potest quidem
reddere, si aliqua adist causa v. g. ne incurrat illius indignationem; non
tamen tenetur, nisi petens iustam habeat causam petendi tali modo, aut
tempore5.
49.
Deinde plura hic sunt notanda. Notandum 1. quod iuxta communissimam sententiam
non est obligatio reddendi debitum amentibus, vel ebriis, cum hi sint incapaces
iure dominii, excipe nisi sint in periculo prodigendi semen, vel si non sint
universe amentes, aut omnino ebrii; ita probabilius Sanch. Castropal. Bonac.
Conc. Laym.an Soto Croix Busemb. Con.,
etc. contra Navarr. et Sylv. Caeterum communiter admittitur posse istis reddi,
si absit periculum scandali, aut abortus, puta cum uxor esset furiosa6.
Notandum 2. quod si vir rem habuit cum consanguinea alterius in primo vel
secundo gradu, tenetur reddere, sed amittit ipse ius petendi ex cap. Si quis
1. De eo qui cognov., etc. et sic contra7. Ut autem quis
contrahat hoc impedimentum petendi, requiritur ut sciat legem, non tantum
divinam sed etiam ecclesiasticam vetantem incestum: et probabiliter, ut sciat
etiam huiusmodi poenam, ut dicunt Bon. Wigandt Castrop. Boss. Elbel Sanch. Laym.,
etc.8. Notandum 3.
quod si coniux timeat damnum tantum leve sanitatis ex redditione, tenetur
reddere; et hoc est certum apud omnes. Si vero timet grave damnum, nec
tenetur, nec potest, nisi ipse vel petens sit in proximo - 491 -
periculo
incontinentiae; aut nisi alias magna formidet dissidia, modo morbus quo
infiicari veretur, non sit proxime tendens ad mortem; ita Pontius Sanch. Laym. et alii passim. Dixi potest, sed
non tenetur, quia charitas eo casu excusat si reddat, sed non obligat1.
Solum autem periculum prolis nasciturae, nempe quod ex tali coitu defectuosa
nascatur, non excusat ab obligatione reddendi, ut verius docent d.
Thomas2 cum aliis, quia (ut ait) melius estproli sic esse, quam
penitus non esse3. Notandum 4. quod non tenetur coniux
reddere, si laborat febri: Bon. Sanch.
Per. Bus., etc.4. Neque uxor, si experta sit non posse parere sine
mortis periculo, ut communiter docetur5. An autem possit reddere, si
experta sit filios parere mortuos? Affirmat Layman, sed communius negant Bonac.
Bossius Rodriq. Victor, etc., nisi adsit periculum incontinentiae, ut addunt
Boanc. et Sanchez: quod periculum (ait Sanchez) maxime aderit, si ob hanc
causam perpetuo deberent abstinere coniuges ab usu matrimonii6.
50.
Notandum 4. peccare mortaliter coniugem, si cohibeat seminationem, altero
seminante: vel si post suam seminationem se retrahat, antequam alter seminet,
quia hoc modo impeditur generatio. Tantum poterit permitti copulam
interrumpere, cum immineat scandalum aliorum, aut mortis periculum7;
vide dicta n. 40. Sic pariter peccat uxor, si statim post copulam surgit
aut mingit, animo impediendi generationem, nisi hoc faciat ut supra ad
scandalum, aut mortem vitandam. Dixi statim, quia non tenetur diu immota
manere; ita Sanch. Pont. Salm.
Bonac. Boss., etc. contra Tambur.8. Puella autem oppressa extra
matrimonium non potest sine peccato semen viri expellere, postquam illud iam
recepit in matricem; tantum ipsa poterit impedire ne immittatur, ut rectius
Pontius Tamb. Escob. et Leandr. (contra Sanch. et Boss.), quia nunquam potest
semen receptum inmatricem eiici sine iniuria generationi humanae9. An autem liceat viro copulari, si ob
senectutem, aut aliam infirmitatem saepe extra vas semen effundat? Licet, ut dicunt communissime Sanch. Laym.
Bonac. Bossius La-Croix, etc. semper ac adest probabilis spes effundendi intra,
quia tunc adhuc possidet ius ad copulam10.
51. Notandum 6. quod
coniuges ratione debiti reddendi tenentur cohabitare, non solum quoad domum,
sed etiam quoad torum; nisi separentur ex consensu, absitque tunc periculum
incontinentiae, et damnum educationis. Vir autem licite potest suscipere
aliquam brevem peregrinationem ex causa devotionis, vel alia honesta, etiam
invita uxore: sed non uxor, invito viro. Potest imo vir etiam diu abesse, si id
oporteat ad bonum publicum, vel familiae: ita communiter Sanch. Castr. Bos.
Laym. etc. Dicit autem Boss.
cum Tolet. Sayro, quod vir tenetur tunc secum ducere uxorem, si commode possit11.
Quando vero uxor teneatur sequi virum, et vir eam ducere, vide dicta de
quarto praecepto Decalogi Tr. 7. n. 13. Notandum 7. quod ob dotem
non solutam nequit vir negare debitum, aut choabitationem; sed non tenetur
uxorem alere, si dos non solvatur culpa promittentis (et idem currit si uxor
renuat cohabitare), nisi nulla extiterit promissio facta dotis; vel nisi uxor
non habeat unde ali, et sine sua culpa dos non solvatur, aut nisi omittat
cohabitare absque sua culpa12. Casu vero quo vir deprehenderit
uxorem fuisse adulteratam, bene poterit ei alimenta denegare, modo negare
possit sine illius infamia, - 492 -
puta si crimen iam est
notorium; ita communius et probabilius Sanch. Soto Salm. Trull.; etc. Idem
dicunt Salm. cum aliis, si uxor admiserit oscula ab alio notoria, et etiam
occulta, si fuerint nimis lasciva, vel si ipsa sit nobilis1.
|