- 492 -
PUNCTUM IV. De
impedimentis impedientibus.
52. Quaenam
sint impedimenta.
53. I. Vetitum. II. Tempus feriarum. An tempore
feriarum vetetur consummatio. De benedictione sacerdotis. III. Catechismus. IV.
Crimen. V. Sponsalia.
54. VI.
Votum. An Episcopus possit dispensare a voto castitatis.
55. De clandestinitate, et proclamationibus.
56. De
obligatione denuntiandi impedimenta, et quando denuntiatio impedit.
57. An sufficiat fama. Si
sponsi interrogati, etc. Si parochus sciat impedimentum.
58. Quandonam
Episcopus possit et debeat dispensare a Proclamationibus.
59. An
possit vicarius, aut parochus dispensare aut declarare.
52.
Duo sunt impedimentorum matrimonii genera: altera impedientia, nempe quae
reddunt illud illicitum, aut impediunt illius usum: altera dirimentia, quae
illud reddunt omnino nullum: et est certum, imo de Fide est utraque impedimenta
posse ab Ecclesia constitui, prout declaravit Trident. sess. 24. can.
4. quia licet Ecclesia non possit irrita reddere Sacramenta, cum debita existunt
requisita, nihilominus quia Sacramentum matrimonii subsistit in contractu,
ideoque bene potest Ecclesia, iustis existentibus causis, invalidare
contractum, et cum desit contractus, nec Sacramentum adesse potest2. In
punct. sequenti loquemur de impedimentis dirimentibus, in hoc agemus de
impedientibus dumtaxat. Praeter peccatum mortale, et excommunicationem, quae
reddunt matrimonium illicitum, adsunt sex alia impedimenta, quae hic
comprehenduntur versibus:
53.
I. Ecclesiae vetitum, II. nec non tempus feriarum.
III. Atque Catechismus, IV. Crimen,
V. Sponsalia, VI. Votum.
Impediunt
fieri, permittunt facta teneri.
I. Vetitum:
nempe Episcopi, aut parochi prohibitio, ob dubium, an forte adsit
impedimentum, aut inhabilitas ad contrahendum3. II. Tempus feriarum:
feriae sunt ab Adventu ad Epiphaniam, et a die Cinerum ad octavam Paschae.
Sed hic advertendum, quod talibus temporibus vetatur benedicere nuptiis,
instruere convivia solemniora, non quidem matrimonium contrahere, nec sponsam
in domum conducere, si hoc fiat sine solemnitate; nec prohibitum est
matirmonium consummare, ut recte dicunt Bellarm. Sanc. Pont., et fuse id confirmat Lambertini, qui
postea Benedictus XIV.4, cum Pignatell. Fill. Croix, etc. ac cum Declarat.
S. C. dicens Canones allatos a canonistis esse de consilio non de
praecepto5. Et licet dicant aliqui peccari (sed tantum venialiter, ut
communiter dicunt Sanch. Boss. Sot. Sa Escob. etc.6 contra Concinam,
qui contendit esse mortale) omnino omittere benedictionem quae datur a parocho,
aut a sacerdote de eius licentia in missa pro hac re peculiariter designata pro
primis nuptis, nam secundae non benedicuntur, ut praecepit Benedict. XIV.
in Bulla Etsi pastoralis, §. 8. n. 4. edita 26. maii 1742.; nihilominus communius et probabilius
dicunt Navar. Pont.
Laym. Sanch. Bellarm. Castr. Salm. Viva, etc. cum Lambert. loco cit.
matrimonium consummare ante benedictionem omni culpa vacare, et probatur ex
Trident. Sess. 24. cap. 1. et ex Rituali, ubi hoc non solum
insinuatur, sed etiam praecipitur, et - 493 -
clarius
ex can. Nostrates, 30. qu. 5. ubi dicitur: Sicque demum
benedictionem, et velamen coeleste suscipiunt; peccatum autem esse, si haec
cuncta in nuptiali foedere non interveniant, non dicimus1. 3. Catechismus:
quid catechismi nomine veniat, alii dicunt esse Fidei professionem, quae
nomine baptizandi fit; alii aliter explicant. Caeterum hoc impedimentum
cessavit per Tridentinum ut dicunt Sanch. Coninch. Castrop. Salm., etc. cum quadam Declaratione S. C.2. 4.
Crimen; sub hoc nomine olim comprehendebantur quaedam delicta, nempe
incestus cum propria matre, raptus alienae sponsae, etc.; sed hoc impedimentum
etiam desuetudine exolevit3. 5. Sponsalia, nempe
sponsalia cum alia persona inita, sed non dissoluta, de quibus iam puncto
antecedenti sermo factus est.
54.
6. Votum: nempe simplex castitatis, aut religionis, aut non n ubendi.
Hic notandum est quod Episcopus ante nuptias contrahendas non potest dispensare
in voto castitatis (cum votum est absolutum; secus si est poenale aut conditionatum,
iuxta dicta Tr. 5. n. 49.); excepto, si non dispensaretur,
adesset periculum incontinentiae, aut alterius damni gravis ob moram, nec
posset citius adiri Papam, ut dicunt communiter Sanch. Suar. Less. Nav. Sot. Silv. Salm.
etc.4; reservationes etiam ad aedificationem, non ad destructionem
institutae sunt. Initis autem nuptiis, bene potest dispensare Episcopus (et ut
dicunt Salm. etiam Vicarius generalis, ex concessione generali, quae ei collata
est omnium casuum episcopalium) in voto castitatis post matrimonium edito, aut
etiam ante illud, ut communius et probabilius dicunt Sotus Sanch. s. Anton. Conc. Nav. etc. ex s. Thoma5. Et
eadem facultate fruuntur etiam Mendicantes ut communiter dicunt Castrop.
Wigandt Sanch. Suar. Tourn. Salmant. etc., vigore suorum
privilegiorum6. Votum tamen castitatis a coniugibus emissum communi
consensu solus Pontifex potest dispensare, ut dicunt cum communiori Sanch.
Spor. Anacl. etc. apud Ferraris7. Caeterum Episcopus, exceptis voto castitatis,
et sponslaibus cum alia persona initis, potest dispensare in omnibus
impedimentis impedientibus, et in omnibus aliis, quae post matrimonium
suboriuntur; Castrop. Bon. Salm. Croix, etc.8.
55. Praeter allata adest
impedimentum clandestinitatis nempe cum matrimonium fit praetermissis tribus
proclamationibus praescriptis a Trid. sess. 24. cap. 1. de
Reform. matrim. Haec ut fiant modo debito, oportet, 1. ut fiant a
proprio parocho, aut ab alio sacerdote de eius licentia. 2. Ut fiant in
ecclesia populo ad Divina congregato, ut praescribit Tridentinum; licet
probabiliter dicant Sanch. Barbosa
et Ronc. posse eas fieri etiam tempore concionis, aut processionis; imo
admittunt etiam Wigandt, Sanchez Layman Barbosa Boss. Escob. Fill. etc. (contra
Pont. et alios) extra ecclesiam in loco mangi concursus, quia sic iam finis
Concilii obtinetur9. 3. Ut fiant in loco originis, ut pluries
declaravit S. C.10. Unde si sponsi sunt diversarum parochiarum, oportet
ut in utraque ecclesia fiant proclamationes; nisi esset (ut dicunt Laym. Boss.
Salm. etc.) quod parochiae essent inter se valde propinquae. Et in casu quo
alter sponsorum per breve tempus actualiter alibi moraretur, non satis est,
quod ibi fiant proclamationes, sed oportet ut illae fiant ibi eitam unde
profectus est, ut valde probabilius dicunt (contra Pontium) Sanch. Coninch.
Barbos. Ronc. etc. cum Declarat. S. C. Praeterea notandum hic, quod si
- 494 -
alter sponsorum
est externus, parochus non debet ad proclamationes procedere, nisi prius coram
Ordinario fide authentica de eius statu libero constiterit, ut habetur ex
instructione S. C.1. 4. Tres praefatae proclamationes debent fieri tribus diebus festis
continuis, ut dicit Trid. sess. 24., cap. 1., non autem
immediatis, ut dicunt Sanch. Ronc. Pont. etc.; licet etiam probabiliter teneant
Trull. Salm. Hurtad. Regin. etc. nihil obstare esse immediatos, dum Concilium
aliud non praescribit, quam tribus diebus festivis, et non addit ne sint
immediati. Permittit etiam Salm. cum Aver. et aliis posse fieri proclamationes
tribus diebus festivis non continuis, modo non intercedant plures dies festivi;
sed hoc recte Sanch. Castrop. Bonac. Escob. etc. non excusant saltem a
culpa veniali2. Hic advertendum quod si, factis proclamationibus,
matrimonium non celebratur intra duos menses, praecipit Rituale (tit. de
Sacr. matr.) ut illae denuo fiant, modo aliud Episcopo non videatur.
56.
Itaque proclamationibus iam absolutis, quaeritur an quilibet impedimenti
conscius, teneatur ad illud denuntiandum, licet illud non posset probare? Negant Pont. Diana etc.; sed sententia
verior, et communissima affirmat cum Sanch. Castrop. Coninc. Escob. Laym. Bon.
Barb. etc., et ut probatur ex cap. Praeterea 12. de sponsal. et
ex cap. 22. Super eo de Test. et attest. ubi dicitur: Matre
asseverante ipsos esse consanguineos, non debent coniungi. Et ita
sufficit ad impediendas nuptias fama impedimenti, licet illud sciret sub
secreto naturali, etiam cum iuramento, ut dicunt Sanch. Escob. Boss. Barbos. Salmant. etc. cum s.
Thoma3, qui docet secreti iuramentum non obligare, ubi agitur de
impediendo damno communi, aut tertii4. Hoc tamen intelligitur
quoties denuntiatio potest commode fieri, quia contra non tenetur testis
denuntiare cum gravi suo damno, aut cum gravi aliorum scandalo5. Intelligitur
item, facta monitione, quia antequam Episcopo aut parocho impedimentum deferat,
tenetur sponsos admonere (si admonitio est profutura) ut ab huiusmodi
matrimonio desistant6. Ad hoc autem, ut matrimonium impediatur ob
testis denuntiaitonem, requiritur 1. ut ille non solum denuntiet, sed etiam
deponat impedimentum, licet ceteroquin sponte ad deponendum se offerat, ut
dicunt Sanch. Boss. Gutt. etc., modo ille non probasset famam impedimenti, quia
tunc sufficit ut denuntiet, ut habetur ex cap. Non in duo, de Sponsal. 2.
Requiritur ut deponat, aut denuntiet cum iuramento. 3. Ex certa scientia, non
autem auditu, excepto si impedimentum esset consanguinitatis, aut affinitatis,
quia tunc sufficit, si illud sciverit a personis certis et fide dignis. 4.
Requiritur ut testis non sit vilis conditionis, modo factum non sit adeo
occultum, ut probari non possit aliter; nam ubi deficit potentia probandi,
admittitur etiam probatio quae ex se non esset sufficiens; ita communiter
dd.7.
57.
Praeterea super hac materia multa advertenda sunt. Advertendum 1. quod fama
impedimenti sufficit ad impediendas nuptias, ut superius dictum est; sed hoc
non currit, cum consanguinei sponsorum, ut dicunt Sanch. Castrop. Guttier. etc. ex cap. Cum ijn tua, de
spons., aut ipsi sponsi, ut addit Sanch., iurarent non adesse
impedimentum8. Advertendum 2. quod contrahentes, cum sunt legitime
interrogati, tenentur aut fateri impedimentum, aut a nuptiis abstinere, licet
impedimentum non sit probatum; nisi tamen occulte obtinuissent dispensationem;
tunc enim non tenentur patefacere impedimentum, - 495 -
cum
illud non sit aliunde probatum; ita Silv. Laym. Sanch. Ronc. Boss.
et alii communiter1. Advertendum 3. quod parochus, Episcopus, aut alius
iudex, si ipse tantum habuisset notitiam impedimenti, modo id non sciat sub
sigillo confessionis, tenetur impedire matrimonium. Nec obstat dicere quod
peccatori occulto non potest negari Sacramentum, cum ille publice petit; hoc
enim currit cum aliud non evenit malum, quam sacrilega perceptio Sacramenti,
secus autem cum interveniunt alia gravi adamna, quae plecumque accidunt ex
matrimoniis invalidis; ita recte docent Sanch. Castr. Boss. Coninch. Ronc. Escob. etc. contra Pontium2. Et hic
advertendum parochum teneri sub gravi, cum aliquod celebrandum est matrimonium,
investigare diligenter utrum aliquod subsit impedimentum3.
58.
Advertendum 4. quod Episcopus, iuxta Trident. Sess. 24. c. 1. de
reform. matrim. potest ex tribus duas proclamationes dispensare; ut unica
tantum, et etiam ut nulla fiat, cum iusta intervenit causa, ut cum suspicio
probabilis habetur matrimonium malitiose impediri, ut dicitur in textu
Concilii; et etiam ob alias causas, ut dicunt Sanch. Barbos. Pont. Cabass. Bonac. Bos. Salm. etc., nimirum
si nuptiae celebrandae essent inter primarios homines, aut inter senes, aut
inter personas valde dispares conditione, aetate, divitiis, aut alia qualitate:
aut si moraliter certum esset nullum subesse impedimentum: aliter Episcopus, si
dispensat, semper se certum saltem aliunde facere debet impedimentum non
adesse4. Et cum dispensatio necessaria esset ad evitandum grave
damnum spirituale aut temporale, aut ad auferendum aliquod impedimentum
alicuius notabilis boni, etiam privati, tunc (ut dicunt Ronc. Sanch. Barb. Castropal. Bonac. Filliuc. Boss. Conin. etc.) Episcopus
tenetur ad dispensandum, ut esset 1. si probabilis timor haberetur, ne
matrimonium iniuste impediretur. 2. Si matrimonium necessarium esset ad
evitandam infamiam sponsi, aut prolis, v. g. si praecessisset defloratio, et
sponsus iamiam moriturus esset, aut discessurus in longinquam regionem, aut
timeretur ne mutaret voluntatem. 3. Si parentes cogerent filium ad ducendam
indignam. 4. Si timeretur aliquod periculum spirituale aut temporale. 5. Si
immineret tempus Adventus, aut Quadragesimae, ut addit Roncaglia, et ita
pariter ob quamcumque aliam rationabilem causam, iuxta prudentum
iudicium5. Dicit tamen Boss.6 quod si forte Episcopus his
stantibus causis iniuste negaret dispensationem, ipsi recurrere debent ad
iudicem superiorem; non possunt tamen contrahere, nisi cum periculum esset in
mora, et ad Superiorem adeundi non suppeteret facultas. Advertendum hic ex
Concilio praecipi quod, cum dispensetur in proclamationibus, ante
consummationem denuntiationes in ecclesia fiant,... nisi Ordinarius
iudicaverit, ut remittantur. Insuper advertendum id quod mandat observari
Bened. XIV. in Bulla Nimiam licentiam (edita 18. Maii 1743.) ubi vetat,
ne Episcopi alii sacerdoti quam parocho licentiam assistendi matrimoniis dent,
nec dispensent in denuntiationibus, nisi urgente legitima, gravissima et
ineluctabili causa, cum apertissime intelligant ex Trident. facultatem
effraenatam ac immoderatam dispensandi sibi non adesse. Et ne committant
facultatem contrahendi coram alio sacerdote, quam parocho, priusquam ex
diligentiis adhibitis sibi tuto constiterit nullum interponi impedimentum.
59.
Quaeritur hic tandem, an Vicarius generalis, et etiam parochus possint in
denuntiationibus dispensare? - 496 -
Quoad Vicarium
generalem probabilius est, quod possit, dum ipse cum Episcopo unum efficit
tribunal; ita communissime Sanch. Castr. Bon. Wig. Elbel Barb. Navar. Ronc.
Fill. contra Pontium et Dianam1. Parochus contra non potest, quia ille
nulla potitur iurisdictione. Unde si praesumit assistere ad matrimonium sine
denuntiationibus, incurrit suspensionem ab officio tribus annis, sed haec est ferendae
sententiae, ut habetur ex cap. Cum inhibito, §. Sane, de clandest. desp.
Probabiliter tamen dicunt Sanch. Laym. Croix Ronc. Gob. et Elbel, quod in
casibus, in quibus Episcopus tenetur dispensare, et non possit ad eum
confugere, et contra periculum dilationem non pateretur; in eo casu parochus
non potest quidem dispensare, sed potest (modo ei constet non subesse
impedimentum) declarare tunc non obligare praeceptum denuntiationum. Imo
addunt Pont. Castrop. Boss.
Salmant. Busemb. Sanc. Conc.
Sot. Escob. etc. ipsosmet sponsos, si certi sunt nullum adesse impedimentum,
posse, omissis denuntiationibus, contrahere2.
|