- 507 -
PUNCTUM VI. De
matrimonii irriti revalidatione.
77. Qunadonam
impedimentum dicendm est occultum.
78. Qui si parochus et testes conscii erant
impedimenti, etc.
79. Qui ficte contraxit, an teneatur verum
praestare consensum.
80. An qui contraxit ex metu, aut ficte,
teneatur patefacere nullitatem.
81. An
oblato impedimento debeat patefieri nullitas ignoranti.
82. Quomodo
exigi debeat consensus ab ignorante.
77.
Hic praenotandum 1. matrimonium probabiliter validum, habendum esse certe validum,
quia praesumitur Ecclesia certe dispensare in impedimento, quoties adest vera
probabilitas de matrimonii valore, ut dictum fuit tr. 1. n. 27.
Praenotandum 2. (ut dictum est hic n. 29.) ad revalidandum matrimonium
nullum ex defectu occulto, sufficere consensum solum externum sponsorum, omissa
assistentia parochi et testium, illa enim iam adfuit. Itaque hic notandum
impedimentum tunc dici occultum, iuxta Fagnanum, cum non est notum nisi 4. aut
5. personis loci: sed Lambertini4, cum Tiburt. Nav. Thesaur. et Syro, dicit esse occultum, licet
sit cognitum 7. aut 8. personis. Caeterum dicunt Nav. Sanch.
Azor. Avil. Salm. Reginald. Molin. Tourn. Bon. Castr. Tolet., etc.
communissime, delictum aut factum tunc dici occultum, cum non est notum nisi maiori
parti regionis, parochiae, aut viciniae, ubi morantur saltem 10. personae: et
mihi constat s. Poenitentiariam dispensasse in quodam casu quo impedimentum
erat cognitum 10. personis. Hoc tamen intelligi debet, quoties prudens non
adsit timor, ne impedimentum fiat publicum, quia tunc non potest dispensari in
impedimento ut occulto, licet esset notum tantum duabus personis, uti dicunt
Layman, Sporer, Croix, Hurtad. Et idem dicit Fagnanus observandum, cum
in clausula s. Poenitentiariae dicitur, omnino occultum, ut poni solet
in impedimento criminis. Contra
dicunt Sanch. et Lambert. cum Bon. de Leone, Girib. Tiburt. Navar. et pluribus
aliis, quod aliquando factum est publicum materialiter, quia iam viciniae
cognitum est; sed formaliter est occultum, quia ignoratur tale impedimentum; et
tunc potest etiam ad s. Poenitentiariam pro dispensatione concurri, tanquam
occultum5.
78. His positis
quaeritur 1. an revalidandum sit matrimonium coram parocho et testibus, cum
temproe quo contractum fuit coniuges erant conscii impedimenti? Affirmant
Sanchez Ledesma et Croix, et alii probabiliter, quia tunc illi non fuerunt
testes de valore matrimonii, sed potius nullitatis; sed probabilius negant
Coninch. Tambur. Gobat. et alii, quia eorum assistentia a Tridentino non
praescripta fuit ad testificandam matrimonii - 508 -
validitatem, sed
ad eius celebrationem, ne quis (ut exprimit Concilium) fraudulenter plura
matrimonia ineat; imo hic est stylus sacrae Poenit.1.
79.
Quaeritur 2. an qui ficte contraxit, teneatur ad revalidandum matrimonium per
verum consensum? Affirmant Castrop.
Roncagl. Concina Salmant., etc. dicendo quod cum una pars iam corpus suum
tradiderit per consensum, tenetur altera pars, ut aequalitatem servet, tradere
etiam corpus suum per verum consensum; sed probabilius Sanch. Navar. Henriq.
Arag. Hurtad. Gutt., etc. negant (modo matrimonii revalidatio non requireretur
ad reparanda damna ex dolo illata); ratio est, quia deficiente consensu alterius,
contractus fuit nullus, et per consequens nulla intercessit alterius partis
traditio, adeo ut eadem pars remaneat in eo casu libera, non secus acsi unquam
consensum dedisset2.
80. Quaeritur 3. an qui
ficte, aut metu contraxit (quo casu matrimonium est nullum, ut diximus numer.
64.), si velit matrimonium revalidare, verum praestando consensum,
teneatur alteri parti manifestare matrimonii nullitatem? Negat sententia
communior cum Sanchez Lessio navar. Laym. Tournely Roncaglia Bonac. Salmant. et aliis pluribus cum s.
Antonino et s. Thoma3, qui loquendo de matrimonio metu inito, dicit: Ex
consensu libero illius qui primo coactus est, non fit matrimonium nisi in
quantum consensus praecedens in altero adhuc manet in suo vigore; unde si
dissentiret, non fieret matrimonium. Igitur si metum passus consensum
praestat, iam matrimonium revalidatur. Ratio est, quia in contractu
matrimoniali non est necessaria simultas physica consensuum, sed sufficit
moralis, nempe ut una pars consensum suum praestet, dum alterius partis
consensus semel praestitus adhuc perseverat in aliquo effectu, nimirum per
copulam maritalem, aut per cohabitationem. Idem tenet p. Cuniliati4 cum
s. Bonaventura Paludano et Soto; atque non obstare timorem quod si requireretur
pars de novo consensu, forte non daret: nam hic dissensus interpretativus non
est verus dissensus, et interim perseverat consensus semel praestitus. Id
quod fortis urget pro hac sententia, sunt duo Canones, qui pro ea adducuntur:
Primus est in cap. Insuper 4. Qui matrim. accus., etc. ubi in
argumento sic habetur: Invita desponsata postea sponte cognita, contra
matrimonium non audiatur. Secundus
est in cap. Ad id. 21. de Sponsalib. ubi dicitur: Quamvis ab
initio invita fuisset ei tradita, tamen, quia postmodum per annum et dimidium
sibi cohabitans consensisse videtur, ad ipsum est cogenda redire. Itaque
iuxta hos textus spontanea copula, vel cohabitatio aequivalet libero consensui.
Advertendum vero cum Sanch. Navar. Tournely, etc. ad hoc ut pars liberum ponat
consensum, oportet ut sciat nullum fuisse matrimonium5. Secunda autem
sententia absolute tenet, quod ad revalidandum matrimonium manifestanda est
alteri parti eius nullitas; ita dicunt Castropalaus et Hurtadus apud Salmanticenses,
et praesertim Pontius cum Comitolo6, qui refert super hoc quandam
declarationem Clementis VIII. qui consultus in simili casu, sic respondit.
Ratio, quia consensus partis, quae libere eum praestitit, ab initio fuit
nullus, cum ceciderit super materiam inhabilem: unde cum amteria pstmodum
habilis facta fuerit, ad matrimonium habilis facta fuerit, ad matrimonium
reconvalidandum novus requiritur consensus sensibilibus signis praestandus,
quandoquidem primus, cum fuerit invalidus, perseverare non potuit. Cardinalis
Lambertini7 sentit quod, cum agatur hic de valore - 509 -
Sacramenti,
omnino haec secunda sententia tenenda est tanquam tutior; tanto magis quod idem
p. Sanchez (ut ait) qui oppositam tuetur, probabiliorem vocat. Ratio caeterum
supra adducta videtur equidem satis fundata. Sed contra non video, quomodo
responderi possit textibus supra relatis, et praesertim secundo in cap. Ad
id. 21. de Sponsal. ubi casus fuit, quod puella quaedam, quae prius
invita nupsit, deinde iudicans matrimonium nullum ad secundas transierat
nuptias: at quia per annum cohabitaverat cum primo viro, praecepit Pontifex, ut
ad eum rediret, urgente praesumptione quod sua longa cohabitatione iam
consensum praestiterit: Quamvis ab initio (repto verba textus) invita
fuisset ei tradita, tamen, quia postmodum per annum ibi cohabitans consensisse
videtur, ad ipsum est cogenda redire. Papa igitur non habuit pro vera
rationem Pontii, quod consensus libere praestitus a viro eo casu per se nullus
esset, tanquam cadens super materiam inhabilem; sed potius ut verum habuit,
quod ille mariti consensus, moraliter perseverans, et se coniungens cum
consensu postmodum praestito a muliere per suam cohabitationem, iam primum
coniugium revalidaverat, et ideo praecepit, ut mulier ad ipsum redire teneretur.
Quod autem ad declarationem Clementis VIII. in contrarium adductam respondet
Roncaglia vel de ea non satis constare, vel Pontificem eo casu ut privatum
doctorem fuisse locutum.
81.
Quaeritur 4. an cum matrimonium est nullum ob aliquod impedimentum, ut
revalidetur novo consensu, sublato impedimento per dispensationem, utraque pars
conscia esse debeat nullitatis? Affirmant
Pontius Less. et Castrop. cum Guttier. Hurt. Comit. et aliis, quia prior
consensus praestitus a parte quae ignorabat impedimentum, fuit nullius:
posterior vero eiusdem partis etiam nullus est, siquidem cum ignoret nullitatem
matrimonii, licet praestet consensum, errat ideo in substantiam, dum intendit
consentire in coniugem iam suum. Contra Sotus Palud. Ledes. Rodriq. Ang.
Salmant., etc. dicunt non esse necessariam scientiam nullitatis matrimonii, sed
sufficere simpilcem consensum praestitum a parte inscia, aut expresse, aut
saltem signis externis; quia licet prior consensus fuerit nullus ob
impedimentum ab Ecclesia appositum, attamen fuit validus lege naturae; quare
sublato impedimento, sufficit prior consensus qui iam perseverat in effectu per
consensus qui iam perseverat in effectu per copulam coniugalem, aut per
cohabitationem, aut per alia signa externa. Et revera Lambert. (postmodum
Benedictus XIV.)1 refert quoddam Breve Clementis XI. editum die 2.
april. 1701. ubi Papa
revalidavit quaedam matrimonia aliquarum nationum, quae nominabantur Prucieles
et Quartarones, nulliter contracta, quin novum exquisierit
consensum. Super hoc puncto (quidquid dictum sit in Opere morali)2 nunc
dicimus, quod stante declaratione Benedicti XIV. edita die 27. septemb. 1755.,
novissime a me inspecta in Tom. 4. Bullar. nuperiime typis dato pag.
346.3, ubi dicitur, facto casu quod quidam vir contraxerat nulliter
matrimonium ob impedimentum consanguinitatis, sed bona fide, et conabatur illud
roborare inscia uxore ob scandalum quod timebatur separationis, Pontifex
dispensasse, et simul etiam declarasse (vide ibid. §. 7.)
quod cum non agatur de impedimento orto iure divino vel naturali, ut cum datur
consensus vivente altero coniuge, aut si est servos ignotus, aut erratur in
persona; sed iure ecclesiastico, in eo casu posse quidem Papam matrimonium
roborare dispensando a novo consensu praestando a parte ignorante impedimentum,
pro valido habendo consensum - 510 -
quem illa in principio
dedit, qui consensus lege naturae erat validus; tunc enim Papa aufert
impedimentum in radice matrimonii, retrotrahendo contractum, ac si in principio
nullum adfuisset impedimentum: iuvat hic verba Benedicti adnotare: Porro
gratia concessa importat dispensationem in radice matrimonii, quae a romanis
Pontificibus concedi consuevit, urgente magna causa, et quando agitur de
impedimento matrimonii ortum habente, non a iure divino, aut naturali, sed a
iure ecclesiastico; et per eam non fit, ut matrimonium nulliter contractum non
ita fuerit contractum, sed effectus de medio tolluntur, qui ob huiusmodi
matrimonii nullitatem ante indultam dispensationem, atque etiam in ipso
matrimonii contrahendi actu producti fuerunt. Caeterum cum haec specialis Papae
dispensatio non intercedit, non est recedentum in praxi a prima sententia,
potissimum quia s. Poenitentiaria in concedendis dispensationibus pro
revalidandis matrimoiniis nulliter contractis, expresse apponit clausulam: Ut
dicta muliere (aut viro) de nullitate prioris consensus certiorata,
uterque inter se de novo secrete contrahere valeant. Et haec, ut
probabilius ait Lamb.1, est conditio positiva, non autem simplex
instructio, uti contendebant Sanch. Bonac., etc.; nam iuxta iurisperitos ablativum
absolutum importat veram conditionem, sicut habetur ex lib. A testatore, ff.
de Condit. etc.2. Hoc tamen intelligitur extra casum urgentis
necessitatis, quia in casu quo si, patefacta nullitate matrimonii, timeretur
periculum mortis, aut infamiae, aut scandali ob separationem, tunc observetur
quod dicetur Tr. 20. n. 57. ubi dicetur in eo casu posse
Episcopum dispensare, et cum necessitas non pateretur moram, iuxta id quod
dicunt plures dd. potest confessarius declarare legem impedimenti tunc non
obligare, adeo ut possit matrimonium contrahi, omissa dispensatione.
82. Quaeritur 5. si
exigendus est consensus a parte inscia (iuxta primam sententiam praecedentis
quaesiti), quomodo exigendus est? Communis est sententia cum Sanch. Card.
Holzm. sufficere parti consciae impedimenti, eo per dispensationem sublato, sic
dicere: Tempore quo contraxi tecum, ego verum consensum non praestiti, eum
nunc praesto, vis etiam tu eum praestare? quia consensus datus a parte
inscia in hoc casu iam non penderet a primo; et recte potest dici quod
consensus nullus, cum contractus sit nullus, non est verus consensus. Ita
pariter puto cum Bus. Salm. Cai. Nav. et Trull. sufficere si dicatur: Ego
dubito de valore matirmonii nostri, renovemus consensum: quia eo casu
consensus renovatus iam esset independens a primo. Admittunt etiam multi dd.
dicere: Dic mihi, si matrimonium nostrum fuisset nullum, intendis nunc denuo
mecum contrahere? Hunc modum ego non admitterem, nisi tantum cum
pars ignara ob talem interrogationem de nullitate matrimonii in suspicionem de
nullitate matrimonii in suspicionem veniret; aliter consensus illius dependeret
a primo, et non esset sufficienter a primo, et non esset sufficienter validus,
iuxta in superiori quaesito dicta. Alii autem admittunt, etiamsi diceret: Si
non me accepisses, acciperes nunc? Aut: Pro mea consolatione de novo
consensum praestemus nostro matrimonio. Sed istis modis ego penitus non
assentior, dum in ipsis consensus certo non facit, ne dependeat a priori. Et
tanto minus admittere possum quod tenent aliqui, sufficere solam copulam
maritali affectu praestitam. Hoc dumtaxat admittunt Sanc. Tourn. Bon. Sot. Caiet. Conin. Salm. Ronc.
Instruct. pro Confess. tyronibus, et alii communiter in solo casu necessitatis,
nempe cum alii modi adhiberi, nempe cum alii modi adhiberi nequeunt sine
periculo gravis damni, ut dictum est supra num - 511 -
praeced.
Nec obstat tunc clausula certiorata parte requisita a s. Poenitentiaria,
quia in tali casu necessitatis praesumitur, ut sentit Lambertini cum Tiburt.
Navar., loc. cit. Ecclesiam velle omitti talem conditionem uti moraliter impossibilem;
cum contra sit valde fundata sententia quod sufficiat ad revalidandum
matrimonium nulliter contractum sola copula, aut cohabitatio voluntaria, uti
habetur ex cap. Ad id 21. de sponsal., cap. Insuper 4. qui
matrim. accus., etc. et ex cap. Significavit, de eo qui duxit: ubi
dicitur quod per cohabitationem, aut copulam coniugalem spontaneam subsequentem
matirmonium nulliter contractum ob vim aut metum, roboratum esse
intelligitur1. Vide n. 80.
|