- 511 -
PUNCTUM VII.
De dispensatione super impedimentis matrimonii.
83. In
quibus impedimentis potest Papa dispensare. (et in quibus Episcopus; remissive
ad tract. 20. num. 54. et seq.).
84. De
causis iustis ad dispensandum; an omnia impedimenta explicanda sint.
85. An omnes circumstantiae, praecipue incestus.
86. An omnes gradus.
87. De clausulis s. Poenitentiariae.
88. De formulis supplicationum.
89. De
formula exequendi dispensationem.
83.
Hic prius sermo erit de iis qui dispensare possunt. Et 1. loquendo de iis qui
super impedimentis dispensare possunt, certum est Papam posse dispensare in
omnibus tam impedientibus, quam dirimentibus a iure ecclesiastico ortum
habentibus; secus autem in iis quae sunt iuris divini aut naturalis, ut supra
dictum est n. 81.; nam iuxta sententiam probabiliorem et communiorem
Suar. Pont. Castrop. Silvest. Salas etc., Papa licet possit dispensare in iis,
in quibus ius divinum oritur a voluntate humana, ut in votis et iuramentis, non
autem in his quorum ius ex sola divina voluntate pendet. Et huic sententiae
favet s. Thomas2, qui dicit: In praeceptis iuris divini, quae sunt a
Deo, nullus potest dispensare, nisi Deus, vel is cui specialiter committeret. Haec
autem specialis commissio, ait Castrop. non habetur pro data Pontifici per illa
verba: Quodcumque ligaveris, etc. aut per illa alia: Pasce oves meas,
quia haec important generalem, sed non specialem commissionem. Dicimus
dumtaxat cum Suar. Sot. Nav. Coninc. Valent. et aliis, Pontificem in aliquo
particulari casu posse tanquam doctorem universalem Ecclesiae, et supremum
voluntatis divinae interpretem declarare legem divinam tunc non
obligare3; vide dicta Tr. 2. n. 56. Quoad potestatem quam
habent Episcopi ad dispensandum super impedimentis matrimonii, vide fusius
dicenda in Tr. 20. de Privilegiis n. 54. et sequentibus.
84.
II. Loquendo de causis iustis ad obtinendam dispensationem super impedimentis
dirimentibus, assignantur a dd. sequentes 1. Extinctio magnae litis, vel odii,
vel scandali inter agnatos. 2. Inaequalitas matirmonii, nisi inter
consanguineos nubatur ob defectum dotis, aut alterius. 3. Conservatio
facultatum in eadem cognatione. 4. Merita petentis dispensationem. 5. Aetas
excedens 24. annos in muliere. 6. Subministratio pecuniae, quae a Papa in pietatis
opera impenditur, ut communiter admittunt dd. et praxis docet, et aliae causae
id genus4.
85.
Notandum hic 1. ad hoc ne dispensatio sit subreptitia, in supplicatione
explicanda sunt 1. omnia impedimenta consanguinitatis vel affinitatis quae
subsunt, licet sint eiusdem gradus, ut si cognovisset duas sorores suae
sponsae, sicut communius dicunt Sanch. Pont. Anacl. Castr. Escob. Conc. Salm.
cum Rota - 512 -
Ronc. (contra
alios), quia licet talia impedimenta non sint specie diversa, tamen sunt numero
distincta, ideoque reddunt dispensationem difficiliorem. Nec amplius de hoc dubitandum est, nam Benedict. XIV. die 30 septemb. 1755. in
quodam Brevi, cuius initium, Etsi matrimonialis, in Bull. edit. Mechl. tom. 2.
pag. 254. et est 50. in ord., declaravit et statuit
irritum fuisse et fore quoddam matrimonium celebratum cum impedimento duplicis
gradus consanguinitatis, licet super uno gradu, qui tantum in notitiam
pervenerat, a Clemente XII. dispensatum fuisset. Et ita pariter eadem ratione
quando impedimenta sunt plura et disparata, v. g. voti et consanguinitatis; sed
sunt huiusmodi ut copulata difficiliorem reddant dispensationem, ut si quis
vellet ducere consanguineam, cum cuius sorore copulam habuerit, tunc non
sufficit seiunctim, sed coniunctim oportet petere dispensationem; ita
probabilius Salm. et alii cum Salas Rodriq. etc. Excipiunt Coninch. et Aversa,
si impedimentum contractum ob copulam cum sorore habitam est occultum, et illud
patefacere esset infamiae, quia tunc, dicunt, potest separatim obtinere
dispensationes nempe illam cognationis a Dataria, et illam affinitatis ob
copulam a Poenitentiaria. Sed nos dicimus, quod saltem in supplicatione ad
Poenitentiaria. Sed nos dicimus, quod saltem in supplicatione ad
Poenitentiariam, debet exponi utrumque impedimentum1. Si quis autem,
obtenta dispensatione in affinitate ob copulam cum sponsae sorore habitam,
iterum illam cognosceret, non indiget nova dispensatione, licet prima iam sit
executioni mandata2, et sicut diximus n. 67.
Debent 2. in
supplicatione exponi omnes circusmtantiae quae accidunt, et quae reddere
possunt dispensationem difficiliorem, et praecipue si intercesserit copula
inter cognatos qui matrimonio iungi cupiunt. Et hoc non tantum si illa habita est ut facilius dispensatio obtineatur,
uti certum est, sed etiam si hic finis non fuerit praehabitus, uti dicunt
Sanch. Laym. Coninch.
Castrop. etc. (contra Pontium
Salmant. etc.). Et de hoc hodie dubium omne cessat, dum declaratum est a Bened.
XIV. in Bulla Pastor bonus, §. 41. ubi irritum pronunciatur
matrimonium inter consanguineos celebratum ex dispensatione obtenta, tacito
incestu3. Item, si quis, obtenta dispensatione super gradu prohibito
antequam executioni detur, rem habet cum sponsa, indiget nova dispensatione, ut
recte dicunt Sanch. Guttier. Gallego etc. contra aliquos, et ita declaravit S.
C. mense Maii 1635; nam ex stylo Curiae, manifestato novo incestu, Pontifex
solet imponere maiorem poenitentiam, et ampliorem pecuniae compositionem
exigit4. Secus vero si rem
habet post dispensationis executionem, ut probabiliter dicunt Lugo Sanchez
Caiet. Arm. et Vega, quia tunc, executa dispensatione, et ablata prohibitione
matrimonii, cessat etiam malitia incestus. Item si quis petit secundam
dispensationem, postquam obtinuerit primam super eodem delicto, debet exprimere
primam; secus vero, si impedimentum non provenit ex aliquo crimine vel ex
crimine diverso; ut communiter Coninch. Aver. Salm. et Conc.5.
86. Explicandi sunt 3.
omnes gradus consanguinitatis, aut affinitatis, quibus sponsi coniuncti sunt,
tam gradus proximior quam remotior: v. gr. si coniuncti essent in secundo et
tertio, aut in tertio et quarto, ut communiter dicunt Pont. Silv. Salm. Tourn.
etc.; nam etsi dispensatio tantum requiritur pro gradu remotiore, attamen s.
Pius V. in suo motu proprio Sanctissimus declaravit, quod obtenta
dispensatione super gradu remotiore, nulla mentione facta proximioris,
impetrandae sunt litterae declaratoriae super proximiore. Hae tamen
litterae - 513 -
si non expediantur,
matrimonium erit utique validum, sed illicitum (uti declaravit Benedictus XIV.
in Brevi allato n. 83. Etsi matrimonialis, cum inserto decreto, Cum
super, §. 6. referens etiam sic decisum fuisse a S. C. 18. Martii 1722.),
modo coniuncti non sint in primo et secundo consanguinitatis aut affinitatis
gradu, in quo, sicut refert ibidem Benedictus, protestatus fuit s. Pius, se
nolle dispensare, nisi expressus sit etiam primus gradus. Item notandum, quod
si forte causa dispensationis cesset ante eius expeditionem, aut executionem,
cessat etiam dispensatio. Secus autem si cessat post executionem, licet nuptiae
adhuc celebratae non sint, quia tunc iam sublatum est impedimentum. Ita satis
probabiliter Pont. Suar. Castr. Salm. Silv. etc. contra Sanch. et Dicast. qui
tamen hoc uti probabile etiam admittunt1.
87.
Praeterea notandae sunt clausulae quae solent apponi in dispensatione s.
Poenitentiariae, 1. Si ita est: in quo fides habenda est postulanti, nisi
constet de opposito, ut dicunt Sanch. et Cabass. Sed hic advertendum 1. Benedictum XIV.
in Bulla Ad apostolicae servitutis sub die 25. Febr. 1742. declarasse
expressionem et verificationem causarum ad dispensationis valorem spectare. Si
autem sponsi falso exposuissent pauperes esse, et propterea dispensatio
concederetur in forma pauperum, dispensatio etiam est valida: uti
declaravit S. C. Conc. 9. Sept.
1679. apud Monacelli2. Advertendum 2. ad dispensandum super voto
castitatis non sufficere simplicem tentationem, sed requiri vehementem
incontinentiae: etiamsi periculum sit unius lapsus, ut recte dicunt Tournely et
Pontas3. II. Audita prius sacramentali confessione: iuxta igitur
hanc clausulam necesse est ut confessio praecedat ut dispensationi detur
executio, ut dicunt Tourn. et Sanch. III. Sublata occasione peccandi:
intelligitur si occasio est voluntaria, quia si esset necessaria, sufficit
(ut ait Tourn.) ut media eligantur, quibus ex proxima fiat remota. IV. Dummod
impedimentum sit occultum: quando autem impedimentum putandum est esse
occultum, iam dictume st n. 77. V. Iniuncta ei gravi poenitentia: intellige
iuxta vires poenitentis, ut recte notat Tournely, cum Tiburtio et Nav. qui
dicit posse imponi, ut per sex menses semel ieiunet, aut ter Rosarium recitet
qualibet habdomada, aut frequentet confessionem (quam puto satis esse semel in
mense), et huiusmodi. Quod si unquam, addit Tournely, poenitens iam debitam pro
suo peccato poenitentiam egisset, potest tunc poenitentia moderari, modo illa
non sit iniuncta a Poenitentiaria, tanquam commutatio. VI. Praesentibus
laceratis, sub poena excommunicationis latae sententiae. Hae litterae
statim lacerandae sunt, sed intellige moraliter, nempe intra tres dies postquam
executioni demandatae sunt; et intellige si matrimonium iam contractum erat;
secus si adhuc contrahendum est, tunc enim dispensatio occulte asservanda est a
parocho, aut saltem adnotari in aliquo libro, qui a nemine alio aspici possit,
ad hoc ut, si opus erit (nempe si forte impedimentum fieret publicum), possit
de dispensatione impetrata fidem facere4.
88.
Maxime huc refert adnotare formulas ad obtinendam dispensationem a
Poenitentiaria super praefatis impedimentis, aut votis, aut irregularitatibus.
Si petatur
dispensatio supe rimpedimentis matrimonii, intus a parte superiori: Eminentissime,
et Reverendissime Domine. Circa medium:
N. N. Cum
carnaliter cognovisset quamdam mulierem, dedit fidem de matrimonio contrahendo
N. N. eius sorori. Et quoniam
impedimentum est - 514 -
occultum,
et matrimonium si cum praefata sorore non contraheretur, magnum eveniret
scandalum, quapropter suppliciter orat Em. V. ut ei dispensationem benigne
indulgeat. Responsorum
dignetur mittere Neapolim (aut Neapoli Salernum) ad Rev.... (hic exprimitur nomen et cognomen) confessarium
approbatum. Et id pro gratia habebit etc. Si vero matrimonium est iam
contractum, poterit sic scribere: N. N. ignarus aut conscius)
impedimenti, contraxit cum muliere, matrem (sive sororem) cuius iam
antea carnaliter cognoverat; sed cum impedimentum sit occultum, ideoque cum
nequeat sine scandalo separari, supplicat Em. V. pro absolutione et
dispensatione. Responsum, etc.
Circa vota castitatis aut religionis: N.
N. cum castitatis voto sit abstrictus, et cum in gravi versetur periculo
incontinentiae, suppliciter orat Em. V. ut dignetur oratori a praefato voto
dispensationem indulgere, quo matrimonium contrahere possit etc.
Circa irregularitates: N. N. Sacerdos
incurrit irregularitatem ob homicidium (aut abortum, aut violationem
censurae) etc. et cum ei immineat periculum infamiae, si a celebrando se
abstinet, ideo supplicat etc.
Foris vero
in superscriptione: Eminentissimo ac Reverendiss. Domino, Domino Colendiss.
Domino
Cardinali Poenitentiario maiori, Romam.
89.
Confessarius vero cui commissa est dispensationis executio, in dispensando,
absolutione sacramentali impertita, hac formula uti poterit: Et insuper
auctoritate apostolica mihi concessa dispenso tecum super impedimento primi (seu
secundi, seu primi et secundi) gradus proveniente ex copula illicita
a te habita cum sorore mulieris, cum qua contraxisti (aut contrahere
intendis), ut matrimonium cum illa rursus contrahere possis, renovato
consensu, et prolem, si quam suscipies (vel suscepisti) legitimam
declaro, in nomine Patris, etc. Sed si dispensatio est a voto castitatis
dicet: Insuper votum castitatis, quod emisisti, ut valeas matrimonium
contrahere et illo uti, in opera quae tibi praescripsi dispensando, commuto, in
nomine, etc. Si autem, non obstante voto castitatis, aliquis iam
matrimonium contraxisset, dicet: Item non obstante castitatis voto quod
emisisti, ut in matrimonio remanere, et debitum coniugale exigere possis,
auctoritate apostolica tecum dispenso, in nomine, etc.
Si quis
autem scire cupiat quibus facultatibus s. Poenitentiaria gaudeat in dispensando
ab impedimentis matrimonii, in casibus papalibus, censuris, irregularitatibus,
votis, iuramentis, restitutionibus incertis, vid. Tr. 19. n. 148. de facult. s. Poenit.
|