- 527 -
CAPUT II. DE CENSURIS IN SPECIE
PUNCTUM I. De excommunicatione maiore.
15. De communicatione cum toleratis, et
vitandis.
16. Cum percussoribus clericorum.
17. De effectibus excom. mai. I.
Privat usu passivo Sacramentorum.
18. II. De suffragiis etc., et an possit orari,
etc. III. De usu activo Sacramentorum officiorum, de Sacramentalibus, etc.
19. V. De beneficiis, de dignitatibus, et
pensionibus.
20. VI. De communicatione forensi. VII. De
iurisdictione. VIII. De sepultura. IX. De communicatione civili
(de qua in puncto sequenti).
15.
Excommunicatio, generaliter loquendo, definitur Censura qua quis privatur
communione Ecclesiae. Sed hic
distinguer oportet excommuniacitonem minorem a maiori; minor (de qua loquemur
in puncto 2.) privat tantum communione passiva, sive susceptione Sacramentorum;
maior (de qua hic est sermo, et de qua intelligitur cum absolute fit mentio
excommunicationis) privat etiam activa, et omni genere communicationis,
spiritualis et temporalis. Excommunicati autem excommunicatione maiori alii
dicuntur tolerati, alii vitandi; sciendum tamen est, quod
antiquitus omnes excommunicati erant vitandi, sed Conc. Constant. declaravit
nominatim excommunicatos et de nuntiatos, et publicos percussores cleriorum,
aut Regularium vitandos dumtaxat habendos esse, non vero alios3. Igitur
non adest obligatio vitandi excommunicatos etiam notorios, licet haereticos,
nisi isti sine nominatim excommunicati, expressis nomine et circumstantiis
personae, atque amplius nisi sint publice denuntiati, nempe declarati
excommunicati, in loco publico, aut scripto, aut voce. Sed advertendum est quod
Concilium declaravit hac ratione velle propsicere tatum bono fidelium, non
autem excommunicatorum; unde isti semper peccant cum communicant cum aliis, tam
in divinis, quam in civilibus. Alii autem non peccant
communicando cum toleratis etiam in divinis. Et licet aliqui dicant
peccatum esse communicare cum toleratis sine causa, saltem quia (ut dicunt
aliqui) inducitur tunc excommunicatus ad actum illicitum; alii tamen communius
cum Sanch. Bon. Castrop. Sot. Sayr. Corneio Hurtad. Salmant. etc., et valde
probabilius dicunt licere communicare cum illis indifferenter; quia cum
toleratus est requisitus a fidelibus ad communicandum, v. gr. ad ministranda
eis Sacramenta, nec ille quidem peccat: nam si peccaret, esset inutilis, aut
saltem non esset generalis illa licentia data fidelibus, ut possint cum ipsis
communicare, dum saltem indirecte ratione charitatis esset aliis vetita illa
communicatio. Unde fit quod Concilium dando universe facultatem fidelibus
communicandi cum toleratis, indireecte concedit etiam toleratis potestatem
communicandi cum aliis, cum ab ipsis requisiti sunt4. Et quod dicitur
de excommunicatis, idem dicitur a communi dd. de suspensis, et interdictis non
vitandis, cum Concilium loquitur de omni censura. Et idem dicit Avila etiam de
irregularibus, qui si denuntiati non sunt, non sunt
vitandi5. - 528 -
16. Percussores autem
clericorum ut sint vitandi, debent esse publici et notorii, adeo sunt, dicit
Conc. Constant.... sententiam latam a Canone adeo notorie constiterit (eos)
incurrisse, quod factum non possit aliqua tergiversatione celari, nec aliquo
suffragio excusari1. Itaque requiritur notorietas facti, nempe quod
percussio sit nota maiori parti regionis vel viciniae, aut monasterii, ubi factum
accidit, aut magno numero personarum, si regio est magna; cum caeteroquin ad
hoc sufficiat, ut dicunt Castr. Bonac. Salm. Sayr. etc., fama communis quae
ortum habuit a personis fide dignis; modo (ut advertunt Viva Avila et
Dicastillus) fama non sit tantum de percussione, sed de percussione publice
patrata. Adeo ut, cum delictum est occultum, non tenetur ad vitandum
percussorem qui scientia privata id cognoscit. Quaeritur autem, an praeter
notorietatem facti requiratur etiam notorietas iuris? Et est probabile eam
requiri cum Pignatel. Covar. Avil. Ronc. Salm. Viva etc., dum Concilium dicit,
ad vitandum percussorem omnino requiri certitudinem, non tantum quod ille
clericum percussit, sed etiam quod excommunicationem incurrit, ita ut factum
non possit ailqua tergiversatione celari: et insuper, nec aliquo
suffragio excusari. Hinc fit quod cum reus non est confessus in iudicio,
aut non est condemnatus, aut saltem crimne non est probatum, raro accidet quod sit
vitandus; quia communiter loquendo quasi semper ille se defendere potest non
incurrisse censuram, asserendo v. gr. aut se ad sui defensionem percussisse,
aut tunc sui compotem non fuisse, etc.; ita ut possit aliquo suffragio
excusari2. Si quis autem est
publicus percussor, aut excommunicatus denuntiatus alicubi, non est vitandus
alibi, ubi est occultus (modo eo notitia brevi non perventura sit), ut
probabilius dicunt Castrop. Sanch. et Salm. contra alios; quia revera
factum publicum in una regione, in alia, ubi non est notum, scandalo non est,
quod praecipue voluit Concilium vitari3.
17.
Effectus excommunicationis maioris, alii sunt remoti et alii proximi. Remoti
sunt duo: 1. irregualritas, quam incurrit excommunicatus si actum Ordinis sacri
exercet; 2. est quod si excommunicatus per annum pertinaciter in
excommunicatione, aut alia censura perdurat, fit suspectus de haeresi, et ut
talis debet privari beneficiis; ita communiter doctores ex Trident. sess. 25. c. 3. de reform.4.
Effectus autem proximi sunt novem, et 1. excommunicatio privat usu passivo,
nempe potentia Sacramenta suscipiendi: modo non excuset timor gravis damni, et
non sit in contemptum censurae, communietr Boanc. Laym. Fill. Salm.,
etc.5. Communissima autem est sententia, et est verior, cum Caiet.
Castrop. Bon. Coninc. Salm. Croix, etc. contra aliquos, valide posse absolvi
sacramentaliter antequam absolvatur a censura, cum omnia requisita
concurrunt6. Hic notandum quod minister conferens Sacramentum
excommunicato tolerato, peccaret contra ius divinum, ministrando Sacramentum
indigno, non autem contra Ecclesia praeceptum iuxta dicta num. 15., cum
per se licitum sit communicare cum toleratis etiam in Divinis. Ex quo
probabiliter infertur licere ministrare Sacramentum excommunicato, quando iste
esset in bona fide. Item
dicunt Suar. Nav. Castr. Bon.
Salm. Croix Coninch., etc. quod in dubio an quis nec ne sit absolutus ab
excommunicatione, potest illi Sacramentum ministrari si petat; maxime si
affirmat se fuisse absolutum, quia in dubio nemo praesumitur mendax7.
18. 2. Privat posse
lucrari indulgentias, participatione suffragiorum communium, et orationum
publicarum - 529 -
Ecclesiae, sed non
privatarum: hinc potest orari privatim pro excommunicato, etiam a sacerdote in
Missa, modo iste oret, non tanquam Ecclesiae minister, sed ut persona privata:
s. Thomas et alii communiter1. Quaeritur an possit orari nomine
Ecclesiae pro toleratis? Negant
Bellarm. Suar., etc.; sed affirmant Nav. Castrop. Salmant. Conc., etc. ex
concessione facta a Concil. Constant. ut indistincte communicari possit cum
toleratis. Utraque sententia est probabilis2. Contra non puto
probabilem opinionem aliquorum quod possit publice orari pro vitandis qui sunt
in statu gratiae, cum per ipsos non stet, quominus absolvantur3. 3.
Privat usu activo Sacramentorum, sive administratione eorum. Hoc intelligitur
de administratione licita, nam de valida certum est excommunicatum valide
administrare Sacramenta, ac assistere matrimonio, sicut diximus Tr. 18. n.
71. praeter Sacramentum Poenitentiae, quia excommunicatus vitandus omni
iurisdictione privatur, cap. Omnis de Poenit. et rem.; et hoc etiam in morte, ut diximus Tr. 16. n. 92. Dico vitandus,
quia toleratus non privatur iurisdictione; Salmant. Croix, cum aliis
communiter4. Quoad autem administrationem licitam, toleratus quoteis
est requisitus, licite Sacramenta ministrat: hinc probabiliter dicit Castr.
quod occurrente die festivo, si alter desit sacerdos, potest toleratus
celebrare, modo absit scandalum; dum iuremerito tunc praesumitur populus petere
ab eo Missam5. Excommunicatus contra qui illicite administrat
Sacramenta fit irregularis, cap. ult. de Cler. excom. ministr. Et idem
currit, si benedicit nuptias, aut solemniter baptizat; secus vero si privatim. Dubium fit inter dd. an vitandus
administrando Sacramentum Poenitentiae fiat irregularis? Alii negant: sed nos
affirmamus cum sententia communissima; ex can. Si quis 7. caus. 11.
q. 3.6. Similiter fit irregularis sacerdos excommunicatus, qui
coram se celebrare alium facit, ex cap. Tanta, de Excess. Prael.7. Qui recipit Sacramentum a vitando
peccat graviter et incurrit excommunicationem minorem, et qui recipit Ordinem
incurrit etiam suspensionem ab Ordine recepto, cap. Cum illorum, §. fin.
de sent. excomm. 4. Privat usu divinorum officiorum, ideoque excommunicatus
non solum privatur fructu illorum, sed nec potest quidem illis interesse sine
peccato gravi; et dicit s. Thomas8, quod si forte incepisset Sacrum, et
non adhuc consecrasset, tenetur illud deserere; modo non excusaretur a
necessitate evitandi scandalum, aut ab alia iusta causa, ut addunt Suar.
Bonac., etc.9. Caeterum excommunicato non vetatur usus Sacramentalium,
non iam ut ab illis fructum capiat, sed ut illa veneretur. Potest etiam dum
recitantur divina officia ecclesiam ingredi ex aliqua iusta causa, verb. gr. ut
satellitum aufugiat manus, et tunc potest, privatim tamen, orare, sicut
probabiliter dicunt Cai. Palud.
Turr. Coninch. Salm. et Bonac., quia orando privatim, iam non dicitur
communicare cum aliis, et tunc non tenentur sacerdotes cessare a Divinis, nec
eum foras expellere10. Excommunicatus tamen si omnino vellet interesse Sacro, aut aliis publicis
functionibus, proculdubio peccat graviter, et si monitus nolit exire, incurrit
excommunicationem papalem, cap. Eos, de sent. exc. Et idem valet de
interdicto, et de omnibus iis, qui impediunt excommunicatum aut interdictum ne
discedant: Castr. Bon. et Salm. ex cap. Gravis, eod. tit.11. Item
advertendum, quod si excommunicatus tenetr ad Horas canonicas, licet ex solo
titulo beneficii, et - 530 -
eo
excommunicationem nequit exigere fructus, non excusatur ab illis, quia hoc
culpa sua evenit; Suar. Castr.
Nav. Laym. Croix et Salm. qui notant una cum Avila et Covarr. quod si ille
omnino sit privatus beneficio, tunc non tenetur ad Horas canonicas, et
excommunicatus recitando officium,n on potest dicere, Dominus vobiscum, sed
dicere debet, Domine, exaudi orationem meam, secus peccaret, licet
nonnisi venialiter, uti communiter volunt Bonac. Salm. Tourn. Gonet. Corneio,
etc. Imo Avila et Nav. excusant ab omni culpa, si illud recitaret sine
socio1.
19.
5. Irritat omnem collationem et electionem
excommunicati ad beneficia, c. Postulastis, de Cler. exc. min. Et hic
notandum 1. quod non solum peccat graviter qui beneficium recipit, sed etiami
lle qui ei illud confert, et hic praeter excommunicationem minorem, incurrit
suspensionem a collatione, ex cap. cit. Notandum 2. hoc intelligi cum
tempore praesentationis, aut electionis beneficii electus erat iam
excommunicatus; alias valide acceptat beneficium et possessionem capit, licet
tempore acceptationis reperiatur excommunicatus, quia acceptatio et possessio
non sunt actus iurisdictionis; ita Cast. Av. Bonac. Covar. Salm. (contra
Suar.). Contra collatio facta excommunicato est irrita, licet tempore
acceptationis reperiatur absolutus ex sententia communi, unde tunc requiritur
nova collatio, aut saltem (ut dicunt Less. Nav. Salm., etc.) ut collator
perseveret in prima intentione. Notandum 3. excommunicatum teneri ad
restituendos omnes fructus perceptos ex beneficio, licet postea absolutus sit,
et iterum obtineat idem beneficium, quod prius suscepit in mala fide. Si tamen
iam satisfecisset per se aut per alium officio illi adnexo, dicunt Coninc.
Salm. Bon., etc. posse sibi retinere fructus perceptos tanquam vacantes, et
debitos successori in beneficium, sed hoc intelligitur pro locis ubi non viget
lex spolii. Notandum 4. quod quae dicta sunt de beneficio, intelliguntur
etiam de dignitatibus ecclesiasticism, Episcopatibus, Prioratibus et similibus;
Suar. Castr. Bon. et Salm. An autem
idem currat pro dignitatibus saecularibus? Affirmant Bon. Salm. etc.; sed
probabiliter etiam negant Cast. Fill. Henr. et Coninch., quia revera non adest
lex qua declarentur invalidae pensiones ecclesiasticae, quae dantur ob aliquod
officium ecclesiasticum, v. gr. Vicario, aut coadiutori Episcopi: Suar.
Castr. Salm. communiter2. Notandum 5. non solum vitandos, sed etiam
toleratos esse inhabiles ad beneficia, dignitates et pensiones iuxta allata
superius, sicut recte dicunt Suar. Tourn. Av. Castr. Coninch. Salm., etc. contra Nav. Less. Giball. Hurt., etc.; dum verum est quod per
Concil. Constant. est concessum aliis communicare cum excommunicatis toleratis,
sed ipsi excommunicati semper sunt incapaces, non enim per se possunt suo
muneri satisfacere. Ego exciperem casum dumtaxat si illud munus esset
exercendum in commodum collatoris: unde recte animadvertunt Salm., quod per
ipsummet Concilium sublata sit suspensio imposita ex cit. cap. Postulastis, conferenti
beneficium tolerato3. Notandum 6. irritam esse collationem factam excommunicato,
licet ille invincibiliter ignorasset excommunicationem, qua innodatus erat, aut
crederet iam esse absolutum: Sanch. Less. Suar., etc.; probabiliter tamen
tenent Cabass. Fab. Salm., etc. validam esse collationem huiusmodi
excommunicato factam a Superiore cum absolutione ad cautelam ad effectum
praesentis collationis4. Notandum denique quod ille, qui
excommunicatus fuit post collationem, non tenetur ad restituendos fructus
beneficii ante iudicis sententiam, quoties ipse per se, aut per alios
adimplevit onera: ita probabilius Sanch. - 531 -
Tourn. Laym. Bon.
Castr. Coninch. Salm. Av., etc. contra Suar. Concin. etc. ex generali
ratione, quod poenae quae requirunt actionem aliquam rei indigent semper
sententia, saltem declaratoria: vide dicta Tr. 2. n. 25. et
dicenda in Appendice 3. de Exam., etc., n. 64. Contra
certum est, quod post sententiam tenetur ad fructuum restitutionem donec
absolvatur, modo paupertate non laboraret, et eos applicasset sibi; hoc potest
sibi prodesse dumtaxat in casu, quo per se non staret, quominus absolvatur;
Laym. Sylvest. Castr. Salm. Av.,
etc.1.
20. 6. Privat
communicatione Forensi. Quare excommunicatus nequit esse iudex, scriba, testis,
advocatus, procurator, nec potest agere in iudicio; et licet toleratus etiam
possit repelli, attamen hic valide agit, cap. Pia, de Sent. exc. in 6.
Caeterum etiam vitandus semper potest defendi ex se ipso, et etiam actorem
convenire in ius. Imo, ut dicunt Avila Castr. et Salm. toleratus potest
defendere etiam alios. Sententia iudicis vitandi non tantum est
illicita, sed etiam invalida. Testificatio tamen vitandi non est irrita, sed
potest repelli. Excommunicatus nec potest esse tutor, nec curator, nec executor
testamentarius (si repellitur) nec licite potest inire contractus, nec testari,
licet contractus et testamentum sint valida2. 7. Privat iurisdictione:
quare excommunicatus (intellige vitandus) non potest nec legem ferre, nec
sententiam, nec praesentationem, aut electionem ad beneficia; quia haec sunt
omnino irrita. Dico vitandus, quia actus tolerati sunt validi, sed
illiciti, nisi eos excuset necessitas3. 8. Privat sepultura
ecclesiastica, adeo ut cadavera excommunicatorum dehumanda sint a sepulturis
(quoties certo secerni possunt); et ubi sepultum est cadaver vitandi (non autem
tolerati, licet haeretici, sed non nominatim denunciati) non potest celebrari,
nisi prius reconcilietur ecclesia, cap. Sacris, de sepult. Quod si excommunicatus non toleratus decessisset
cum signis poenitentiae, eius cadaver absolvendum est a censura, et sepulturae
postea mandandum: Castr. Salm. et Corneio. Qui sepelit excommunicatum incurrit
excommunicationem maiorem, ex Clem. 1. de Sepult. Illi vero qui funus
associantur, aut canunt preces, et probabiliter etiam illi qui curant
sepeliendum, ut dicunt Caiet. Bon. Av. Salm., etc. peccant quidem graviter, sed
non incurrunt censuram4. 9. Privat denique excommunicatio etiam
communicatione civili cum fidelibus, sed de hac loquemur puncto sequenti.
|