Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Sant’Alfonso Maria de Liguori
Homo Apostolicus (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • TRACTATUS XIX. DE CENSURIS ET IRREGULARITATIBUS
    • CAPUT II. DE CENSURIS IN SPECIE
      • PUNCTUM II. De excommunicatione minori, et eius effectibus.
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 531 -


PUNCTUM II. De excommunicatione minori, et eius effectibus.

 

21. Actus, quibus incurritur excommunicatio minor, sunt: I. Os. II. Orare. De expellendis vitandis. III. Vale. De resalutatione, et rescriptione. IV. Communio. V. Mensa.

22. Quale peccatum sit communicare cum vitando, et quando est grave.

23. Pro quibus causis potest quis communicare cum vitando. I. Causa utilitatis. II. Matrimonii.

24. III. Subiectionis.

25. IV. Ignorantiae.

26. V. Causa necessitatis.

27. De effectibus excommunicationis minoris; et an vetet Sacramenta ministrare, et beneficia recipere.

 

21. Excommunicatio minor ob unicam causam incurritur, nempe ob communicationem cum excommunicato vitando in actibus comprehensis in versu sequenti, declaratis iam in Canon. Excommunicato 2 quaest. 3.

1. Os. 2. Orare, 3. Vale, 4. Communio, 5. Mensa negatur.

1. Os intelligitur omne colloquium, aut per litteras communicatio, et quodlibet aliud benevolentiae signum, ut est dona mittere, aut recipere, etc. ita dd.5. 2. Orare; intelligitur quaecumque communicatio in Divinis,


- 532 -


ut est assistere publicis functionibus Missarum, processionum, benedictionum, Horarum canonicarum, etc. Hinc est quod clerici in eo casu, cum celebrantur divina officia, aut functiones publicae fiunt, tenentur illum expellere, si possunt; sin minus, debent cessare a Divinis, et sacerdos Missam interrumpere, nisi incoeperit canonem: sed si illum incoepisset, probabile est quod possit prosequi, sicut dicunt Suarez Henriq. et Busemb. licet posset Missam interrumpere, sicut volunt Bonac. et Corneio: quod si iam consecrasset, certum est debere sacerdotem Missam prosequi, sed tantum usque ad Communionem. Alias praefati Ecclesiastici incurrunt excommunicationem minorem, et peccant graviter1. Recitare tamen officium cum excommunicato vitando privatim, probabiliter Suarez Bonac. Coninch. Busemb. Salm.,e tc excusant a mortali. An autem seculares qui intersunt Missae cui assistit excommunicatus vitandus, peccent graviter; affirmant Bon. Salm. Avila et Dian. et excusant tantum ob parvitatem materiae, si v. gr. assistentia esset usque ad Evangelium; sed universaliter eos excusant a gravi Suar. Castr. Salm. Filliuc. Sayr. Henriq., etc. dicendo talem communicationem esse remotam et accidentalem; modo ipsi non sint causa cur excommunicatus ibi assistat. Nemo tamen eos excusat a veniali, et ab excommunicatione maiori2. Contra communiter Bon. Fill. Henriq. Suar. Coninch., etc. excusant ab omni culpa eum qui oraret in ecclesia in loco separato; aut alii assisteret Sacro ab illo cui assistit excommunicatus3. 3. Vale: intelligitur quaelibet salutatio, aut honoris significatio; sed communissime s. Antonin. Nav. mai. Fill. Sot. Avila Sayr. Bonac. Castr. Salm. Escob., etc. admittunt probabile esse licere certa signa urbanitatis exhibere erga excommunicatum; quia huiusmodi actus non exhibentur, ut ei honor praestetur, sed ut inurbanitatis, et contumeliae nota vitetur; maxime si excommunicatus est Superior, aut persona publica, puta Episcopus, Praetor, etc.4. An autem liceat rescribere, aut resalutare excommunicatum; affirmant Filliuc. Henriq. Bus. Castr., etc., quia hi actus (uti dicunt) sunt potius debiti solutio, quam honoris significatio; sed saltem quoad rescriptionem videntur probabilius negare Avila Bonac. Holzm. et Salm., quia excommunicato non amplius debentur hi convenientiae actus in poenam sui criminis. Dixi saltem quoad rescriptionem, quia quoad resalutationem non auderem damnare contrairam uti improbabilem, dum resalutatio illa non videtur proprie actus honoris et contra negatio illius videtur actus inurbanitatis et contemptus: rescribere vero videtur vera communicatio5. 4. Communio comprehendit omnem contractum, societatem, et cohabitationem; sed cohabitatio intelligitur per modum societatis, quia sub eodem tecto dormire, et etiam in eodem lecto, tantum ad quiescendum, non est vera communicatio, nec vetitum, ut probabiliter dicunt Suar. Bonac. Castrop. et Salm.6. 5. Mensa; intelligitur, cum invitatus ad mensam ab excommunicato, eius domum adit, licet in diverso cubiculo accumbat; Suar. Bonac. Salm.; secus vero si casu in hospitio, domo aut itinere accideret, ut cum excommunicato accumberet, etiam in eadem mensa, uti probabiliter dicunt Suar. Layman. Sayr. Spor. Castrop. Holzman, etc.7.

22. Quaeritur 1. quale peccatum committit, et qualem excommunicaitonem incurrit qui communicat cum excommuniacto vitando? Repsondetur generaliter loquendo, quoad peccatum, peccat tantum venialiter. Sed hic notandum quod sufficit peccatum veniale ad incurrendam excommunicationem


- 533 -


minorem; sed quando veniale non est plene deliberatum, illa non incurritur; nam nulla poena incurritur propter illos actus, qui non sunt perfecti in genere suo1. Item notandum quod licet in confessione possit omitti veniale, attamen non potest omitti illud ob quod incursa est excommunicatio, quia cum illa non potest Sacramentum suscipi2. Tribus casibus autem cum excommunicato communicans peccat graviter, ut dicit s. Thomas3 cum aliis communiter. 1. Si communicat in contemptum prohibitionis Ecclesiae. 2. Si communicat in Divinis in materia gravi, ut diximus n. 21. ad verbum 2. Orare. 3. Si communiact in crimine criminoso; nempe si communicat cum excommunicato in eodem crimine ob quod fuit ille excommunicatus; unde peccat graviter concubina quae denuo rem habet cum illo qui fuit excommunicatus ob concubinatum; aut consilium, vel favorem ei praebet, ne ab illa se removeat; ita communiter Bonac. Suar. Salm. etc. ex cap. Nuper de sent. exc. An autem peccet graviter qui communicaret cum excommunicato frequenter in civilibus; probabiliter negant Nav. Castrop. Sayr. Avila, etc., quia communicatio in civilibus est tantum veniale, et venialia quantumvis multiplicentur, ad mortale non attingunt; sed proabbilius affirmant Suar. Bonac. Holzm. Filliuc. Coninc. Spor. Salm. etc.; quia etiam frequens communicatio in civilibus non iudicanda est res levis; dum in cap. 7. de Except. dicitur, quod qui communiact in civilibus cum excommunicato, in periculum animae suae communicat. Animadvertunt tamen praefati aa. cum Tourn. quod ad peccandum graviter in hoc, non sufficit ut aliquis frequenter, etiam per longum tempus, seiunctim communicet cum excommunicato; sed amplius requiritur ut habeat propositum virtuale saltem saepius communicandi cum eo4. Ita etiam quoad excommunicationem, generaliter loquendo, qui communicat cum vitando incurrit solam excommunicationem minorem. Sed tribus in casibus incurrit maiorem: 1. Si Clericus scienter communiact in Divinis cum excommunicato nominatim a Papa, et denuntiato, c. Significavit de sent. excomm. 2. Quando excommunicatio est imposita alicui, et una simul in participantes, quia tunc qui communicat cum illo, post monitionem incurrit excommunicationem maiorem; s. Thomas Castr. Salm. Avila etc. communiter. 3. Si communicat in crimine criminoso, ut paulo ante explicatum est, et in huiusmodi casibus, non potest absolvi, nisi ab illo a quo absolvendus est principalis5.

23. Quaeritur 2. Quibus de causis liceat in civilibus communicare cum vitando? Resp. ob 5. causas contentas in sequenti versu:

1. Utile: intelligitur utilitas aut ipsius excommunicati, ut resipiscat aut ut aliud spirituale subsidium recipiat (qua ratione licet praemittere alia verba aut signa benevolentiae, ideoque licet sine dubio praedicare eo praesente); aut utilitas aliorum, ut ab excommunicato recipiant aliquod utile spirituale aut temporale; quare licet audire ab eo concionem, aut exposcere consilium(si alius idoneus non extat), aut eleemosynam, aut medicinam, et ita eitam cum eo societatem antea initam continuare, non vero novos cum illo instituere contractus; Suar. Castr. Av. Bonac. Salm. Conc. etc.6. 2. Lex: intelligitur matrimonialis propter quam coniuges (sed non sponsi) possunt ad invicem communicare, adhuc quoad petendum, aut reddendum debitum; s. Thom. et alii communiter ex cap. Inter alia 31. de sent. excomm. Sed hic notandum quod non licet communicare


- 534 -


cum coniuge excommunicato, si factum sit divortium, et si excommunicatio est lata ob haeresim, aut ob dubium de matrimonii valore; ita commun. dd.1. Praeterea non licet communicare in Divinis, dum Innoc. III. in cit. cap. 31. declarando textum Greg. VII. in c. Quoniam 11. q. 3. ubi dispositum erat quod uxores filii et servi possint communicare in iis, in quibus solebant communicare, dixit hoc intelligi dumtaxat, in quantum hoc necessarium est ad praestandum obsequium ei debitum; sed communicare in Divinis, non est obsequium debitum; ita recte Caietan. Bon. Arm. et Concin. contra Sanch. Salm. et.c2. Dubitatur autme an coniux qui scienter nupsit cum excommunicato, possit postea communicare? negant probabiliter Castr. Tourn. Salm. Conc. cum s. Thoma3 ex praefato cap. 31. de sent excomm. ubi dicitur, quod personae subiectae possunt communicare cum excommunicato eodem modo ac prius, ergo non possunt, si subiectio contrahitur post excommunicationem. Nec obstat textus Innocentii; nam Innoc. tantum respondit ad id quod ab eo quaesitum fuit, nempe, an tenerentur communicare, vel an tantum possent, si veliut, Pontifex respondit quod tenebantur, sicut tenebantur ante excommunicationem; nihil autem locutus fuit de iis qui tempore excommunicationis in servitium ingressi sunt. At pro his facit textus Gregorii, qui concedit subditis communicationem, propter debitam subiectionem, unde nihil refert, an ista contracta sit ante vel post excommunicationem4.

24. 3. Humile: intelligitur subiectio debita a filliis, licet emanciptis, ut probabiliter dicunt Suar. Bonac. Castr. Salm. etc. contra Sotum. Et idem dicunt de nepotibus, et pronepotibus, et etiam de affinibus in eodem genere, ut sunt nurus, privignus, etc. Idem currit de Religiosis cum Praelato in iis rebus, quorum nequeunt evitare communicationem. Idem de militibus cum suo duce, et de servis cum suo domino; ita communiter dd. Sed hic notandum 1. peccare servos qui mala fide in excommunicati famulatum se ingerunt, nisi excuset necessitas: Suar. Castr. Salm. etc. 2. Quod ipsi communicare nequeunt in iis quae ad debitum famulatum non conducunt; quare peccant, si communicant in Divinis, modo ad hoc non teneantur ob debitum ipsius famulatus, prout eos comitari ad ecclesiam; aut ex pacto speciali, v. gr. inserviendi Sacro, coadiuvandi eos in officii recitatione, etc.; ita Suar. et Salm. 3. Notandum quod servi excommunicati eiusdem domini non possunt ad invicem communicare, nisi in quantum necesse est ad communem cohabitationem; et hoc in solo casu quo non possent commode invenire alium dominum; Nav. Suar. et Conc. 4. Notandum quod sicut filii, uxores, servi etc. possunt communicare cum excommunicato; ita parentes, viri et domini possunt communicare cum subditis excommunicatis; Sotus Castrop. et alii cum s. Thoma5.

25. 4. Res ignorata: intelligitur ignorantia, sive inadvertentia, vel legis, vel facti; can Quoniam 11. q. 3. An autem excuset ignorantia crassa, negant Bonac. et Salm.; sed probabiliter, et communius affirmant Suarez Conin. Hurt. et Holzm.; primo, cum excusentur ignorantes a citato textu, intelliguntur etiam culpabiles; dum qui inculpabiliter ignorant procul dubio excusantur ex se. Secundo quia in textu cum dicantur excusari ignorantes: Quoniam multos pro causa excommunicationis perire quotidie cernimus etc.; ergo Papa intendit excusare etiam culpabiles, quia qui ignorant inculpabiliter, nec peccant, nec perire possunt6.

26. 5. Necesse: intelligitur quaecumque


- 535 -


necessitas gravis, sive spiritualis, sive temporalis, tam communicantis, quam excommunicati, aut aliorum; Avila Sayr. Lez. Bon. Castrop. Salm. etc. communiter ex cit. can. Quoniam, et ex cap. Si vere 34. de sent. excomm. Et ita pariter (ut recte subiungunt Salm.) excusat necessitas per coactionem metus gravis iniuste incussi1, iuxta dicta Tract. 2. n. 44. Denique hic animadvertendum, non esse obligationem vitandi ecommunicatos, nisi constet eos esse vitandos saltem ob publicam famam, aut per duos testes fide dignos: Sanch. Nav. Bonac Castrop. Salm. etc. cum Tourn., qui contra scite animadvertit, quod in dubio an confessarius sit nec ne vitandus, non licet apud illum confiteri, ob periculum, ne invalide absolvatur. Caeterum dicunt aa. citati, quod licite possumus communicare cum eo qui excommunicatus fuit, quoties adsit unus testis fide dignus; imo si ipsemet excommunicatus (si caeteroquin est fide dignus) asserat se fuisse absolutum2.

27. Loquendo tandem de effectibus excommunicationis minoris, hi duo sunt, alter directus, indirectus alter; directus est privare sub gravi usu passivo, nempe receptione Sacramentorum. Sed hic adnotare oportet, quod licet (ut a principio dicutm est) excommunicatio minor iure dumtaxat incurratur ob communicationem cum excommunicato vitando, nihilominus hoc non impedit (ait Laym.) quominus Episcopus ob alias iustas causas interdicat alicui usum Sacramentorum. Quaeritur autem an peccet qui cum excommunicatione minore confert Sacramenta? Commune est non esse mortale. Dubium fit an sit veniale? Affirmant Sayr. Coninch. Castrop. etc. ex cap. Si celebrat de cler. excomm., etc. ubi dicitur: Peccat autem conferendo Sacramnta: sed probabiliter negant Suarez Vill. Navar. Bonac. Salm. Busemb. et alii multi, dum in eodem textu alibi dicitur: Cum non videatur a collatione sed a perceptione Sacramentorum remotus. Et verba antecedentia, peccat etc., ut concilietur textus, dicunt dd. intelligi, quando minister ad conferendum ailquod Sacramentum, ante illud debet aliud Sacramentum suscipere, prout Episcopo, si confert Ordines, aut sacerdoti, si in Missa Eucharistiam ministrat, opus est prius celebrare, aut Eucharistiam suscipere; tanto magis quod de hoc casu loquitur textus3. Alter effectus indirectus, est privari, etiam sub gravi, posse beneficia recipere, uti habetur ex eodem textu, c. Si celebrat. Et licet textus tantum loquatur de receptione per electionem, nihilominus communiter dd. inteligunt etiam de ea quae fit per collationem, et praesentationem; Laym. Castr. Suar. Bonac. Salmant. Croix etc. Sed notandum talem electionem non esse ex se irritam, sed tantum irritandam, modo scienter eligatur excommunicatus, ut ibi dicitur: Si scienter excommunicatus electus fuerit, eius electio est irritanda. Sed ex qua parte requiritur haec scientia? Alii volunt ex parte electoris; alii ex parte utriusque; alii tamen, ut Laym. Castr. et Croix, forte probabilius tenent requiri ex parte electi, nempe quod cum ei confertur beneficium, ille recordatur se esse excommunicatum, quia illud scienter verosimilius refertur ad to electus potius, quam ad to excommunicatus4. Notandum hic denique quod excommunicatio minor potest absolvi a quovis confessario, sed non a sacerdote simplici5.




5 n. 189.



1 l. 7. n. 176. et 177.



2 n. 173. et 176.



3 ib. et 176. in fine.



4 n. 192.



5 n. 193.



6 n. 194.



7 n. 195.



1 l. 7. n. 153.



2 n. 154.



3 suppl. q. 23. a. 3.



4 l. 7. n. 198.



5 n. 199.



6 n. 201.



1 l. 7. n. 202.



2 ib. dubit. 1.



3 suppl. q. 23. a. 1.



4 n. 202. v. dub. 2.



5 n. 203. et 204.



6 n. 205.



1 l. 7. n. 206.



2 n. 207.



3 n. 148. et 149.



4 n. 150.



5 num. 155.






Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL