- 6 -
CAP. II. De conscientia dubia.
12. Dubium negativum et positivum.
13. et 14. Speculativum et practicum.
15. et 16. Si lex est dubia.
17. Si votum est dubium.
18. Si
superior iubet fieri rem dubiam de peccato.
19. In
dubio quid fieri debeat in ieiunio, aut communione.
20. De
impedimento, et debito dubio.
12.
Conscientia dubia est, quae indeliberata manens, pro utraque parte assensum
suspendit. Hic tamen distinguendum est dubium negativum a positivo. Negativum
est, quando ex neutra parte apparent rationes, quibus possit intellectus
assentiri alteri parti, et hoc debet in rigore appellari dubium, quod definitur
Suspensio assensus circa aliquod obiectum. Positivum vero est quando pro
utraque parte, aut saltem pro altera, adest grave motivum assentiendi, licet
cum formidine de opposito; proinde dubium positivum idem est, ac opinio
probabilis, de qua in sequenti puncto agemus.
13.
Distinguendum 1. dubium speculativum a practico: speculativum est,
quando dubitatur de rei veritate, ut si bellum sit iustum, necne; si pingere
die festo sit opus servile; si valeat baptismus cum aqua distillata etc.: practicum
vero est, quando dubitatur de rei honestate, si v. g. licet in praxi
depingere die festo; praeliari in bello dubie iusto. Itaque semper
distinguendum erit verum a licito. Etenim
dubium speculativum respicit verum, practicum vero licitum. Hoc posito,
dicimus cum dubio practico non licere operari, quia homo in operando debet esse
moraliter certus de rei honestate; aliter, quia se peirculo peccandi exponit,
peccat, iuxta illud Eccl. 3. 27. Qui amat periculum peribit in illo. Et
illa peccati noxa, cuius dubium habet, reus erit; quare, si dubitat esse
furtum, furti peccat; si dubitat esse mortale, mortale committit. Qui autem est
certus, in tali actione peccatum inesse, sed incertus est, si sit mortale, an
veniale; alii eum de mortali damnant; sed probabilius dicunt Navar., Valent.,
Granado, et La-Croix, tantum peccare venialiter; modo ad graviter peccandi
periculum, neque ad actionis expendendae obligationem non advertat; et dummodo
actio illa de se non sit certe peccatum mortale, et illius malitia saltem in
confuso non apprehendatur1.
14.
Contra vero cum dubio speculativo operari licet, cum operans aliis ductus
rationibus practice iudicat esse licitam eam actionem: nam aliae sunt rationes,
ut iudicetur de rei veritate, v. g. quod bellum sit iustum, quod pingere in
festo sit opus servile; aliae sunt rationes, ut iudicetur actio esse honesta,
nimirum licitum esse praehari in bello dubie iusto, pingere in festo, ex alio
principio certo (ut est illud: Melior est conditio possidentis, aut
aliud simile) dubium deponens. Qua de re in dubiis videndum est, cuius sit
possessio, praecepti, an libertatis. Et ut hoc dignoscatur, videndum, pro quo
stet praesumtio. Cum pro indubitato habeatur stare praesumptionem pro ea parte,
quae alteri onus probandi factum transfert; factum enim non praesumitur, nisi
probetur, ut habetur l. 2. de probation., et ex l. In bello, de
captivis.
15.
Ex quo infertur primo, quod si possidet libertas, debet probari certo adesse
praeceptum obligans, alias praeceptum dubium non potest onus certum imponere,
et ligare libertatem, qua certo a Deo homo donatus est, ut quod sibi placuerit
faciat, praeter ea quae sibi manifeste prohibita, aut imposita sunt, ut
Ecclesiastici 15. 14. expressum
habemus: Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu
consilii sui. Adiecit mandata et praecepta sua. Si volueris
mandata servare, conservabunt te. Contra vero, - 7 -
si
lex certe condita et promulgata est, et dubium oritur, sit ne abrogata, aut
revocata, aut ubi observatur an sit dispensata, quia tunc lex manet in
possessione.
16.
Et idem dicendum, si dubitatur de legis acceptione; cum enim illa iusta sit,
praesumi debet, acceptatam esse, inespecto illo alio principio: Ordinarie
praesumitur factum, quod de iure faciendum erat. Cui respondet illa alia
moralis regula communiter a dd. recepta, quod cum dubitatur, sit necne positus
actus, ille non praesumitur fuisse positus, nisi probetur, ut supra dictum est;
cum autem certe actus positus est, et dumtaxat dubitatur de eius validitate (v.
g. illius matrimonii, confessionis, voti etc.) semper standum pro valore
actus, l. Quoties, ff. de rebus dubiis; ubi habetur, quod leges dubiae
actus validitati favent. Huius generis est etiam illud axioma; Nemo
praesumitur malus, nisi probetur1.
17.
Infertur 2., quod quidquid de lege dictum est, idem de voto erit dicendum, quod
est quaedam particularis lex, quam sibi homo imponit. Quapropter, si quis dubitat, et non est certus de
voto emisso, non tenetur ad votum, ut cum communi Cabassutius, Suarez,
Rebellio, Prado, Sanchez, Castropal., Anaclet., Salmant. et alii2. Idemque
dicitur. cum dubitatur, an in voto emisso, aut in lege promulgata,
comprehendatur nec ne aliqua res; tunc enim pro ea parte, de qua dubitatur,
votum, aut lex non possidet. Et hoc
perspicue apparet ex cap. Ex parte 18. de censibus; ubi cum
aliqui vovissent, et dubitarent, an tenerentur ad maius, an vero ad minus,
iuxta factam promissionem, fuit responsum, teneri tantum ad minus. Contra si
votum fuisset certum, et dubitatur de satisfactione, debet persolvi, cum
possessio tunc sit pro voto. Nihilominus communissime dicunt Lugo, Roncaglia,
Laym., Salm., Card., La-Croix, et alii, quod, si quis probabiliter iudicat,
votum persolvisse (sive poenitentiam confessionis, aut officium divinum) non
teneri ad aliud, quia Deus contentus est de probabili suae legis
satisfactione3. Nec obstare, aiunt, quod voti obligatio sit in
possessione; nam respondent quod possessio obligationis, posita probabili voti
satisfactione, devenit dubia, et ideo vovens in sua libertate remanet. Sed haec
ratio minime mihi probatur; casu enim quo dubitatur de emissione voti, pro
certo habeo obligationem non adesse illud implendi, quia tunc possidet
libertas; sed casu quo votum est certe emissum, intelligere nequeo, quomodo per
probabilem voti satisfactinoem vovens solvatur a voti obligatione, quae adhuc
in sua possessione manet; sicut enim tunc certum est votum, ita pariter certa
eius impletio etiam esse debet. Eo solo casu opinio praefata admitti
posset, quo probabilitas illa talis esset, quod moralem certitudinem
satisfactionis voti peractae fundare valeret. Et idem dicendum de obligatione recitandi. Horas canonicas, et adimplendi
poenitentiam sacramentalem. Si autem quis votum emisisset, et deinde immemor
voti operam promissam impleret, dicimus tunc non teneri iterum satisfacere,
semper ac pro certo iudicare potest, quod factus memor voti pro illo operam
impletam applicasset, prout cum sententia communi dicetur Tract. X. n. 120.
in fin. vers. Idem autem, etc.
18. Infertur 3., quod
cum superior iubet, subditus tenetur obedire, quoties res praecepta non est
certe illicita; cum enim dubitatur tantum de rei inhonestate, possidet
superioris auctoritas, quam habet praecipiendi, qua non potest expoliari in
dubio. Ita communiter s. Bonav., s. Antonin., Caiet., Sylvius, Cabass.,
Tournely, Azor., Sanch., Palaus, Salmant., etc. Et probatur ex cap. Quid
culpatur - 8 -
dist. 23.
q. 1., ubi s. Augustinus dicit, subditum recte obedire principi militare
praecipienti, si bellum non sit certe iniustum. Limitationem hanc habet haec
doctrina obediendi praeceptis dubie iniustis, quoties periculum gravis damni
spiritualis, aut temporalis, secum coniungeret; aut temporalis, secum
coniungeret; aut si res praecepta esset etiam probabiliter illicita, et una
simul esset valde molesta et difficilis, ita Lessius, Sotus, Tournely, Prado,
Sanch., Holzmann, Busemb., Castropal., Salmant., et alii plures1.
19.
Infertur 4., quod dubitans, an iam compleverit annum 21., non tenetur ad
ieiunium; si dubitat vero, an pervenerit ad annum 60., in qua aetate
probabiliter deobligatur a ieiunio ecclesiastico, ut dicemus Tractatu XII.,
tunc tenetur ad ieiunium, quia possidet ieiunandi praeceptum. Idem dicendum, si
quis dubitat de aetate pro ordine sacro, aut pro beneficio requisita, quia tunc
possidet praeceptum Ecclesiae2. Pariter si erit feria V., et dubitatur
an iam transierit media nox, potest facta diligentia vesci carnibus3.
Qui autem dubitat, an deglutiverit aliquid post mediam noctem, possit nec ne
communicare, alii negant, sed alii plures, ut Laym., Sa, Busenb., La-Croix,
Sporer etc., probabiliter affirmant, dicentes, legem ieiunii esse prohibitivam
potius, nempe, ne quis non ieiunus communicet, ut colligitur ex canonibus
relatis in opere4. Propterea semper ac non sit factus casus, quo vigeat
legis prohibitio, certae nimirum, ieiunii fractionis, homo est in possessione
communicandi.
20.
Infertur 5., quod superveniente dubio de matrimonii impedimento, bona fide
contracti, post factam diligentiam, dubio perseverante, potest coniux tum
reddere, tum petere debitum coniugale5. Infertur 6., quod certus de
debito, at dubius de solutione, tenetur solvere. Contra vero dubius de debito,
si est possessor bonae fidei, ad nihil tenetur, dum possessio (modo sit
legitima) dat certum ius retinendi, quod possidet, adversus quod non potest
praevalere, nisi ius certum proximi. Hinc s. August. (can. Si virgo 34. q. 1.), ait: Possessor
rectissime dicitur, quamdiu se possidere ignorat alienum. ita Castropal.,
Laym., Lugo, Roncag., Carden., Molin., Sanch., card. Sfondratus, Sporer, et alii plures6. Secus
autem dicendum, si possessio sit infirma, nempe dubia, aut dubia fide incepta:
quia tunc debet fieri restitutio pro rata dubii7. Et non secus
faciendum puto (quidquid dicant alii) casu, quo possessor, superveniente dubio,
tempore debito, neglexerit diligentiam facere, quia proximum defraudavit,
saltem spe, quam habebat, fore ut verus creditor inveniri posset, et pro huius
spei rata tenetur restituere.
|