- 549 -
III. De
excommunicationibus reservatis Papae in Bulla Coenae.
53.
Principalis excommunicatio in hac Bulla est in haereticos, in eorum fautores,
in eorum libros legentes. Primo igitur loco incurrunt praefatam
excommunicationem haeretici; sed ad eam incurrendam 1. requiritur ut haeresis
sit formalis; nempe ex errore intellectus, et cum pertinacia, ita ut quis velit
eam amplecti opinionem, non obstante quod sciat illam esse oppositam Ecclesiae
doctrinae, ut docet s. Thomas4 cum communi. Dictum est, non obstante
qod sciat, quia ignorantia licet supina excusat ab hac censura, quia tunc
deest haec pertinacia, quae haeresim formalem constituit. Imo, ut dicutn
probabiliter Suarez Azor. Castropal. Salm. Bann. Sayr. etc. excusat etiam
affectata, dum non contradicit Ecclesiae, qui nescit se Ecclesiae contradicere,
quacumque ignorantia id nesciat5. Si quis autem - 550 -
dubitat de rebus Fidei
positve iudicando dubium esse aliquod dogma, certe hic incurrit censuram
tanquam haereticus; prout communiter dicunt Sanch. Vasq. Bon. Salm. etc. ex c.
1. de Haeret. Qui autem dubitaret negative, non iam iudicando, sed
suspendendo iudicium, peccaret quidem, sed non incurreret censuram, quia tunc
non adest electio pertinax contra id quod sentit Ecclesia; ita Canus San.
Becanus Salm. Tanner etc.1. Requiritur 2. ut error st externatus verbis
aut signis, per se aut per circumstantias haeresim manifestantibus; unde dicunt
Laym. et Salm. non incurrere censuram, qui diceret: Non est Deus, tacendo
to Iesus Christus2. Requiritur 3. ut manifestatio sit per
se peccaminosa, unde non incurrit qui manifestat errorem suum consilium
exposcendi fine. Requiritur 4. ut ipse manifestet suam haeresim anmo eam
profitendi; secus tam in hoc quam in aliis casibus, in quibus non incurritur
censura, potest absolvi haeresis a quolibet confessario3. Caeterum ad
incurrendam excommunicationem, sufficit errorem esse externe manifesttum, licet
aliis non fiat notus; Azorius Avil. Corn. etc. cum comm.4. Et constat ex praxi aliquarum facultatum
quas Pontifex solet concedere Missionariis; nam solet concedere facultatem
absolvendi ab haeresi, modo complicem non habeat, quae utique alias non est
haeresis externata et nemini nota.
54. Secundo loco
incurrunt hanc excommunicaitonem, ut exprimitur in Bulla, credentes,
fautores, receptatores, et defensores. Illi dicuntur credentes qui
externe ostendunt se consentire erroribus, dicendo v. gr. Ego credo quod
credit Calvinus; aut Calvinus fuit vir sanctus. Fautores sunt qui laudant
haereticum, aut ei auxilium praestant ad fugiendum; aut cum possint eum capere,
aut punire omittunt, cum teneantur id facere ex officio. Receptatores sunt
qui domi excipiunt, aut occultant haereticum, ne puniatur. Defensores, qui
impediunt iudicem, quominus capiat, aut puniat haereticum, aut qui defendunt
eorum errores, licet interne aliud sentiant et credant5. Dicunt autem Tolet. Castr. etc.
huiusmodi fautores incurrere excommunicationem, licet id non agant animo
favendi haeresi, sed ut opitulentur coniuncto, aut amico; sed probabiliter id
negant Sot. Azor. Laym. Salmant. Arriaga et Sanch. cum s. Bonav.., quia
Ecclesia ideo damnat praefatos fautores in quantum favent haeretico, uti
haeretico, non autem ut propinquo aut amico6. Quod si fautor iam cum
effectu opitularetur haeretico, ut eum a iudicis manibus subtrahat, licet ille
postea capiatur, non excusatur a censura, ut recte dicunt Sayr. Graff. Castrop.
et alii (contra Sanch. et Suar.), quia iam verificatur quod cum effectu faveat
haeresi7.
55. Tertio loco
incurrunt excommunicationem, uti dicitur in Bulla, scienter retinentes,
legentes, imprimentes, et defendente libros haereticorum de religione
tractantes, vel haeresim continentes, ex quavis causa publica vel occulta,
quovis ingenio, vel colore. Et idem dicunt Salm. currere (iuxta Decreta
pontificia) de illis qui vendunt, emunt, aut transferunt dictos libros, aut
impediunt quominus tradantur Episcopo8. Hic quaeritur an
Episcopi legere possint libros prohibitos? Videbatur posse, cum omnes Episcopi,
ubi non adest formale tribunal S. Officii, sunt inquisitores nati, qui
proceedre valent via ordinaria adversus delinquentes in materia Fidei; sed
negandum cum Sylvio Barb. et Bonac.9 ex bullis - 551 -
Iulii
III. Cum meditatio, Pauli IV. quia in futurorum, et Pii IV. Cum
pro munere, relatis ab auctoribus praefatis, ubi inhibetur tam Episcopis,
quam inquisitoribus lectio librorum vetitorum. Praeterquam (excipitur) senioribus
et commissariis haereticae pravitatis: To commissariis intelligitur
de iis inquisitoribus, quibus cum committitur aliqua particularis causa, legere
indulgetur libros ad illam materiam concernentes, sed tantum pro eo tempore quo
permanet commissio, ut Bonacina loco citato explicat, dicens: Exceptis
inquisitoribus, commissariisque pro tempore deputatis, durante illa
deputatione. Et hic transeunter advertatur, quod in laudata Bulla, Cum
pro munere, Pii IV, praescribitur libros prohibitos non tantum retineri non
posse, sed nec etiam lacerari ab aliquo, aut comburi, sed deferendos esse ad
inquisitores vel Episcopos, ubi tribunal S. officii non manet.
56.
Ad incurrendam tamen hanc censuram, quatuor requiruntur conditiones: 1. ut
scienter legantur aut retineantur illi libri: unde excusat ignorantia etiam
crassa, et affectata, ut dictum est n. 8. Sed non excusatur ille qui legeret, etc. librum,
sciens fama, aut dicto unius testis fide digni, quod liber sit prohibitus, ut
dicunt communiter Lug. Sanch. Bonac. Croix etc.1. 2. Requiritur ut auctor sit
haereticus, unde non sufficit quod sit infidelis, Suar. Sanch. Castr. Salm.
etc. Libri tamen Thalmud, et alii Hebraeorum sunt prohibiti per Bullas s. Pii
V. et Clementis VIII. Dicit autem recte Holzman, inter haereticos habendos esse
etiam illus, qui ex professo agunt de haeresi, licet tacito nomine
circumferantur; nam eorum auctor supponendus est certe haereticus2.
57. III.
Requiritur ut liber haeretici aut tractet de religione, aut contineat aliquam
haeresim: adeoque ut ille sit prohibitus, sufficit ut contineat unum tantum
errorem adversus Fidem, licet non traactet de religione, ut recte dicunt Sanch.
Castr. Salm. et Bonac.
(quicquid dicat Busemb. cum aliis)3, aut tractet ex professo de
religione, aut de dogmatibus, aut de Canonibus, aut ritibus, aut de materia
spirituali. Dicit autem Croix cum Pignat. excusari qui raderet errorem a lbro,
et legeret reliquum; quia liber non amplius contineret haeresim. Sed huic se
opponunt Suar. Bon. et Sanc. dicentes, quod illa abrasio particularis non
tollit communem prohibitionem libri. In hoc mihi arridet distinctio P. Sporer:
Si liber tractat ex professo de religione, abrasione non obstante, etiam
prohibitus remanet liber, iuxta Bullam, quae prohibet omnes libros haereticorum
de religione tractantes. Secus vero si liber ageret de rebus indifferentibus,
prout de philosophia, aut de historia, excepta historia Centuriatorum, aut
huiusmodi, quae in substantia agit etiam de religione. Commun. caeteroquin
dicunt Suar. Tol. Castr. Croix etc. quod incurrit censuram qui legit sine
licentia tales libros prohibitos, etiam ad confutandos errores, et licet sine
periculo perversionis, dum in Bulla vetantur legi ex quavis causa vel
colore; excipiunt tamen Laym. Dicast. Holzm. Elbel etc. si quis doctus
legeret, ut convinceret, aut converteret aliquem haereticum particularem, et
necessitas non pateretur moram, cum tempus non suppetat quo possit obtineri
licentia4. Haec licentia obtinenda est aut a Papa, aut a S. C. Indicis,
aut Concilii; dumtaxat in casu magnae necessitatis, ait P. Viva, potest eam
concedere Episcopus5.
58. IV. Requiritur
ut lectio sit in materia notabili, nam communiter in hoc admittunt dd.
parvitatem maleriae. Hanc parvitatem autem dicunt Sanch. Vivald. Sa etc. esse
etiam unam paginam; sed haec opinio est nimis laxa. Alii contra, ut Graff. et - 552 -
Reginald. dicunt esse
tres aut quatuor versus. Alii denique, ut Marchant. Holzm. Spor. Elb. Croix melius distinguunt, habita
ratione finis prohibitionis, et dicunt quod si in aperiendo libro occurrit
haeresis, potest incurri censura etiam legendo paucos versus, cum possit ibi
adesse periculum perversionis: secus autem, si ibi agitur de alia materia sine
ullo errore1. Caeterum potest incurri censura in legendo solo
prooemio, aut indice, aut praefatione, cum legitur in quantitate notabili;
Laym. Bonac. et Busemb.2.
59. Quaeritur hic
1. an incurrat censuram qui audit alium legentem suo iussu? Affirmant Azor. Silv. Pignat. etc.; sed
probabiliter id negant Navar. Coninc. Sanch. Castr. Filliuc. Croix et Viva; et
Sporer Sousa et Stephanus excusant etiam a peccato, si illi qui audit non adest
periculum perversionis3. Quaeritur 2. an incurrat qui legit epistolam,
aut concionem seorsim impressam? Affirmat Suar.; sed communius et proabbilius
negant Laym. Sanch. Busemb. Holzm. Marchant. Salm. Bon. Castr. et Lugo, nam
talis scriptura non potest dici liber; et cum agatur de re odiosa, nempe de
poena, stricte interpretandam4. Quaeritur 3. an incurrat
excommunicationem qui legit manuscripta haereticorum? Negant Azor. Viva Spor.
etc. cum Sylvio, qui refert etiam Declarationem S. C.; sed constanter affirmant
Suar. Pignatel. Sanch. Croix Holzm. Dicast. et alii, dicentes quod manuscripta
etiam veniunt sub nomine librorum, prout ante inventionem artis typographicae
libri dicebantur, et nunc libri, ubi adnotantur baptizati, confirmati, etc. a
Rituali libri dicuntur, sicut etiam appellantur libri acceptorum, et datorum,
libri regestorum etc. Et respondetur ad Decr. S. C. non satis constare, sicut
dicunt Croix et Salm.; caeteroquin advertit in expurgatorio Romano prohiberi
generaliter sub poena excommunicationis omnes scripturas haereticorum, usquedum
approbentur ab Episcopis5. Advertendum tamen quod Bened. XIV. quotquot libros prohibuit, etiam manuscripta comprehendit, ut videre
est in suis Bullariis. Item cum edita esset quaedam dissertatio manuscripta
adversus Bullam ab eodem editam super Bullam Unigenitus, ipse etiam
illam prohibuit. Item declaravit quod, prohibito libro in uno idiomate,
intelligitur ille prohibitus, in quocumque alio sit translatus.
60.
Contra non sunt prohibiti 1. libri catholicorum qui referunt verba alicuius
haeretici, ad eum confutandum; Suar. Laym. Nav. Azor. Sanch.
etc. communiter6. 2. Libri catholicorum, ubi adsunt notae
alicuius haeretici; modo (recte limitant P. Suar. Pignat. etc.) tales adnotationes, sive scholia non
essent adeo copiosa, ut potius ex iis constaret liber, quam ex auctoris
scripto7. 3. Libri haereticorum philosophici, aut alterius materiae,
sed ab erroribus immunes, ibi (ut diximus n. 57.) etiamsi sit ibi
scriptus aliquis error incidenter iam ille prohibitus est, quicquid dicat Bus.
cum aliis.
61.
Refert hic aliquam dare notitiam de indice librorum prohibitorum ex mandato
Pauli IV. edito, et approbato etiam a Clemente VIII. Hic index tres librorum classes constituit. Prima
constat ex libris haereticorum, qui continent (ut dictum est) haeresim, aut
tractant de religione. Secunda ex libris catholicis, sed continentibus aliquem
errorem aut contra Fidem, aut contra bonos mores; sed hi non sunt prohibiti,
donec adnotentur in indice, ut dicit doctissimus Lupo: modo non sint illi qui
generaliter sunt prohibiti ab indice. Tertia ex libris, qui circumferuntur
tacito auctore, et hi, ait idem Lupo, nec prohibiti sunt, nisi aliquam
contineant doctrinam pravam: - 553 -
et tanto minus
si produntur cum approbatione Ordinarii, ut hodie communiter videtur adolevisse
usus. Praeterea sunt prohibiti omnes libri Haeresiarcarum, licet non tractent
de religione: item libri haereticorum (ut superius innuimus) donec permittantur
ab Episcopis: Biblia vulgaria, et libri qui in lingua vernacula loquuntur de
quaestionibus cum haereticis: libri magici, et obscaeni ex professo, et
etiam de astrologia iudiciaria, in quam Sixtus V. inflixit excommunicationem
reservatam. Et item prohibita sunt in indice omnia scripta damnata tanquam
suspecta de haeresi, aut de falso dogmate, sub excommunicatione, sed non
reservata, ut dicunt Pignat. et Suar.1. Licet referant Salm. S. Pium V.
talem excommunicationem sibi reservasse.
62. In Bullae
vigore incurrit excommunicationem non tantum qui legit, sed etiam qui retinet
praefatos libros haereticorum. Qui forte eos haberet, tenetur ad eos
consignandos aut Episcopo, aut inquisitoribus, iuxta praeceptum Iulii III. et
Pii IV. Et loquendo de locis
ubi inquisitio erecta est, dicit P. Suar. cum aliis, quod incurreret censuram
qui eos igni daret; sed eum excusant Sanch. Pignat. Salm. Croix, dicendo quod
qui librum cremat, non potest dici quod librum teneat2. Et revera
Bened. XIV. cum damnasset aliquos libros, praecepit aut consignandos, aut
cremandos. Caeterum non excusatur qui retinet librum alterius nomine, sive
pignori, sive commodato, sive deposito; aut qui eum apud alium teneret; quia
cumi pse retineat dominium, etiam dicitur quod ipse retineat, cum possit pro
libitu eum repetere; Suarez Sanch. et alii communiter. Et hic notetur
propositio 45. ex damnatis ab Alex. VII. quae dicebat: Libri prohibiti,
donec expurgentur, possunt retineri etc.; dicit tamen Croix cum aliis quod
excusaretur qui librum reponeret in loco sequestrato, qui in quolibet
monasterio assignari solet. Et qui consignaret librum alicui habenti licentiam,
cum pacto non amplius eum repetendi, nisi post expurgationem, aut post
licentiam obtentam, ego nescirem eum damnare; et tanto minus si librum ei
donaret cum pacto repetendi tantum cum licentiam obtinuerit3.
Excusaretur etiam qui librum paulum temporis retinet v. g. per unum vel alterum
diem; ita Laym. Sanch. Sayr. Bon. et alii communiter. Et admittunt hoc Cast. et
Viva, in quantum ad excusandum eum a censura, licet illi in illo modico tempore
animum haberet illum semper retinendi; dum, ut dicunt, deest tunc materia
gravis facti. Praeterea Laym. Pignat. Sayr. Sanch. Graff. etc. etiam
excusant eum, si diutius librum retineat, expectans tempus opportunuum quo
tradat Superiori vel alteri habenti licentiam4.
63.
Multi alii autem (ultra praefatum casum haeresis) sunt casus Bullae Coenae,
quibus annexa est excommunicatio. Expedit hic principaliores adnotare. Et sunt
in eos qui surripiunt bona Christifidelium naufragantium, licet in littore
inventa, modo non habeantur ut derelicta. In dominos qui in terris suis sine
privilegio imponunt tributa: tale privilegium habent reges, respublicae, et
etiam universitates, cum id ad subveniendum civium necessitatibus expediens
est; ita Vasq. Dic. Salm. Viva, etc.
In piratas depraedantes Christianos in mari ecclesiastico. In
falsificatores litterarum apostolicarum. Qui a iudicibus ecclesiasticis avocant causas spirituales, aut trahunt
clericum ad tribunal laicale. In usurpantes iurisdictionem, aut fructus beneficiales. In vexantes
Romipitas, aut eum qui illiuc regreditur ob negotia ad Sedem apostolicam
spectantia. Alii casus minus usuales videri possunt in Opere5; sed hic
tandem notandum quod Clemens VIII. imposuit - 554 -
excommunicationem
reservatam in absolventes a casibus Bullae Coenae sine
facultate1.
|