- 554 -
PUNCTUM IV. De suspensione,
degradatione sive depositione, de interdicto, et cessatione a Divinis.
64. 65. et 66. I. De suspensione.
67. II. De depositione, et degradatione.
68. 69. et 70. III. De interdicto.
71. IV. De cessatione a Divinis.
64. Et 1. de suspensione. Suspensio
est censura qua clericus functiones aliquas ecclesiasticas exercere
prohibetur. Certum est peccare graviter clericum exercentem functionem
aliquam sibi ob suspensionem vetitam, nisi excusetur, aut quia exercet Ordinem
non sacrum, aut sacrum, sed non solemniter, ut docent s. Anton. Habert. Tourn.
Salm. etc. contra Suar. et Nav., aut quia exercet illum ex ignorantia aut metu
gravi, aut in parva materia: Bonac. Tourn. Salm. etc.2. Hic quaeritur
1. an incurrat irregularitatem clericus exercens actum a quo suspensus est?
Multae adsunt sententiae; sed illa quae mihi magis arridet cum Ronc. et aliis,
sic distinguit: si suspensio imposita est per modum statuti, aut praecepti ob
delictum futurum, aut etiam praeteritum, sed habens tractum successivum, tunc
reus incurrit, iuxta cap. 1. de Sent. et re iud. in 6.: secus
autem si suspensio lata est per sententiam in punitionem delicti omnino
praeteriti, quia tunc suspensio habet rationem merae poenae, non iam censurae;
nam censura non potest imponi ob delicta omnino praeterita3, sicut
diximus num. 8. Quaeritur 2. an Episcopus suspensus a Pontificalibus
incurrat irregularitatem, si ea exercet? Negant Silv. Innoc. Abbas, etc.
dicentes quod tunc Episcopus non exercet Ordinem sacrum; innitentes illa
sententia quod Episcopatus non sit Ordo, licet opposita sit valde probabilis
cum Bell. Sanch. Tourn. et aliis (vide Append. 3. de Exam. etc. cap. 2.
n. 27. in fine). Nihilominus negari non potest quin tale
exercitum sit actus Ordinis sacri, sin distinctus, saltem extensus. Quod si
Episcopus suspensus celebraret Missam solemnem cum Pontificalibus, dicimus quod
peccaret, sed non incurreret irregularitatem, quia celebrando non exercet actum
substantialem Ordinis episcopalis, sed solius sacerdotalis, a quo non est
suspensus4.
65. Suspensus non
toleratus invalide exercet iurisdictionem. Toleratus vero exercet valide, sed
illicite, si requisitus non est ab aliis; Busemb. Salm. etc.5. Alii
autem, etiamsi clericus esset nominatim suspensus, probabiliter dicunt ut Suar.
Castrop. Holzm. et Salm. non teneri sub culpa gravi ad eum vitandum, et
subiungunt esse omnino illicitum fidelibus audire Missam sacerdotis
suspensi6.
66.
Suspensio alia fertur ad tempus, alia in perpetuum. Alia est a beneficio, aut
ab aliqua functione ipsius: alia ab officio, quae comprehendit tam suspensionem
ab Ordine, quam a iurisdictione. Notandum
1. quod suspensus absolute, intelligitur suspensus absolute, intelligitur
suspensus tunc interdictum est quodlibet exercitium Ordinis et iurisdictionis.
Sed notandum cum s. Thoma7, quod suspensus ab Ordine, non proinde est
suspensus a iurisdictione; et ita etiam dicunt cum communi Suar. Nav. Tourn.
Fagnan. etc. quod suspensus a beneficio, modo supplere faciat per alios
functionibus officio debitis. Excipitur tamen si delictum sit enorme, cap. 10.
de Purg. Canon., aut si reus permaneret per annum suspensus, cap. Cum
bonae de Ætat. et qualit. etc. Notandum 2. quod suspensus a
beneficio non est suspensus ab officio. Quare tenetur - 555 -
ad Horas
canonicas, et alia ad onera officii, licet privatus sit fructibus. Hoc
tamen non intelligitur, quando suspensio est ob delictum omnino praeteritum,
sed quando est imposita ob contumaciam, a qua suspensus possit libenter
liberari; Suar. Fill. Coninc. etc.
communiter. Imo dicunt Tourn. Avil. Renzi, et.c quod si beneficiatus est
occulte suspensus, et adimplet onera, potest sibi retinere illam partem
fructuum, quae spectaret ad substitutum1. Suspensus autem a beneficio a
proprio Episcopo, non intelligitur suspensus ab aliis beneficiis quae extra
dioecesim haberet, modo Episcopus non exprimeret; quia tunc, licet illa
beneficia non subdantur Episcopo, est tamen subiecta persona suspensi; Tourn.
Pont. et Renzi2. Dicimus praeterea, cum sententia probabiliori
Suar. Laym. Antoine, etc. contra Bonac. quod si suspensus acquirit novum
beneficium, collatio potest recte irritari, sed non est nulla ex se, cum id non
sit expressum in lege; imo ex cap. Cum bonae, de Ætat. et qualit. etc. oppositum deducitur3. Notandum 3. quod
suspenso a beneficio non est interdictum praesentare, et conferre alia
beneficia, licet ius ei competat ratione ipsius beneficii; Busemb.
etc.4. Notandum 4. quod, suspensa communitate, non intelliguntur
suspensae personae illius; sed sola communitas, quoad officia et beneficia,
quae in communi illa possidet; Bonac. Salmant. etc. cum s. Thoma, etc. commun. Et si particulares exercerent
functiones communitati vetitas, peccarent utique, sed non incurrerent
irregularitatem, nam talis prohibitio non esset proprie censura; Suar. Castrop.
Ronc. Salm. etc. Quod si suspensio est imposita tam communitati, quam personis,
tunc non incurrunt innocentes, cap. 2. de Constit.5.
Notandum 5. cum Nav. Bon. Salm. Busemb. etc., quod si Praelatus diceret
oretenus, Ego te suspendo, haec potius dicenda esset prohibitio quam
suspensio; nam non praesumitur velle in hoc ille peccare, cum vetitum sit
Praelatis suspendere sine scriptura6. Notandum 6. quod ex
veriori, et communissima sententia Suar. Sot. Laym. Sanch. Salm. etc. (contra Nav.),
suspensio totalis, nempe ab omni usu officii, aut ab aliquo illorum ad tempus
notabile, non incurritur, nisi per peccatum mortale; secus autem, si suspensio
esset partialis, aut totalis ad breve tempus, v. g. per aliquot dies, aut per
hebdomadam, aut esset ferendae sententiae7. Notandum denique quo
Episcopi, et omnes confessarii possunt absolvere a suspensione imposita ad
tempus, aut conditionate; tempore illo elapso, aut verificata conditione, ipsa
ex se cessat8. Qui vero desideraret sciro suspensiones in particulari
quae in Ordinandos latae sunt, videat in Append. 3. de Examine, etc. num. 46. Suspensiones
autem generales in iure adnotatae sunt in opere9.
67. 2. De depositione
et degradatione. Depositio, et degradatio non sunt censurae, sed
sunt suspensioni similes: hac differentia tamen, quod illae auferunt ius
radicale ad beneficia, et prohibent usum Ordinis in perpetuum, quod quidem non
efficit suspensio. Depositio alia est verbalis, et haec proprie dicitur
depositio, quae relinquit privilegium Canonis, et fori: alia est realis, et
haec proprie dicitur degradatio, quae privat exercitio officiorum, et
privat beneficiis, et privilegio Canonis, et fori, cum certa solemnitate, et ad
semper, sine spe restitutionis. Dictum est, exercitio, quia ordo non
potest tolli: unde degradatus tenetur ad votum castitatis iam emissum, et ad
horas canonicas, et invalide contraheret matrimonium10. Degradatio
non potest celebrari nisi ab Episcopo, sed depositio potest - 556 -
fieri
etiam ab eius Vicario: in depositione potest dispensare Episcopus, sed in
degradatione solus Papa. Depositio non potest fieri nisi in casibus expressis
in iure, et in delictis atrocioribus; degradatio autem fit tantum in criminibus
gravissimis, nempe haeresis manifestae, calumniae in proprium Episcopum,
sodomiae frequentatae1, et similium.
68.
3. De interdicto. Interdictum est censura qua prohibetur usus
divinorum officiorum, aliquorum Sacramentorum, et sepulturae ecclesiasticae. Dividitur
interdictum in locale, personale, et mixtum. Per locale prohibentur divina
officia in loco dumtaxat: per personale certis personis aut communitati
prohibentur: mixtum denique afficit immediate et locum et personas. Dividitur
etiam interdictum in generale, et particulare. Quando interdictum est generale,
interdicta civitate, interdicuntur etiam suburbia, et etiam ecclesiae exemptae
Regularium, et tunc omnes tenentur illud servare, etiam Episcopus, qui illud
tulit, excepto Pontifice. Licitum est tamen civibus, qui causam non dederunt
interdicto, alio ire ad assistendum divinis officiis. Interdicta parochia, interdictae
intelliguntur omnes capellae, et coemeterium contiguum; cap. Si licitas, de Sent. Excom.2. Interdicto populo, non
interdicti intelliguntur clerici, peregrini studentes, quia isti non sunt
partes populi; dd. cum communi. Contra interdicto clero, non intelliguntur
interdicti laici, cap. Si sententia, de Sent. excomm. in 6.; nec
Religiosi, nisi haberent officium aut beneficium in illo populo, nec alii
clerici qui ibi nullum habent officium. Ab interdicto generali personali
eximuntur 1. Episcopi (qui exempti sunt etiam a suspensione generali). 2. Infantes et amentes rationis expertes;
sed hi etiam privantur sepultura. 3. Innocentes, sed tunc, cum domicilium alibi
collocant. 4. Exteri, licet ibi diutius incolant3.
69. Effectus interdicti
sunt 1. prohibitio divinorum officiorum (intelliguntur illa quae a clericis
tantum exerceri possunt, et in loco deputato), quibus assistere nequeunt nec
interdicti ob culpam aliorum. Clerici tamen qui non sunt interdicti possunt
celebrare, sed clausis valvis, sine sonitu campanarum, et expulsis interditis
(modo denuntiati sint), cap. Alma Mater, de Sent excom. in 6. Et si
interdicti nolunt exire, debet cessari a celebratione sub poena
irregularitatis; sed advertunt Suarez Holzm. et Mazzot. hoc currere, quando
celebratur in loco interdicto. Permittitur autem celebrare in festis Natalis
Domini, Paschae, Pentecostes, Assumptionis B. Mariae, et in Octava Corporis
Domini4. 2. Prohibitio administrandi Sacramenta, exceptis Baptismo (qui
potest dari etiam solemniter), Confirmatione, et Poenitentia, quae omnibus
permittuntur, praeter eos qui dederunt causam aut favorem interdicto.
Eucharistia autem potest praeberi moribundis, et etiam Extrema-Unctio, ut
dicunt Suar. Croix et Dicastill. contra Salm. et Sanchez. Item Coninch. et
Laym. permittunt etiam matrimonium, et hoc est probabilius (contra Suarez) ex c.
Capellanus, de Feriis, ubi dicitur quod matrimonium possit contrahi quovis
tempore5. 3. Prohibtio sepulturae; sed clerici, modo non sint
nominatim interdicti, possunt sepeliri in ecclesia, etiam cum Missa; si autem
ecclesia esset specialiter interdicta, possunt etiam in illa sepeliri, sed sine
Missa. Sed laici non possunt sepeliri in ecclesia, et si forte ibi sepulti
sunt, exhumari debent6. 4. Clerici qui violant interdictum in materia
gravi, peccant graviter, et exercendo Ordinem incurrunt irregularitatem. ita
etiam Religiosi qui incurrunt insuper excommunicationem ipso facto. Laici vero
peccant mortaliter, si recipiant - 557 -
sacramenta
contra interdictum personale; sed si violant tantum locale, v. gr. assistendo
divinis officiis, probabilius dicunt Laym. Bus. Sot. Silvest., etc. quod
peccant tantum venialiter, modo ipsi non sint specialiter interdicti1.
70.
Possunt interdictum ferre omnes Superiores, qui possunt excommunicare. Ad
interdicendum locum aut communitatem, requiritur peccatum nimis atrox,
commissum a capite, vel a principalibus illius. Interdictum tamen ad breve
tempus, et in ordine ad unum, vel alterum usum, potest incurri etiam ob
peccatum veniale2. Interdicta localia, et personalia in generali a iure
communi lata et non reservata, possunt auferri ab Episcopis. Alia vero ab
Episcopis lata, tantum possunt ab ipsis, vel a Papa auferri. Ab interdictis autem de iure personalibus, et
particularibus non reservatis, possunt absolvere quilibet confessarii
approbati3. Hic denique notandum, quod cessandum est a Divinis in
ecclesia, et pro interdicta ipsamet habenda est, cum ibi permittatur auferri
stratum cuicumque personae, quae non sit regia dignitate fulcita; iuxta
Decretum quod retulimus Tr. 4. n. 39.
71. IV. De cessatione
a Divinis. Haec definitur: Prohibitio clericis facta, ut abstineant ab
officiis divinis, et ab ecclesiastica sepultura. Putant autem Suar. et
Fill. posse Episcopum unum prohibere effectum, et non alium. Haec cessatio non
est interdictum, nec censura, nec imponitur per modum medicinae ad removendam
contumaciam, sed solum in signum moeroris, aut ad reparandam aliquam
gravissimam iniuriam Deo, aut Ecclesiae irrogatam: et tenentur illud servare
omnes cives illius loci, cui imponitur. Et dicunt communius Sanch. Bon. Salm.
et alii, quod tempore talis cessationis clerici privantur privilegio ipsis
concesso tempore interdicti; conceduntur tamen illa Sacramenta, quae
permittuntur tempore interdicti. Cessatio imponitur ab eo qui potst imponere
censuras, praecedente monitione: et ab ipsomet potest tolli, aut suspensi per
aliquod tempus4.
|