Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Sant’Alfonso Maria de Liguori
Homo Apostolicus (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • TRACTATUS XIX. DE CENSURIS ET IRREGULARITATIBUS
    • CAPUT III. DE IRREGULARITATE
      • PUNCTUM I. Quid et quotuplex sit irregularitas.
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 557 -


CAPUT III. DE IRREGULARITATE

 

PUNCTUM I. Quid et quotuplex sit irregularitas.

 

72. Definitio.

73. An irregularitas sit censura.

74. Divisiones irregularitatis.

 

72. Irregularitas, licet non esset censura, quia tamen cum ea valde assimilatur, ei propterea annectitur; et definitur: Est impedimentum canonicum susceptionem Ordinum sacrorum, et susceptorum usum impediens. Itaque irregularis non potest Ordinem suscipere, nec susceptum exercere.

73. Quaeritur an irregularitas sit censura? Affirmant Sot. Bon. Covar. et multi alii, dicentes essentiam censurae, nempe esse poenam ecclesiasticam, aeque competere censurae, et irregularitati. Alii autem communius, et probabilius, ut Suar. Bon. Castr. et Salm. cum aliis apud ipsos, id negant, dicendo esse illam impedimentum, sive inhabilitatem; et probant ex cap. Quaerenti, de Verbor. signif. ubi interrogatus Innoc. III. quid intelligendum nomine censurae? respondit: Quod per eam non solum interdicti, sed etiam suspensionis, et excommunicationis sententia valeat intelligi. Igitur praeter has tres, nulla alia poena dici potest censura5. Et licet sit poena, non est tamen medicinalis, nempe ad impedienda peccata futura; nam haec imponitur ob peccata praeterita, et est poena mere punitiva.

74. Dividitur irregularitas in eam quae provenit ex delicto, et eam quae provenit ex defectu. item in totalem, quae omni Ordine suscipiendo, et


- 558 -


suscepti exercitio privat; et partialem, quae tantum aliquo Ordinis ministerio, vel solo ascensu ad Ordines superiores privat; v. g. si sacerdos esset manu carens, vel coecus, esset inhabilis ad celebrandum, sed posset excipere confessiones.

 




5 n. 341. v. quaer.






Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL