- 558 -
PUNCTUM III.
Quomodo incurritur irreuglaritas.
78. Irregularitas debet esse expressa in iure.
79. Qui dubitat an sit irregularis.
80. Qui dubitat an sit homicida.
81. Quid requiritur ad irregularitatem ex
delicto. - 559 -
82. Si
delictum est omnino occultum.
83. An requiratur scientia legis.
84. An scientia irregularitatis.
85. Quomodo
tollenda est irregularitas in genere.
86. De
dispensatione.
87.
Quomodo tollitur irregularitas ex defectu.
78.
Irregularitas non incurritur nisi
espressa sit in iure; cap. Is qui, de Sent. excomm. In 6. ubi dicitur: Cum
id non sit in iure expressum, etc. Ideoque non debet extendi ultra casus expressos.
Nomine iuris intelligitur tantum ius pontificium, aut Concilia approbata
a Papa. Hinc infertur quod in materia irregularitatis non valet argumentum a
simili nec a maiori ad minus, ut communiter advertunt dd. Advertit
tamen Laym. quod in dubio an aliqua irregularitas sit nec ne expressa in iure,
in hoc standum est communi sensui dd. Et consuetudini1.
79.
Quaeritur 1. an habendus sit
irregularis qui dubitat esse talem? Nomine dubii hic intelligitur
negativum, quia in positivo, ante diligentiam, quisque se debet existimare
irregularem; Sanchez, Suar. Castrop.
et Salmant. Cum Coninc. ex cap. Illud, de Cleric. excomm., modo (dicunt Salm. Cum aliis dd. Cit.) non adsit aliqua gravis et urgens
necessitas, v. gr. Initiandi Ordinibus, aut beneficium suscipiendi:
adibita sufficienti diligentia, potest teneri pro non irregolari; Suar. Castrop. Et Salm. Cum aliis. Itaque
difficultas restat in dubio negativo, et respondetur: quod si dubium est iuris,
nempe an adsit vel ne talis lex quae irregularitatem tali facto affingit, tunc
in nullo foro censendus est irregularis, tum ex dictis num. Precedenti,
tum quia in dubio nemo spoliandus est suo iure; ita commun. Dd. Sanch. Suar. Castr. Tourn. Hab.,
etc.2 Si dubium est facti, nempe an commiserit tale delictum (omicidio
excepto, de quo num. Seguenti), duae adsunt sententiae. Prima affirmat
cum Concin. Tourn. Hab. Etc. ratione accepte ab omicidio, de quo in c. Ad
audentiam, de Homic. Dicitur: Cum in dubiis semitam debeamus eligere
tutiorem, vos convenit ingiungere presbitero memorato, ut in sacris Ordinibus
non ministret. Et ex hoc regular statuunt generalem, in omni materia
sequendam esse tutiorem. Seconda
sententia communis, et verior negat, et huius sententiae sunt Suar. Cabass.
Ronc. Castrop., etc. et Salm. Cum multis aliis. Ratio est, quia odia sunt
restringendo, et in dubio nemo damnandus est. Ita ex Reg. Favorabiliores,
ff. de Reg. Iur. et ex cap. Cum sunt, eod. tit. in 6. ubi dicitur: Cum
sunt iura partium oscura, reo favendum est potius, quam actori. Et ratio
deducitur ab eo quod mox diximus; nam dum dubitatur an dispositivo de omicidio
valeat ad alias materias, iam dubium est iuris, in quo dubio etiam adversarii
concedunt non incurri, dum in prefato cap. Is qui, de Sent. excomm. In 6. declaratur
quod nulla irregularitas incurritur, nisi espressa sit in iure, et ad cap.
Ad audientiam, respondetur quod ibi voluerit Pontifex decentiae motivo uti,
quae tanti Sacrificii dignitatem decet, ut ab altari repellatur qui dubitat
esse homicidam: et quod hoc erat decentiae, et non praecepti apparet ex cap.
Petitio tua, de Homicidio, ubi dicitur: Cum sit consultius
in huiusmodi dubio (homicidii) abstinere, quam temere celebrare. Qua
de re quod in hoc loco consilii erat, voluti Pontifex ut in alio capite in
praeceptum transiret.3
80
Quaeritur 1. an dubitans se esse homicidam, debeat sempre censeri irregularis?
Alii dicunt in foro externo se gerere debere uti irregularem, non autem in
interno; ita Innoc. Salm. Sanch.,
etc. Alii vero dicunt universaliter in neutro foro censendum esse irregularem,
Host. Arm. Tab. etc; sed communis et verior Castrop. Bonac. Sanch. Et
Salm.
- 560 -
cum multis aliis, tenet censendum
irregularem in utroque foro. Nam ratio adduca in cap. Significasti,
c. Ad audientiam, et in penult. de Homic., nempe quod in dubio
tutior pars erigenda est, utrumque forum comprehendit. Notandum primo quod ho
currit quando homicidium est certum et solum dubitatur an homicidium factum
sit, nec ne, tunc valde retionabiliter dicunt Pichl. Elbel, Dian. Tamb. et
Spor. non esse censendum irregularem. Ideoque dicit Diana, cum Navarro,
Menochio, et Quarant. Quod si
medicus venam secuerit pregnanti, ut illa abortiretur, et postea ignorat an
abortus nec ne evenerit, non est censendus irregularis, quia habetur in lib.
I. §. Item illud, ff. Ad Syllam, quod non procedendum est ad poenam, nisi
constet de delicti corpore. Secus autem si pharmaca essent ita efficacia, ut
communiter ab eis soleat effectus consequi; ita Nav. Mascara. ex l. ult. de
Fide instrum. vide dicta tr. 8. n. 22. Notandum 2. quod dubitans de
omicidio debet uti talem se gerere in duobus effectibus, nempe in abstinendo a
celebrando, et in pretenda dispensatione: quare infertur 1. quod laicus non
incurreret talem irregularitatem; Sal. et Roncagl. 2. Quod clericus non incurrit privationem
beneficiorum; San. Suar.
Roncagl. Salom. et Castrop. cum Panor. etc. 3. Quod dubitans de mutilatione non
est censendus irregularis; Sanchez, Bon. Ronc. Salm. et Suar. Contra Nav. et
Henr.1
81. Ad incurrendum
irregularitatem, ex delicto, actus debet esse externatus, et mortalis; quia
irregularitas est poena gravis quae difficulter relaxatur. Unde infertur, 1.
quod si actus ob aliquam circumstantiam excusatur a peccato mortali, excusatur
etiam ab irregularitate. 2.
Quod praeceptum sub poena irregularitatis ad grave peccatum obligat. 3.
Quod actus debet esse exterior; ideoque cum dicitur dispensare in
irregularitate mentali, intelligitur occulta; Castrop. Conc. Aver. Et communis cum Salmant. 4. Quod actus
debet esse consummatus.2
82. Quaeritur hic 1. an
ob delictum externe consummatum, sed omnino occultum, incurratur irregularitas?
Tres adsunt sententiae, sed verior affirmat de omni delicto; quia Ecclesia sibi
reservat delicta etiam occultissima, ut est haeresis occulta omnino (ut dictum
est n. 53. in fine). Et quod revera ob delicta occulta incurritur
irregularitas, apparet ex Trid. Sess. 24. c. 6. Liceat, ubi conceditur
Episcopis facultas absolvendi ab irregularitatibus occultis, et inter ista fit
mentio haeresis, et homicidii occultorum; et sicut pro haeresi et homicidio
occultis incurritur excommunicatio, ita pariter dicendum de aliis
criminibus.3 Quinam autem possint dispensare in his, vide tr. 20. de
Priv. N. 51. 52.. 105. et seq.
83.
Quaeritur 2. an ad incurrendam irregularitatem requiratur scientia legis
ecclesiasticae prohibentis? Sententia probabilior, et communissima (contra
Suarez, Azor. Holzm. et Felin.)
affirmat cum S. Antonin. Ronc. Castr. Navar. Silv. Sanch. etc. et Salmant. Cum
multis aliis; quia talis irregularitas habet rationem poenae; et cum sit poena,
requiritur scientia saltem legis prohibentis. Et hoc probatur ex cap. Proposuisti,
Dist. 42. ubi Innoc. I decrevit non deponendos fore quosdam clericos
incontinentes, quia ignoraret homicidio affixam esse irregularitatem, et
homicidium committeret, non fieret irregularis: non ratione delicti, quia
requiritur scientia; non ratione defectus, hanc enim incurrunt tantum ministri
iustitiae, vel cognitionis causae, vel executionis poenae. Nihilominus
- 561 -
quoad homicidium, sententia satis probabilis et
tenenda est quod incurrit, quia haec irregularitas non tantum respicit
delictum, aut defectum, sed etiam indecentiam; quae postulat ne admittatur ad
sacrificandum in altari Dei Agnum mansuetissimum per manus ministri saevi, et
crudelis; ideoque Trid. sess. 14. c. 7. de Reform. antequam
reservet irregularitatem ex homicidio, adducit rationem quod repellendus est ab
altari homicida: Cum etiam (sunt verba Trid. mutuata a cap. 21. Exod.)
qui per industriam occiderit proximum suum,... ab altari avelli debeat. Quis
non videt Concilium ostendere ipsiusmet naturae legem expostulare huiusmodi
ministros etiam per vim expellendos esse ab altari1? Hoc non obstante, non audeo reprobare sententiam
oppositam, dum hic casus non est expressus in iure.
84. Quaeritur 3. an
ultra scientiam prohibitionis ecclesiasticae, requiratur scientia
irregularitatis? Duplex est sententia: prima est Suar. Laym. Croix, Tournel.
Pont. Sot. Vasq. etc., quae negat, quia irregularitas non est poena
medicinalis, sed inhabilitas, sive poena mere punitiva; quare sufficit ut talis
poena sit imposita a lege illi actui, et ut reus scienter et culpabiliter illum
patraverit. Secunda sententia etiam probabilis affirmat; nam irregularitas ex
delicto cum sit vera poena, et extraordinaria, ideoque cum praevideri non
possit, ac praecognosci solet saltem in confuso poena ordinaria, non censetur
Ecclesia tanto rigore velle ignorantiam punire2; et sic tenent Silvest.
Sanch. Ronc. Boss.
Coninch. Sayrus, Corneius,
Rodriquez; et Salmant. putant probabilem hanc sententiam aeque ac primam et p.
Suarez etiam probabilem vocat.
85. Irregularitas
multifariam tolli potest. 1. Si cessat causa, cum irregularitas est ex defectu,
v. g. aetatis, ignorantiae, etc. Suarez, Laym. Tourn. etc.; cum vero
irregularitas provenit ex infamia, si haec est popularis, per emendationem
tollitur, Can. 4. et 18. Dist. 56. Si infamia est facti, tollitur
per loci mutationem; Tourn. et Ronc.; sed si infamia est iuris, nempe per
iudicis sententiam, pro hac requiritur dispensatio. 2. Si proveniret ex
delicto, tollitur per Baptismum; unde qui ante Baptismum commisisset
homicidium, non erit amplius irregularis; Salm. cum Coninc. et Laym. 3. Per
Pontificis dispensationem. 4. Per professionem religiosam3. Quando et quibus in casibus possunt
dispensare Episcopi et Regulares, vide seq. tr. 20. de Priv. n. 51.
et 105. et seq.
86.
Plura notanda sunt circa dispensationem. 1. Dispensatio Pontificis sine causa
est valida, sed illicita; ab inferiore autem est invalida. 2. Qui plures irregularitates eiusdem speciei
incurrit, in dispensatione sufficit exprimere se pluries illam incurrisse. 3.
Si praelatus, qui facultatem habet dispensandi, scienter admittit irregularem
ad beneficium, censetur dispensare cum illo; Bonac. Salm. cum aliis,
etc.4.
87. In irregularitate ex
defectu solus Papa potest dispensare, et ille qui de hoc speciale privilegium
habet. Irregularitas ex defectu natalium potest tolli per professionem
religiosam, quoad Ordines, sed non quoad praelaturas; ita commun. dd. tum ex c.
1. de Fil. presbyt., tum ex concessionibus Gregor. XIV. Clem. VIII.
et Pauli V. Dicunt autem Diana, Barbos. Castrop., etc. quod Praelati
regulares possunt dispensare ad praelaturas in Capitulis generalibus aut
provincialibus. Per praelaturas non venit Episcopatus; Bonac. et Tourn.
Praeterea omnes dd. (excepto Soto) dicunt verum non esse per professionem in
religione approbata auferi omnes irregularitates5. Quoad alias facultates Regularium, vide tr. 20.
de Priv. n. 105. et seqq.
|