- 562 -
PUNCTUM IV. Quaenam sint
irregularitates ex delicto.
88. I. Ob Sacramentum.
89. II. Ob violationem censurae.
90. III. Ob exercitium solemne, etc.
91. IV. Ob illicitam Ordinum susceptionem.
92. V. Ob delicta enormia.
93. VI.
Ob homicidium.
94. 95. et 96. De homicidio voluntario.
97. et 98. De mandantibus, consilium
dantibus, etc.
99. De cooperantibus.
100. De ratihabentibus.
101. De
non impedientibus.
102. ad
105. De homicidio casuali.
106. Qui occidit ob defensionem.
107. Qui occidit ob defensionem.
108. De homicidio in rixa.
109. et 110. De mutilatione.
111. De dispensatione, remissive.
88. Prima oritur ob Sacramentum
Baptismi non rite susceptum; ideoque irregularis est, 1. qui sine necessitate
recipit Baptismum ab haeretico, can. Placuit, q. 4.; sed intelligitur si
illum recepit in adulta aetate; nam contra declaravit S. C. Conc. 21. maii
1716. non esse irregularem puerum qui baptizatus fuit ab haeretico. 2. Fillius
haeretici, c. Statutum, de Haeret. in 6.; sed si postea parentes ad
catholicam Fidem conversi sunt, tollitur irregularitas: Suar. d. 43. Sect.
3. etc., et ita declaravit S. C. praefato die. 3. Qui differt
Baptismum usque ad periculum mortis, c. Si quis, d. 57. 4. Qui scienter
bis baptizatur solemniter; et hanc incurrunt tam rebaptizatus, si est adultus, cap.
4. Confirmandum, Dist. 50. quam rebaptizans, iuxta communem dd. ex c.
Ex litterarum, ubi declaratur irregularis acolythus assistens
rebaptizationi. Excusant dd. si hoc fieret metu, sed nemo excusat si id
faciat ex ignorantia culpabili, can. Quibus, de Conseq. d. 4.1.
89. Secunda est
ob violationem censurae, cum qui ligatus est censura, solemniter exerceret
Ordinem sacrum. Dictum est solemniter, v. g. si diaconus cantaret
Evangelium cum stola et manipulo, aut si Capitularis hebdomadario fungens in
choro, cantaret: DOminus vobiscum. Et si is esset innodatus duplici
censura, unam incurreret irregularitatem duabus aequivalentem, sed in
postulatione dispensationis exprimi debet, Tourn. etc.2. Advertendum
quod non fieret irregularis qui sola excommunicatione minore ligatus esset, cap.
Si celeb. de Cler. exc. min.; nec qui exercet minores Ordines, etiam
solemniter: Laym. Nav. Salm. etc.; et de hoc non amplius videtur dubitandum
post Bullam, Etsi pastoralis Bened. XIV. (in. t. 1.) de Dogm. et
Rit. ab Italo-Graecis, etc. ubi §. 7. n. 9. dicitur: Promoti ad primam
Tonsuram vel ad alium quemcumque Ordinem sine dimissoriis, etc. suspensi sint;
et si suspensi in sacris Ordinibus ministraverint, efficiuntur irregulares
sicut et Latini. Nec qui concionatur, nec qui exercet actus
iurisdictionis, nempe excommunicandi, confessarios approbandi, beneficia
conferendi, assistendi, aut licentiam assistendi matrimonio alteri dandi,
officium cantandi, aut vota dispensandi3. Nec fit irregularis qui
celebrat in ecclesia polluta; fit autem qui in interdicta celebrat, c. Is
qui, de Sent. exc. in 6. Contra
advertendum quod Episcopus, aut alius sacerdos qui cogeret censuratum ad
celebrandum, fieret irregularis, c. Illud, de Cler. exc. min. Sed ab
ipsa possunt dispensare Praelati regulares, licet esset publica: et etiam cum
secularibus ex privilegio Martini V. et Iulii II.4.
90. Tertia est
quando clericus exercet Ordinem sacrum quem non habet, cap. 1. de
Cler. non Ord., puta si quis clericus diaconatu non initiatus Evangelium
cum stola cantaret, baptizaret solemniter, etc. An autem si laicus tales
functiones exercet, dictum est quod probabiliter non - 563 -
incurrit
irregularitatem1.
91. Quarta incurritur
propter Ordines non rite susceptos; unde 1. est irregularis qui ordinaretur ab
Episcopo suspenso, haeretico, schismatico, aut simoniaco, c. Quod quidem, et
can. Statuimus 1. q. 1. et c. 1. et 7.
de Schism. ubi dicitur quod ad huiusmodi ordinationes requiritur
dispensatio. Et constat etiam ex cit. Bul. Etsi pastoralis Bened. XIV.
§. cit. num. 15. ubi dicitur quod Ordinati ab Episcopis schismaticis, non
ministrent, nisi cum ipsis super irregularitate auctoritate sanctae Sedis
apostolicae fuerit dispensatum. 2. Qui cum excommunicatione, aut
suspensione, initiatur Ordinibus sacris, aut se promoveri facit ab Episcopo non
proprio, aut ordinatur per saltum (Avila, Nav. Bon. et Bus. dicunt tamen quod
iste tantum suspensus est ab exercitio Ordinis recepti per saltum) aut ante
aetatem, aut sine litteris dimissorialibus, et hae ordinationes appellantur a
dd. furtivae. Advertunt tamen Suar. Castr. et Salm. quod hae potius dicendae
sunt suspensiones, ne ad Ordines superiores ascendi possit; affirmant tamen
hanc absolutionem impetrandam esse a Papa. Hinc ob furtivam ordinationem fiunt
irregulares, 1. qui ordinatur sine approbatione Episcopi, cap. 3. de
Eo qui furt. 2. Qui eodem die plures Ordines reciperet, quorum unus esset sacer,
sine dispensatione Papae c. 2. et 3. eod. tit. 3. Qui recipit
Ordinem sacrum post matrimonium ratum, invita uxore, Extrav. Antiqua, de
voto2.
92. Quinta incurritur
propter enormia crimina, si sint notoria, quae a iure inducunt infamiam, prout
sunt adulterium, incestus, periurium in iudicio, haeresis, concubinatus,
sodomia, etc. c. Infames 6. q. 1. Ad incurrendam hanc irregularitatem oportet ut
crimen sit notorium notorietate facti, et iuris. Dicitur notorietas facti, cum
delictum est ita evidens, ut non possit ulla tergiversatione celari: ideoque
requiritur ut saltem sit notum decem personis. Infamia iuris habetur, aut rei
confessione, aut iudicis sententia, saltem criminis declaratoria; Sanch. Castr.
cum aliis3. Haec irregularitas tamen tollitur per Baptismum, aut per
emendationem notoriam saltem per tres annos4. Sed si infamia
provenit propter iudicis sententiam, potest ab ipsomet per aliam sententiam
tolli, qua reo fama amissa restituitur5.
93.
Sexta oritur ex homicidio, aut ex iniusta mutilatione. Ex homicidio tam
si sit voluntarium, nempe directe volitum, aut indirecte in causa proxima
homicidii, ut dando venenum; quam si sit casuale, nempe volitum in causa, sed
non proxima homicidii, modo istud sit praevisum, et negligentia graviter
culpabili non impeditum. Advertendum
hic quod quicquid dicitur de homicidio, totum valet de mutilatione6.
94. Quoad homicidium voluntarium,
certum est esse irregulares omnes qui sunt causa immediata mortis alicuius,
c. Si quis, de Homic. et Trid. sess. 14. c. 7.
95.
Quaeritur 2. an homicida, antequam percussus moriatur, si se poenitet,
excusetur ab irregularitate? Negatur cum sententia veriore Sanch. et Viv. (contra
Salm.), causa enim physica, quae voluntarie posita est, necessario operatur;
unde propinato veneno, non amplius est in eius potestate efficere ne illud
mortem inferat. Ideoque recte Suar. non excusat mandantem ab irregularitate, si
casu mandati revocatio non pervenit ad mandatarium7.
96.
Quaeritur 2. an sit irregularis qui fuit primus ad vulnerandum lethaliter, si
vulneratus postea sit occisus ab alio? Affirmant Fagn. Cov. et Ugol. argumentum sumentes ex cap. Significasti,
ubi Papa respondit - 564 -
non
esse percussorem irregularem, si leviter percussit; secus vero, si lethaliter. Sed negant Laym. Bon. Avil. Coninch.
Mol. et Escob. cum Henr. dum cap. Significasti non obstat nostro casui;
nam ibi agebatur quod ambo percusserant, et nesciebatur cuius vulnere mors
evenisset, ideoque respondit, si primus leviter percusserat non erat
irregularis. Sed casus noster est quod licet primus lethaliter percusserit,
mors tamen certe illata fuit ab alio; unde in iure cum nulla adsit decisio,
ideo potest excusari. Hoc nihilominus non currit, si sciretur quod secundus
tantum mortem accelerasset, sed etiamsi iste non percussisset, ille utique
mortuus esset: v. gr. si primus gravissime vulnerasset eum in capite, etc.,
tunc non posset ab irregularitate excusari1.
97. Sunt etiam
irregulares omnes mandantes et consilium dantes, cap. Si quis viduam, Dist. 50.
cap. Significasti, et cap. Sicut, de Homic. Sed mandans et
consilium dans non fiunt irregulares, si homicidium alia de causa patratum
fuisset, Sanch., Viva2. Quando autem dubitaretur an mandatum, aut
consilium fuerit causa efficax homicidii, multi dd. ut Sanch. Salas, Nav.
Salm., etc. non excusant: tum quia possidet mandatum, aut consilium, donec
contrarium non probatur, tum ex cap. Ad audientam, quod in
dubio homicidii tutior pars sequenda est, ut, si postea dignoscatur homixida,
evitetur indecentia, et scandalum; et ita de mandante aut consulente dici
debet. Sed excusant Diana, Sporer, et Tamb. quia leges loquuntur de illis qui
certe sunt homicidae causa mandati aut consilii, non autem de illis de quibus
dubitatur an sint causa illius, unde videtur quod haec secunda sententia non
possit dici improbabilis3.
98.
Sed si consilium antequam executioni datum sit, revocatum esset, licet Nav. et
Bon. cum Azor. velint etiam incurri, quia licet illud sit revocatum, etiam
influit; attamen Suar. (qui dicit
esse commune) Silv. Filib. p. Nav. Avil. Salas eum excusant, quia ut excusetur
consilium dans sufficit, ut sicut suo consilio concurrit moraliter in
homicidium, ita, eo revocato, influxum moralem removet: et tunc homixidium
potius imputatur malitiae executoris, quam consiliarii; modo tamen revocatio
sit homicidae notificata antequam crimen patraretur; et pariter, modo consilio
suo non insinuaverit motiva, aut modum illud exequendi, quia tunc probabilius
incurritur; licet, hac ultima limitatione non obstante, improbabilem non censeo
oppositam sententiam Suar., iuxta dicta tr. 10. n. 48.4.
99. Incurrunt etiam
omnes cooperantes, ut homicidium celerius, audacius, aut securius fiat: ideoque
irregulares sunt 1. qui excitant ad citius patrandum homicidium eum qui iam
paratus erat ad illud committendum, quia revera directe est causa cur
homicidium pro illo tunc fiat5. 2. Omnes qui ad homicidium se excitant,
licet unus occidat. 3. Omnes qui praeliantur in bello iniusto, si ibi aliquis
pereat, licet quis certo sciat se non vulnerasse, nec sclopetum exploisse. 4.
Qui ministrat arma aut pecunias ad homicidium, aut bellum iniustum patrandum.
5. Accusatores, testes et iudices iniusti. 6. Qui verbis, aut sua assistentia
homicidiae animum praebet6.
100. Quaeritur 1. an sit
irregularis qui ratum habet homicidium patratum in sui gratiam? Negatur cum
sententia communi et veriore Suar. Bon. Escob. Avil. et Salm. cum aliis, contra
Nav. etc., quia in nulla lege reperitur talis irregularitas; verum est quod
ratihabitio aequivalet mandato quoad culpam, sed non expressa est in lege,
prout expressa est excommunicatio in eos qui ratam habent clericorum
percussionem7. - 565 -
101.
Quaeritur 2. an sit irregularis, qui cum possit homicidium impedire,
culpabiliter non impedit? Certum est
quod si obligatio est charitatis, etiamsi odio id negligat, non fit
irregularis; ita communiter Suar. Bon., etc. Dubium restat, si teneretur
ex iustitia, nimirum ex pacto aut officio, v. g. medici, qui ad id recipit
stipendium; advocati qui tenetur defendere reum; custodis viarum, etc. Multi dd. ut Ronc. Hurt. Vasq. Turr. Diana,
etc. negant hunc fieri irregularem, quia negative influit in homicidium; alii
vero communius, ut Nav. Suar. Castr.
Bon. Esc. cum aliis, et Salm. cum pluribus aliis affirmant; quia qui ex
iustitia tenentur, et possunt defendere, videntur esse veri homicidae, si non
physice, sltem moraliter. Hoc non obstante prima sententia etiam videtur
probabilis, ex principio generali: quia ex sacris Canonibus non constat esse
irregulares, nisi solos homicidas mandantes, consiliatores, et qui positive
concurrunt. Praeterea Tourn. et Escob. excusant patrem, si sua negligentia in
cunis puer fuisset mortuus, deducentes ex c. Quaesitum. de Poenit. et rem. ubi
declarantur irregulares dumtaxat patres qui scienter negligunt impedire
puerorum suffocationem in cunis1.
102. Quoad homicidium casuale,
fit irregularis qui aliqua sua actione praevidet periculum mortis alterius,
et culpabiliter negligit prospicere tali periculo; dd. communiter, et apparet
ex Clem. Si furiosus de homic. Dictum est culpabiliter, quia cum
haec irregularitas sit ex delicto, requiritur peccatum mortale, ut communiter
Suar. Bonac. Tourn. Conc. etc.2.
103. Qui vero daret
operam rei licitae, adhibita sufficienti diligentia, ne accideret homicidium,n
on fieret irregularis, licet inde accidat mors; ita communiter dd. cum s.
Thoma3; et patet ex cap. Ioannes, c. Dilectus et c.
Ultimo de Homic. Secus autem si sufficiens diligentia negligatur; cap.
Presbyterum, et cap. ad Audientiam, de Homic. Dicitur sufficiens
illa diligentia, quae adhiberi solet a quolibet prudente, iuxta facti
qualitatem. Et advertendum quod negligentia
debet esse culpabilis mortaliter, ut comm. dd. et probatur ex cap.
Quaesitum, de Poenit. et Rem. et ex c. fin. de Homic. Vide dicta n.
praec. 81.4. Hinc infertur non esse irregularem 1. magistrum qui
moderate verberat discipulum, et patrem qui verberat discipulum, et patrem qui
verberat filium, si casu accidat mors; secus vero, si excederet gravit, cap.
Presbyterum, et cap. fin. de Homic. 2. Qui equitando equum
ferocem casu puerum occidit, cap. Dilectus 1. de
Homic. 3. Qui animal ferox caute custoditum tenet, si illud casu
fugit, et aliquem necat; secus, si illud in via teneret, aut sua negligentia
fugeret; Salm. cum aliis. 4. Qui
tectum reficiens, postquam viam praetergredientes admonuerit, tabulas aut
lapides proiiceret; Salm. etc. 5. Qui bona fide infirmo aliquid cibi, vel potus
praeberet, aut si ab uno ad alium lectum eum tranferret, aut eum volveret, etc.
et infirmus decederet; ita communiter omnes. 6. Si sacerdos iubet
incisionem alicuius membri, iam a medico praescriptam, modo illam non faciat
per seipsum, Cabass. Imo Conc. excusat clericum qui chirurgum coadiuvat ad
membri incisionem. Et Nav. et Cov.
(et Salm. putant probabile) dicunt non esse hunc irregularem, licet in animo
habeat ut infirmus cito deficiat; quia licet peccatum mortale adsit, deest
tamen actio externa graviter iniusta. Ego autem subiungo, modo
adhibeatur diligentia ad vitandam mortem5. 7. Medicus, si casu e vivis decedit infirmus ob
pharmacum ei praestitum, c. Ad aures, de Ætat. et qualit. Ord. Et hoc
procedit, etiamsi esset clericus vel monachus; modo 1. - 566 -
sit peritus, aut bona
fide id faciat, praebendo aliquid infirmo in remedium, aut levamen. 2. Si est
clericus modo medeatur sine incisione vel adustione, c. sententiam Ne Cler.
vel Monac. et si, non obstante incisione, aut adustione, infirmus vi mali
aut obaliam causam obiret, eum ab irregularitate excusant Castr. et Salmant.
cum aliis. Imo communiter dicunt Castr. Tourn. et Salmant. cum multis aliis,
quod si nullusi alius peritus adesset, poterit tunc clericus, vel monachus sine
peccato et ab irregualritate immunis incisionem facere, et ignem applicare. Et
eitamsi celricus esset beneficiatus, si incisionem aut adustionem sine
necessitate adhiberet, non censetur irregularis iuxta sententiam veriorem
Tourn. cum Pontas, Giball. Bon. et Mol. (contra Nav. et Panorm.), quia in c.
Sententiam fit mentio de solis clericis in Sacris1.
104. Si quis unquam
daret operam rei illicitae, sed non periculosae mortis, adhibita sufficienti diligentia,
non fit irregularis, licet alia via peccet, v. gr. si quis induceret alium ad
furandum sine periculo, et iste mero casu occideretur, quia tunc non est causa
homicidii, cum nec directe illud voluerit, nec indirecte illud praeviderit; ita
communiter dd. contra Palud. et Gabrin. qui citant s. Thomam 2. 2. q. 64.
a. 8., sed perperam, nam ibi Sanctus intelligit de eo qui aliquid
homicidii periculosum facit, ut videre est ex respons. ad 1. et 2.
Et Canon. Cler. iacen. et c. Eos vero, D. 50. intelliguntur de
homicidio casual, sed directe vel indirecte volito, ut deducitur ex Clement. de
Homicid.2.
105. Maius dubium
restat, an fiat irregularis, qui dat operam rei illicitae, sed mortis
periculosae, si mors evenit? Duae sunt opiniones probabiles. Prima affirmat, et
hanc tuentur Suarez Navar. Mol. Conc. Avil. etc. inducti ex cap. Tua nos, de
homicidio, ubi irregularis declaratur monachus peritus, qui incisit
apostema cuiusdam mulieris, quae sua incuria obiit. Sed secunda sententia, quam
docent Castrop. Tourn.
Laym. Spor. Tamb. Elbel, Bonac. Salm. cum aliis pluribus, probabilius
dicit, quod si opera esset ita periculosa, ut ex illa plerumque eveniat mors,
(ut est accendere bombardam), tunc incurritur irregularitas; quia quantalibet
diligentia adhibeatur ad mortem vitandam, non potest effici ut illa opera
proxime periculosa, talis non sit. Idem currit de eo qui praeliatur in bello,
aut inducit alium ut se periculuo mortis emere exponat. Secus autem, si opera
raro mortem inducit, et debita diligentia adhibeatur, quia tunc homicidium non
est voluntarium, nec in se, nec in causa. Ad textum Tua nos respondetur,
quod monachus irregularis declaratus fuit, quia incisione per c. Sententiam vetita
usus fuit. Nec ohbstat c. Continebatur, de Homic. quod opponitur, ubi
irregularis declaratus fuit quidam diaconus qui ferendo latentem falcem, et cum
altero ludendo fuit causa, ut hic eum amplexans a falce feriretur, et mortem
subiret; quia is diaconus habitus est irregularis in foro externo, cum iudicatum
fuerit eum in debita diligentia defecisse; quare Suar. Bonac. dicunt, quod si
iste illud periculum non animadvertisset, in conscientia non tenebatur ad se
tenendum irregularem3.
106.
Non est irregularis qui occidit ut se defendat, quando est moderata defensio, c.
Significasti, § fin. de Homic. et c. Clement. si furiosus, eod. tit. ubi
dicitur: Et idem (nempe non incurri irregularitatem) de illo
censemus, qui mortem aliter evitare non valens, suum occidit vel mutilat
invasorem. Et liceet
adversari videatur Trid. sess. 14. cap. 7. dum requirit
dispensationem pro homicidio casuali, etiam pro defensione patrato; attamen
dicitur cum Ronc. Salm.
et - 567 -
cum Decr. S. C.
Concil. intelligi de eo qui excedit, ut exprimitur in cit. Clement. Praeterea Suar. Ronc. Less. Bonac.
Filliuc. etc. excusant etiam qui occidit iniustum invasorem innocentis; dum
irregularitas ex homicidio contrahitur ob peccatum mortale, ut deducitur ex cap.
Ex litteris, de Homic.
Probabiliter autem dicunt
Ronc. Suar. Salm. etc. esse irregularem illum qui conviciis et percussionibus
provocaret aliquem, praevidendo periculum invasionis, si postea ob defensionem
occidit aggressorem: quia tunc iam ponit actionem proxime periculosam. Ita
etiam si adulter praevidendo aggressionem, adit concubinae domum, ubi (postquam
in se invasum est) ut se defendat occidit virum illius; aut si vir occideret
uxorem, et adulter praevidisset hoc damnum1.
107. Quaeritur 1. an sit
irregularis qui occidit pro defendendis libertate, honore, pudicitia aut bonis
temporalibus? Duae adsunt sententiae. Prima est affirmativa, quam tenent Laym.
Tourn. Spor. Nav. Silv. Armil. Fag. etc. et probant. ex cap. Suscepimus, in
quo declaratus fuit irregularis quidam monachus qui occidit duos latrones; et
etiam ob defectum lenitatis. Negat tamen sententia communior et probabilior,
quam tuentur Suarez (qui vocat communem) Less. Castr. Filliuc. Bonac. Holzm.
Elbel Ronc. Barbos. et Salmant. cum multis aliis Et probatur ex cap. Quia
te, D. 50. ubi quidam Episcopusd captivus factus a Saracenis, ad suam
libertatem tuendam occidit multos, et postea declartus fuit immunis ab
irregularitate ab Urbano II; et Boverius ad annum 1571. n. 6. et Raynaud.
asserunt quemdam Capuccinum nuncupatum p. Anselmum de Petramellara a Turcis
captum, qui se ut ipse liberaret, septem Turcas interfecerat, a s. Pio V.
immunem ab irregularitate declaratum fuisse. Item ex cap. Interfecisti, ubi
ab irregularitate eximitur qui occidit ad defendendum se et sua, illud et
significat vel, alias nemo posset defendere se solum, nisi etiam
defenderet bona simul: et frustra Pontifex apposuisset illud sua, si
dumtaxat ob vitae defensionem evitaretur irregularitas. Et clarius ex cap.
Dilecta, de sententiis excomm. ubi Papa declaravit licere cuidam decano
defendere bona sua a violentiis cuiusdam domini temporalis, et temporalibus
viribus (nempe armis) et gladio spirituali; rationem adducens, legibus
permissum esse vim vi repellere et defensare; unde observatur quod Papa
censebat eadem ratione, qua quis potest defendere se ipsum, posse defendere
etiam bona. Igitur sicut qui pro sui defensione occidit, non fit irregularis;
ita nec pro tuendis bonis; modo non excedatur, et sint magni valoris (Vide Tr.
8. n. 15.). Et etiam assistit ratio, dum talis irregularitas non
esset ex delicto, quia sine peccato, ut probatum est in Tr. 8. n.
citat. nec ex defectu, quia haec incurritur tantum a ministris publicis
iustitiae, a militibus in pugna offensiva, et a clericis qui exercent medicinam
cum nicisione, et adustione, ut dictum est. Ad cap. Suscepimus, respondetur
quod monachus excessit in defensione: nam postquam furtum de latronum manibus
vindicavit, ille voluit eos vinctos ad Abbatem conducere, cum iam poterat eos
dimittere, ubi bona iam nactus erat2.
108. Quaeritur 2. an
reputandum sit casuale homicidium commissum in rixa? Ita censetur a Diana et
Salmantic. cum Machado, Henriq. Rodrig. etc., quia homicidium voluntarium
proprie est illud quod ex proposito commissum est, et per insidias, ut loquitur
Trid. per industriam et insidias, (sess. 14. c. 7. de
Reform.): sed probabilius negant Suar. Navar. Holzm. Spor. Tamb. et Diana
cum Hurtad.; nam Trid. post verba allata, subiungit: Qui sua voluntate - 568 -
homicidium
perpetraverit.... nullo tempore ad sacros Ord. promoverit possit. Qui in
rixa occidit, iam occidit sua voluntate, et ex proposito (licet commotus subita
ira), et perpetrat homicidium quod facere intendit. Verba per industriam et
per insidias explicat Glossa in c. 1. de Homic. (unde Trid.
transcripsit verba in cit. cap. 7.) hoc modo: Per industriam, id
est. non casu. Et idem Concilium seipsum declarat, dum post verba allata
quae a cap. 1. de Homic. mutuata sunt, explicat eorum sensum,
subiungens, sua voluntate, et ex proposito, ad differentiam
casualis, de quo prosequitur sermo in secunda parte.
109.
Incurritur irregularitas etiam per mutilationem, c. Significasti, de Homic. et
Clem. Furiosus, eod. tit. Sed hic fit dubium, quid intelligatur seb
nomine mutilationis membri? communissime, et probabilius dicunt Bon. Castrop. Conc. Habert. Tourn. Cabass. Nav.
Av. et Salm. cum pluribus aliis, quod intelligitur illa pars corporis, quae
proprium officium habet distinctum ab aliis, ut oculus ad videndum, manus ad
operandum, pes ad ambulandum, lingua ad loquendum etc., ideoque caetera, quae
inserviunt ad ornamentum, non reputantur membra, ut dentes, ungues, capilli,
aures (nam sublatis cartilaginibus, etiam auditur), nasus digitus quicumque
sit: Bonac. Castr. Tourn. et Salm. cum aliis pluribus. Et si in can. Qui
partem, Dist. 55. declaratur irregularis quidam qui sibi digitum recidit,
id factum fuit ad puniendam saevitiam in propriam personam: Tourn. Bonac.
Castr. et Salm. cum multis aliis, et constat ex ipsomet textu1.
110. Quaeritur 1. an sit
irregularis, qui alteri abscindit testiculos, aut aliam corporis partem? Negant
Bonac. Aver. et Corneius, quia illi non sunt membra, sed partes membri; sed
probabilius affirmant Ronc. Castr. et Salm. cum Diana, quia testiculi iam
propriam operationem habent, nempe elaborare semen aptum ad generandum (modo
haec abscissio sit iniusta); secus vero si tantum unum abscindat, quia uterque
ad eamdem operationem concurrit. Esset irregulatris qui abscinderet mulieri
unam mamillam, quia officium unius est independens ab alterius. Idem docent
Suar. et alii apud Vivam de eo qui abscinderet alteri meditatem manus; Tourn.
tamen id negant, quia in cap. 2. de Cler. aegrot. qui duos
digitos amisit, et medietatem manus, non dicitur mutilatus, sed debilitatus, et
communiter dicunt, qui debile alteri redderet membrum, licet inhabilem suo
muneri redderet, non fieret irregularis; Nav. Gibal. Suar. Av. Salmant. cum multis aliis, et Croix cum
aliis; imo Castrop. Nav. et Covar. etiamsi membrum restaret mortuum; sed huic adversantur
valde probabiliter Suar. Cabass. et Salm., quia tale membrum, licet
materialiter non sit mutilatum, revera tamen est abscissum formaliter; dum non
est amplius animatum; sicut contra probabiliter dicunt Salm. quod qui
abscinderet huiusmodi membrum aridu, non fieret irregularis. Nec qui excaecaret
aliquem, quin oculum foras obrueret, quia non esset mutilatio; Busemb. Diana
et Megala. In his irregularitatibus ex mutilatione, quando est secreta potest
dispensare Episcopus, cum tantum ei vetitum sit in homicidio voluntario;
Suarez. Bonac. etc.
111. Quoad
dispensationes super his irregularitatibus, vide Tract. seq. de Privil. n. 51.
et 105.2
|