Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Sant’Alfonso Maria de Liguori
Homo Apostolicus (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • TRACTATUS XIX. DE CENSURIS ET IRREGULARITATIBUS
    • CAPUT III. DE IRREGULARITATE
      • PUNCTUM V. De irregularitate ex defectu.
        • DE FACULTATIBUS SACRAE POENITENTIARIAE
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 577 -


DE FACULTATIBUS SACRAE POENITENTIARIAE

 

148. Non parum conferre iudicavi hic adnotare principales facultates sacrae Poenitentiariae, ad hoc ut confessarium non fugiat, pro quibus casibus possit ad illam recurri. Ben. XIV. 13. Aprilis 1744. per Bullam quae incipit Pastor bonus, (quae est 95. in suo Bullar. tom. 1. et in ed. Mech. tom. 2. pag. 209.) confirmavit plures facultates ab aliis Pontificibus concessas, et alias ipse adiecit sacrae Poenitentiariae. Itaque in praefata Bulla habetur posse sacram Poenitentiariam 1. absolvere a quibuscumque casibus et censuris, etiam Bullae Coenae, Regulares pro utroque foro; saeculares vero tam ecclesiasticos, quam laicos etiam in utroque foro a censuris publicis latis a iure; et etiam ab homine, si expirata sit iurisdictio iudicis, vel si lator censuras illas reservavit Sedi apostolicae, modo iudici et parti satisfecerint. Quod si pars iniuste refutet satisfactionem oblatam, potest Poenitentiarius convenientem satisfactionem arbitrari. II. Posse absolvere haereticos occultos, modo nullos actus extrinsecos fecerint, ex quibus potuerint alii dignoscere eos ut haereticos; item publicos haereticos, casu quo non est opus complices denuntiare. Posse etiam absolvere principes, administratores rerum publicarum, et Episcopos, ac alios Praelatos a casibus publicis Bullae Coenae. III. Posse dispensare in occultis irregularitatibus et inhabilitatibus, etiam ex homicidio voluntario, non tamen ut post homicidium possint promoveri ad Episcopatum. Item etiam ab inhabilitatibus, et irregularitatibus propter haeresim, modo fuerint penitus occultae. IV. Posse dispensare cum homicidis, et aliis, ut valeant profiteri in religione approbata, et fieri deinde etiam sacerdotes. V. Cum male promotis, ut omissos Ordines possint clam suscipere, non reservatis interstitiis, et temporibus, non autem sacros una die. VI. Posse dispensare cum occultis simoniace ordinatis. VII. Posse convalidare titulos beneficiorum cum occulta inhabilitate obtentorum. VIII. Posse partem pretii simoniaci condonare ob delinquentis paupertatem. IX. POsse cum Gallis, Belgis, Polonis, et ulterioribus remittere fructus male perceptos, componere vero cum Italis, Hispanis etc. et cum pauperibus etiam remittere. X. Posse remittere partem de male ablatis, vel retentis, si dominus sit incertus, casus occultus et delinquens pauper, reliquum erogando in pauperes, vel pia opera in locis, si fieri potest, ubi illa ablata sunt. XI. Posse absolvere qui munera acciperint a Regularibus, modo non excedant decem scutos, vel etiam si excedant, facta prius restitutione, vel praestita obligatione satisfaciendi. XII. Cum puellis quae virgines non sunt posse dispensare, ut fruantur legato virginibus relicto, in casibus tamen occultis, et in foro conscientiae, vel cum virginibus, ut intrent monasterium mulierum Poenitentium. XIII. Posse relaxare iuramenta, quae non sunt in favorem alterius. XIV. Posse vota simplicia etiam castitatis dispensando commutare, aut implementum differre. XV.


- 578 -


Dispensare, commutando in alias preces, vel alia pia opera, super recitationem divini Officii. XVI. Dispensare in occultis cum Regularibus a quibusvis irregularitatibus, inhabilitatibus, et poenis; non autem in publico defectu natalium quoad Generalatum; in publicis vero nonnisi auditis Superioribus. XVII. Posse absolvere apostatas a censuris, cum reincidentia si non redeant intra praefinitum tempus, dilata dispensatione super irregularitate, si quam contraxerint usque ad actualem reditum. Posse etiam concedere, ut ipsi transeant ad alium ordinem. XVIII. Posse concedere transitum ad religionem laxiore, modo ibi vigeat regularis observantia; non tamen ad ordinem s. Benedicti antiquioris observantiae; neque ad consimiles congregationes cuiuscumque ordinis. Idem quoad Moniales ultra montes. XIX. Posse absolvere, et dispensare super defectibus, et censuris, etiam ob clausurae violationem. XX. Item concedere confessarium Monialibus (vide dicta de hoc lib. 6. n. 576.). XXI. Vacante Sede apostolica, habere facultatem in foro conscientiae etiam in casibus, in quibus vivente Pontifice non habebat; tamen cum reincidentia, si ad novum Pontificem petentes non se praesentent; hancque facultatem post Cardinalis Poenitentiarii ingressum in Conclavem transire ad signaturam. Alia quae pertinent ad matrimonii materiam, vide l. 6. n. 1144. Alia minus scitu necessaria observare potes in citata Bulla, Pastor bonus.

Demum hic nota, quod, cum litterae S. Poenitentiariae committuntur magistro theologiae, vel Decretorum doctori, possunt eas exequi confessarii Societatis Iesu designati a Generali, vel Provinciali de eius licentia, ut concessit Gregorius XIII. 3. Apr. 1582. Et idem possunt lectores iubilati ordinis Minorum, ex concessione Innocentii XI. 27. Nov. 1679. Ac ideo idem possunt omnes Regulares in privilegiis eorum communicantes; ita refert Elbel tom. 3. Conf. 20. p. 506. num. 513.

 




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL