- 584 -
CAPUT II. DE
PRIVILEGIIS ECCLESIASTICORUM
18. Quibus
in rebus Ecclesiastici sint exempti a potestate laicali.
19. De privilegiis Canonis et fori quoad
personas.
20. Quoad bona.
21. Quis gaudeat huiusmodi privilegiis.
22. De beneficiatis.
23. De tonsuratis.
24. De illis qui deposuerunt habitum.
25. ad
28. De immunitate piorum locorum.
18.
Ecclesiastici iure divino exempti sunt a potestate saeculari quoad materias
spirituales, vel mere ecclesiasticas, ut sunt ordinationes, electiones
Praelatorum, etc. ut constat ex can. 3. Concilii romani. Quoad personas
vero, et loca Ecclesiasticorum, quaestio est utrum sint vel ne exempli iure
divino? Multi negant, ut Lessius
Caietanus Becanus et Salm.5. Multi alii affirmant, ut Suarez Azorius
Laym., etc. et proabnt ex pluribus textibus, et praesertim ex cap. Quamquam
de Gentibus in 6. et ex Trident. sess. 25. c. 20. de Ref. Ecclesiae,
et personarum ecclesiasticorum immunitatem. Dei ordinatione et canonicis
sanctionibus esse constitutam. Certum tamen est Ecclesiasticos tum iure
canonico, tum civili non esse subiectos foro laicali6. Caeterum
tenentur in conscientia illis legibus civilibus, quae non repugnant eorum
statui, non vi coercitiva ut dicitur, sed directiva, ut
uniformentur - 585 -
communitati1.
19.
Ecclesiastici ergo gaudent 1. exemptione circa suas personas. Praeter privilegium
Canonis, cuius vigore incurrunt excommunicationem qui iniuste illos percutiunt
(de quo actum est Tr. 19. n. 48. et sequentibus), gaudent clerici
immunitate, ne puniantur a curia laicali, ut patet ex legibus a Becano
relatis2. Et quamvis ius civile eos eximat tantum in causis civilibus,
et in criminalibus eas recognoscendi sibi ius reservaverit, nullatenus clericos
condemnando nisi post degradationem; nihilominus ius canonicum totaliter eos
exemit3. Verum his non obstantibus, in aliquibus casibus potest
potestas laicalis ad clericorum carcerationem procedere, ut si e. c. aliquem
noctis tempore inveniret deferentem arma prohibita, vel sine veste clericali,
vel inveniret in fragranti patrantem aliquod delictum, tunc enim potest
ad eius carcerationem procedere, ut postea remittat curiae ecclesiae, quod si
interdiu illum invenerit, potest armis prohibitis spoliare. Potest etiam in
quibusdam casibus illum castigare (sed non poena mortis), si ille rebellionem
adversus principem moliretur, aut populum ad seditionem excitaret, et a proprio
Episcopo de hoc non esset punitus. Insuper probabiliter potest supplicio
afficere clericos notorie sodomitas; hi enim a Leone X. et S. Pio V. omni
clericali privilegio spoliati sunt4. Caeterum pro quocumque alio
crimine clerici nequeunt puniri a curia saeculari c. fin. de Vita et hon. Cler. et cap. In audientia 25. De Sent.
excomm.
20. 2. Gaudent Ecclesiastici exemptione a
foro laicali quoad propia bona tam ecclesiastica, quam quocumque alio modo
acquisita; unde respectu illorum non tenentur solvere ullum vectigal, ut
habentur ex cap. Quia, et ex cap. cler. de Immunit. eccl. in 6.
et ex l. Sancimus 22. c. de Sacros. Eccl.5.
Clerici vero negotiatores circa bona mere ecclesiastica negotiationi iam
destinata, spoliantur omni exemptione c. Quamquam 4. de Censib. in 6.
Quoad vero reliqua bona propria, privantur post tertiam monitionem6.
Insuper notandum hic est, quod in casu urgentis necessitatis, potest princeps
extrahere e domibus, et vendere frumentum Ecclesiasticorum7.
21.
II qui gaudent praefatis exemptionibus tam quoad personas, quam quoad bona,
sunt primo omnes Regulares cum suis novitiis et Tertiariis, et etiam beatae
Franciscanae tertii ordinis, Carmelitanae etc., quae deferunt habitum una cum
voto castitatis; quemadmodum declaravit S. C. Insuper Equites s. Ioannis, s.
Iacobi, Alcantarae et Calatravae, ut probant Bonac. Filliuc. et Diana8. Insuper omnes clerici
in Sacris constituti. De aliis vero in minoribus, vel simpliciter
tonsuratis, ita loquitur Trident. sess. 23. cap. 6. de ref.
Fori privilegio non gaudeat, nisi beneficium ecclesiasticum habeat, aut
celricalem habitum et tonsuram deferens, alicui Ecclesiae ex mandato Episcopi inserviat;
vel in Seminario clericorum, aut in aliqua schola, vel Universitate de licentia
Episcopi, quasi in via ad maiores Ordines suscipiendos versetur. Atque hoc
privilegio gaudent etiam clerici coniugati qui deferunt habitum et tonsuram, et
Ecclesiae inserviunt; verum in cap. ult. de Temp. Ord. in 6. prohibetur
coniugatis tonsura, nisi velint religionem ingredi, vel in Sacris ordinari
praevia uxoris licentia9.
22. Igitur privilegio
fori gaudeant - 586 -
1. beneficiati,
etiamsi nulli Ecclesiae inserviant, neque deferant habitum et tonsuram, ut
probabiliter infertur ex Concilio, ut volunt Salmant. cum Filliuc. Diana et
Rodriq. adversus Suar. Et etiamsi non percipiant fructus beneficii, neque
possideant; sufficit enim quod solum titulum habeant, ut aiunt Garc. Fill.
et Diana contra Salm. Sufficit etiam capellania, vel praestimonium, quae
censentur tamquam vera beneficia: sed non sufficit pensio1.
23.
Gaudent 2. clerici in minoribus, et tonsurati, dummodo habitum simul et
tonsuram deferant, iuxta id quod affirmat Concilium: Clericalem habitum et
tonsuram deferens, et ut probabilius existimant multi dd. cum Castr. et
Barb. contra Salm., qui interpretantur particulam et pro particula vel,
ita ut sufficere dicant alterutrum2, dummodo Ecclesiae similiter inserviat:
sed quoad Ecclesiae servitium (dummodo spirituale sit, quia temporale non
sufficit) satis est, ut alicui Ecclesiarum serviant, etiamsi haec destinata non
sit ab Episcopo, ut decaravit S. C. apud Card. Lambertini3.
24.
Ut vero clerici in minoribus constituti foro priventur (nam aliud de
Canonis privilegio dicendum) non requiritur trina monitio, quia haec requiritur
tantum pro beneficiatis, et pro ordinatis in Sacris, ut deducitur ex cap.
Contingit de Sent. exc., vel pro minoristis qui negotiis
saecularibus se addicunt, ut habetur ex cap. Ex litteris, de vit. et hon.
cleric.4, sed sufficit quod habitum et tonsuram dimiserint,
quemadmodum pluries declaravit S. C. et quemadmodum communiter affirmant
d.d5. Dummodo per longum tempus dimiserint, ut notant Salm. cum Bon.
Suarez Barbos. et aliis Quamvis vero praefati clerici nequeant allegare forum,
potest nihilominus Episcopus eos a foro saeculari resumere iuxta declarationem
S. C. ab hodierno Summo Pontifice approbatam6. Illi vero clerici qui
habitum resumunt, iure gaudent privilegio, dummodo id in fraudem non faciant:
quae fraus tunc supponitur, cum aliquis in aliqua causa civili iam citatus
fuisset ad forum laicale; aut pro causa criminali iam fuisset in carcerem
coniectus; aut vero e carcere sub cautione egressus: ut aiunt Salm. cum Bonac.
(adversus Gutierrez et Ceballos), et Cardinalis Lambertini cum pluribus
Decretalibus S. C.7. Magna vero quaestio est, utrum potestas
laicalis possit cognoscere causas innocentium adversus Ecclesiasticos. Quidam
theologi absolute affirmant; sed quidam alii magis communiter tantummodo
admittunt, quando aut nullo modo, aut difficulter potest haberi recursus ad
Superiores ecclesiasticos maiores8.
25.
Immunitas autem ecclesiastica locorum quoad asylum delinquentium, competit iure
ecclesiastico et civili omnibus ecclesiis quamvis interdicto subictis sive
pollutis, et etiam dirutis (nisi omnino praesulis auctoritate fuerin
profanatae), earumque capellis, sacristiis, caemeteriis, etiam ab ecclesia
separatis, muris campanilibus, tectis, atriis, atriorum gradibus, cum
quadraginta passibus ultra pro ecclesiis cathedralibus, et triginta pro aliis
ecclesiis, (sed hoc intelligendum de illis quae sunt positae extra moenia
urbis, vel loci), dummodo non intercedat via publica, aut aliqua saecularium
domus; aliud vero est si domus sit alicuius clerici9. Gaudent eadem
immunitate hospitalia in quibus extat aliqua capella - 587 -
publica, oratoria ab
Episcopis erecta, palatium episcopale, et domus regularium cum suis
dormitoriis, claustris, hortis et porticibus ante ecclesias, vel
monasteria1.
26. Omnes vero
delinquentes, dummodo sint christiani, licet haeretici, aut interdicti, aut in
carcere inclusi, qui ruptis carceribus ad praedicta sacra loca confugerint, hac
gaudent immunitate. Et in hoc reprobatur quaelibet consuetudo in contrarium; c.
Noverint de Sent. excom. et Authent. de sacros. Eccles.2.
Excipiuntur tamen in Bulla Gregorii XIV. latrones publici, depopulatores
agrorum qui committunt homicidium per proditorium, vel per assassinium (sed
regnans Summus Pontifex excepit omnia homicidia pro tota ecclesia), vel in ipsa
ecclesia, vel caemeterio; insuper haeretici, et rebelles contra eamdem personam
principis3. Et in casibus clare exceptis potest iudex saecularis ex se
extrahere ab ecclesia delinquentes iuxta communem praxim. In dubio autem
iudicium exceptionis spectat ad Episcopum; ita Salm., et alii4. Praeter
delinquentes exceptos, omnes alii gaudent immunitate, quemadmodum gaudent
debitores ad ecclesiam confugientes5.
27. Quaestio est, utrum
clerici et Religiosi gaudeant eadem immunitate respectu suorum praesulum:
affirmant multi, ut Barb. Bordon. Guttier. quibus suffragatur quaedam declar. S.
C. atqe haec sententia est probabilissima, ut aiunt Salm. Nihilominus ipsi cum
sententia communissima Suar. Castr.
Laym. Bon. Sylvestri, aliorumque negant tam vigore Bullae Gregorii XIV, quae
respectu praefatae immunitatis loquitur tantummodo de laicis: Ut laicis ad
ecclesiam confugientibus, etc., quam vigore communis, et iam receptae
consuetudinis; alias enim Religiosi semper in monasterio commorantes
difficulter possent puniri. Sicuti vero possunt Superiores ecclesiastici
(Episcopi et eorumdem Vicarii) extrahere proprios subditos ab ecclesia, ita
quoque, si opus sit, possunt eamdem extrahendi licentiam curiae saeculari
concedere6. Episcopus vero nequit extrahere suos clericos ab ecclesiis
Regularium, non ratione immunitatis, sed quia illa sunt loca a sua
iurisdictione exempta7.
28. Extrahentes vero,
aut illi qui tentaverunt extractionem incurrunt excommunicationem ipso
facto, a qua nequeunt absolvi nisi a Pontifice, aut ab Episcopo; Decretum
enim Clementis VIII. aufert facultatem tantum simplicibus confessariis, quamvis
regularibus8. Advertendum hic est quod Religiosi qui expellerent a suis
ecclesiis aut monasteriis aliquem delinquentem ad evitandum aliquod incommodum
seu periculum, hi non vilant immunitatem, et rite id facere possunt9.
|