- 604 -
CAPUT IV. DE PRIVILEGIIS REGULARIUM
PUNCTUM I. De
privilegiis spectantibus ad omnes Regulares in communi.
72.
73. 74. I. De exemptione a iurisdictione Episcoporum.
75. Casus
excepti, praecipue circa celebrationem Missarum.
76. Declaratio S. C.
77. Quibus casibus potest Episcopus obligare
Regulares, etc.
78. Utrum Regulares teneantur praeceptis
Episcoporum.
79. Utrum
Episcopus possit eos visitare.
80. Utrum
visitare clausuram Monialium.
81. Utrum petere clausuram Monialium.
82. et 83. Quibus casibus possit
criminaliter procedere, etc.
84. ad
87. II. De obligatione decimarum.
88. III.
Circa fundationes.
89. De
monasteriis Episcopo subiectis.
90. IV.
De iudice conservatore.
91. et 92. V. De sepultura.
93. et 94. De portione canonica, etc.
72. 1. Regulares habent privilegium
exemptionis a iurisdictione Episcoporum, nam Praelati regulares habent in suis
ecclesiis et monasteriis iurisdictionem quasi episcopalem, tam quoad personas,
quam loca, sicut probant Salmant. qui agunt fasius - 605 -
de omnibus
privilegiis praedictis in hoc puncto; sed nos solum adnotabimus hic res magis
principales1.
73. Itaque quoad
praedictam exemptionem adnotandum primo, quod in dubio alicuius privilegii,
decisio spectat ad summum Pontificem, quemadmodum declaratum fuit a Clemente
IV., et ab aliis Pontificibus2. Adnotandum secundo quod huic privilegio
exemptionis Regulares cedere non possunt, sicut habetur ex cap. Cum tempore
de arbitris, quia id redundaret in damnum religionis; quare nulla
consuetudo in contrarium potest in hoc praevalere3.
74. Notandum
tertio, hoc privilegio gaudere, non solum professos et conversos, sed etiam
novitios, qui in favorabilibus veniunt sub nomine Religiosorum, et etiam
Tertiarios et beatos, sicuti dictum est numero 8. Servi etiam Regularium qui
actu famulantur, et resident intra claustra monasteriorum et vivunt sub
obedientia, iuxta Tridentinum, sess. 24. de Regul. et Monial. c. 11.,
eximuntur a iurisdictione Episcoporum, tam quoad censuras (iuxta Bullam
Alexandri IV. apud Salmant.) quam etiam quoad Communionem paschalem4.
Notandum quarto quod apostatae et fugitivi possint capi ab Episcopis, sed
solummodo ut consignentur suis Superioribus. Episcopus solum eos posset punire
in casu quo eorum monasteria essent in longinquo posita, et ipsi moniti nollent
regredi iuxta Trident. sess. 6. c. 3. de Reform.5. Vide alia, quae de hac re
dicentur num. 82. et 83. Notandum quinto quod Saeculares in monasteriis
existentes si ibi patrent aliquod delictum, non incurrunt poenas ab Episcopo
impositas6. Excipiatur, si contravenirent Ordinibus Episcopi
circa Missarum celebrationem; sicuti dicetur in fine sequentis numeri.
75.
Sexto adnotantur e contrario multa hoc in loco, in quibus Regulares non
eximuntur ab Episcoporum iurisdictione. Et primo sine Episcoporum licentia
nequeunt Regulares aedificare monasteria iuxta Bullam Urbani VIII. die 28
Augusti 1624. Et animadvertatur quod in Bulla Gregorii XV. Alias, prohibetur
Episcopis dare hanc licentiam, si in monasterio nequeant ali reditibus, aut
eleemosynis saltem duodecim Religiosi; sed hoc non intelligitur quoad hospitia,
ut dicunt Barbosa Peirinus et caeteri. Secundo Regulares non possunt in lucem
libros edere sine Episcopi licentia, ut ex Tridentino, sess. 4. Decr.
de Edit. librorum7. 3. Episcopus potest cogere Religiosos ad
restituendum novitiis, qui nolunt professionem emittere, totum id quod
attulerunt in ingressu8. 4. Dispositio facienda a novitio, nisi ante
duos menses, quam profiteatur, fieri non potest (iuxta Trident., sess. 25. de Regul. et Monial. c. 16.)
absque licentia Episcopi, aut Vicarii. 5. Episcopus habet potestatem
cognoscendi simul cum Superiore Religiosi de causa nullitatis professionis9.
6. Episcopus, aut alius ab eo deputatus, debet scrutari voluntatem virginum,
quando ingrediuntur aut profitentur in monasteriis; ex Trident. sess. 25. de Regul. et Monial. c. 17. Sed
id debet efficere intra quindecim dierum spatium, aliter non potest hac in re
se amplius ingerere. 7. Episcopus potest prohibere, ne in monasteria Monialium,
etiam exemptarum, suscipiatur ultra numerum earum quae possint inibi ali iuxta
redituum facultatem, sicuti statutum fuit in Bulla s. Pii V.10. 8. Episcopus
potest cogere Monachos, qui permanenter degunt extra monasteriorum claustra,
propter debita ab ipsis contracta cum pauperibus personis, - 606 -
ut sunt pupilli,
viduae, etc.1. 9.
Episcopus potest adstringere Religiosos, ut processionibus intersint, iuxta
Trid. sess. 25. cap. 13., dummodo eos vocet non per
publicum Edictum, sed medio aliquo nuntio personaliter2. 10. Episcopus
habet iurisdictionem supra monasteria, in quibus non possunt ali 12. Religiosi,
ut dicetur num. 88. ad 3. Denique excipiuntur Episcoporum ordinationes circa
Missarum celebrationes: etenim quoad hoc statuit Tridentinum, sess. 22. de
Observat. in Celebr. ut Episcopi se gerant velut delegatos apostolicos, dicens:
Ut nons olum ea ipsa sed quaecumque alia huc pertinere visa fuerint, ipsi...
ut delegati Sedis apostolicae prohibeant, mandent, etc.: atque ad ea inviolate
servanda censuris ecclesiasticis, aliisqe poenis.... fidelem populum
compellant: non obstantibus privilegiis, exemptionibus ac consuetudinibus
quibuscumque. Idem hic notandum quod adest resp. S. C. ad Episcop. Nebiens 7. Febr. 1632. (lib. 14. Decret.
p. 561. a tergo), ubi generaliter loquendo dictum fuit: In his in quibus a
iure communi, a s. Concilio Trident. a Constit. apostolicis tributa est
Epsicopo iurisdictio in Regulares, potest illos etiam per censuras
ecclesiasticas compellere. Et idem decisum fuit die 4. Iunii 1672. (lib.
27. Decret. pag. 406.). Quare sicut bene advertit Benedictus XIV.3
Episcopi quoad celebrandas Missas possunt adigere omnes, quamvis Regulares, ad
observandum non solum ea, quae statuuntur a Concilio, sed etiam quae statuuntur
a seipsis. Quare recte Eminentissimus Cardinalis Spinelli, cum esset
Archiepiscopus Neapolis, die quinta Ianuarii 1743. praecepit sub poena
suspensionis a Divinis, etiam Regularibus, ne admitterent ad celebrandum in
suis ecclesiis aliquem sacerdotem advenam sine licentia Ordinarii.
76.
Adnotantur alia, quae declarata fuere a S. C. in Decreto die secundo Iulii
1520. Et 1. Regulares possunt recipere, quae a devotis offeruntur, sed non
mendicando per ecclesiam. 2. Non possunt uti palli oaut pluviali per aprochiam
extra eorum ecclesias, aut earum recinctum: neque possunt facere processiones,
dummodo non habeant pro se consuetudinem in contrarium, ut dicunt Rodriq. Bordon. et Villalobos4. 3.
Vocati ad funeralia debent ire ad ecclesiam, ubi manet clerus iam coactus; sed
in hoc dicunt Salmantic. cum Lezana, esse consuetudinem in contrarium5.
4. Non potest vetari Regularibus ne celebrent Missam in suis ecclesiis ante
Missam parochialem, et ne pulsent campanas, uti declaravit s. Pius V. in
Constit. Etsi Mendicantium, § 2. 5. Regualres nequeunt publicare
matrimonia. 6. Possunt ipsi concionari in suis ecclesiis, tempore Adventus et
Quadragesimae, quamvis in parochia sermocinetur6.
77.
In tribus casibus potest Episcopus cogere Regulares ad obediendum, etiam adhibitis
censuris: 1. est ad restituendas res novitiis, ut dictum est, iuxta
Tridentinum, sess. 25. c. 16.: 2. ad observandam clausuram,
loquendo de Monialibus, Trid. ib. c. 5.; 3. ad observandum totum id,
quod ab episcopo statutum est quoad Missarum celebrationem, ut dictum est n.
75. Et circa id refert
Bened. XIV.7 duo Decret. S. C. Concilii, in quibus dictum fuit, quod
Episcopi ut delegati apostolici possint etiam censuris cogere Religiosos, et
procedere adversus eosdem, si admittant ad celebrandum in suis ecclesiis
advenas sine Episcopi licentia, iuxta Tridentinum, sess. 22. Decr.
de Obs. in Cel., ubi praeceptum fuit, praesertim Episcopi: Interdicant,
ne cui vago, vel ignoto sacerdoti Missas celebrare liceat. - 607 -
An deinde in aliis
casibus supracitatis possit Episcopus cogere censura Regulares: affirmant
Barbosa Garcia et alii; sed communius negant Sanchez Lezana et Salmantic. cum
aliis, propter multa privilegia papalia, quae hac de re afferunt; et addunt cum
Barbosa, Diana, Lezana (contra alios) quod Episcopus ne denuntiare quidem
potest Regulares excommunicatos, etiam ob publicum delictum1.
78. Quaeritur primo
utrum Regulares obligentur Decretis synodorum provincialium, aut dioecesanarum,
aut aliis Episcopi praeceptis? Certum est Regulares non teneri interesse dictis
synodis, dummodo non essent parochi, sicut habetur ex Trident., sess. 24.
c. 2. et ex pluribus Decretis S. C. Deinde quoad quaesitum Vasq. Sanch.
Becanus alique dicunt eos obligari ad eorum omnium observantiam, quae non
praeiudicant observantiae regulari; sed non intelligitur quoad vim coactivam;
ita ut contraveniendo non incurrant aliquam poenam, sed solummodo quoad vim
directivam, id est, ut se conforment reipublicae, cuius sunt partes. Alii
tamen, ut Suar. Lezana Salm. etc. id negant (dummodo hoc necessarium non sit ad
evitandum scandalum, aut casus non esset, in quo Religiosus aliquis haberet
aliquod munus dependens ab Episcopo, ut munus parochi, confessoris,
concionatoris, etc.). Et id probant
ex cap. 1. de Privil. in 6., ubi dicitur Regulares eximi a
praeceptis Episcoporum, exceptis casibus in iure expressis. Rationem deinde
adversariorum dicunt valere, quando partes sunt heterogeneae, ut sunt
Religiosi, qui non perinde ac saeculares multa alia onera particularia habent. Caeterum
in duobus ulla sine haesitatione ipsi obligantur ad obediendum, ut dicitur in
Trident. sess. 25. c. 12. 1. quoad observantiam interdicti positi
ab Episcopo semper ac observatur ab Ecclesia matrice; 2. quoad observanda festa
ab Episcopo statuta2; praeter ordinationes circa Missarum
celebrationem, ut dictum est superius n. 75. circa finem. Praeterea
notetur Episcopum posse Regularibus interdiecre auditum confessionum in
propriis aedibus sive cellis, iuxta Decretum S. C. emanatum an. 1617. 15. Sept.
et videri potest apud p. Ferraris3. Potest etiam vetare omnibus
confessariis audientiam confessionum mulierum, aut puellarum extra
confessionarium sub poena suspensionis ab audiendis confessionibus ex Decreto
s. Congr. 18. Decemb. 1693.
apud eumdem Ferraris4.
79.
Quaeritur secundo utrum Episcopi possint visitare personas et monasteria
Regularium? Communiter loquendo, certum est ex c. Nulli 16. quaest. 1.,
et ex Tridentino, sess. 25. c. 8., exemptas esse a visitatione
Episcopi, tam personas, quam monasteria et ecclesias Regularium (dummodo in
illis degant duodecim Religiosi. Vide num. 88.). Et iuxta plures declarationes
sacrae Congregationis etiam ecclesias parochiales Saecularium, quae subduntur
Regularibus, et ubi parochus est Religiosus, qui, si delinqueret etiam circa
suum officium, non potest ab Episcopo puniri. Sed hoc non obstante nunc praeter
Bullam Gregor. XIV. declaratum atque definitum est in Bulla Cum nuper edita
8. Nov. an 1751. huiusmodi subiectos esse Episcopo in his quae vel ad ipsum
spectant exercitium curae animarum, vel etiam ad eorum vitam et mores
pertinent. Sed fusius idem
Bened. XIV. de hac re agit in quadam Bulla peculiari Firmandis, edit
adie 6. Novemb. 1744. ubi plura statuit. 1. Quod parochi regulares omnimode
subsunt iurisdictioni, - 608 -
correctioni
et visitationi Episcopi, in iis quae concernunt curam animarum et proprios
mores. 2. Quoad visitationem localem, possunt visitari altare, in quo ss.
Eucharistiae Sacramentum asservatur, sacrum tabernaculum, fons baptismalis,
confessionale in quo residet parochus, pulpitum e quo parochus concionatur,
sacrarium ad inspiciendam sacram supellectilem, sepulcrum parochianorum,
eorumque caemeterium, turris campanaria, si adsint ibi campanae parochiales, et
omnia sacra vasa. 3. Quoad personalem, debet scrutari vitam ac mores curati,
quatenus ea quae extra claustrum prodierint: item examinare an titulo legitimo
eam curam exerceat, an resideat, an ad Synodum vocatus iverit, an conferentias
casuum conscientiae habeat frequenter, an onera curae adimpleverit, an Missam
pro populo applicaverit, an festis diebus concionatus fuerit, etc., an vacet
confessionibus audiendis, an aeegrotantibus assistentiam praestiterit, an
pueros ante Confirmationem et Communionem instruxerit; an de matrimonii impedimentis
inquisiverit, et an sponsi in rebus Fidei sint edocti, et an recte ordinatos
habeat libros parochiales. 4. Quod licet Superiores reguares non possint
deputare alquem ad curam sine Episcopi approbatione, possunt tamen eum removere
illo inscio, et ita pariter Episcopus potest cura illum privare sine consensu
Superioris, si id iusta causa expostulet, etc. Potest etiam visitare ecclesias
adnexas, et subditas monasteriis, si earum administratio sit penes parochos
saeculares, prout pluries declaravit s. Congreg. apud Bellarminum et Barbosam:
excipe, si incorporatae essent monasteriis, aut nullius esset dioecesis.
Possunt praeterea Episcopi visitare confraternitates Saecularium fundatas in
monasteriis, sed dumtaxat quoad adminstrationem bonorum, non quoad altaria, ut
ex Trid. sess. 25. c. 20.
et ex pluribus Decretis sacrae Congregationis. Excipiuntur insuper illae
quarum Praefectus est Religiosus ex privilegio Gregorii XIII., cui nulla
contraria consuetudo potest obstare1.
80.
Quaeritur tertio utrum Episcopi possint visitare claustra monialium exemptarum?
Negant Salmanticenses cum Navarro Sanchez Bonac. Pelliz. etc. ex c.
Periculoso de statu Monach. in 6., ubi cura claustri Monialium exemptarum
manifeste conceditur Superioribus regularibus. Neque obstat (ut aiunt)
Tridentinum, sess. 25. cap. 5., ex quoc ontendunt patroni
adversae sententiae, Episcopos esse delegatos apostolicos quoad claustrum
Monialium exemptarum, cum ibi statuatur ut ipsi curent, ut restituatur aut
conservetur claustrum in omnibus monasteriis sibi subiectis ordinaria, in
aliis vero Sedis apostolicae auctoritate. Etenim respondent, quod pro illo in
aliis, etc. non intelligantur monasteria Regularibus subiecta, sed subiecta
immediate Pontifici, quod asserunt declaratum fuisse per Pium V. in sua Bulla Circa
Pastoralis; eo magis quia Concilium in loco praedicto renovat, non revocat
citatum textum Periculoso. His
non obstantibus contraria sententia amplectenda est cum Barbos. Gavant. Lezan.
etc., quia, licet non obstaret Tridentinum, nihilominus obstat equidem Bulla
Gregorii XV. Inscrutabilisd anni 1622., in qua dictum fuit, 1. Ut
Regulares nequeant destinare alium ad audiendas Monialium confessiones, praeter
eum, qui fuerit approbatus ab Ordinario (et in hoc animadvertendum est quod
praeterea statuit Bened. XIV. in Bulla Pastoralis die 5. Augusti 1748.
confirmans Bullam, Apostolici ministerii, Benedicti XIII.; quod scilicet
si regularis Superior negligeret assignare saltem semel in anno confessarium
extraordinarium, aut saecularem, aut alterius Ordinis, quemadmodum Pontifex
praecepit, possit illum assignare - 609 -
dioecesis
Episcopus). 2. Statuit
Gregorius XV., ut administratores monasteriorum dictarum Monialium debeant
rationem reddere Episcopo administrationis bonorum. 3. Ut Episcopus valeat
removere confessarium, aut alium administratorem monasterii, si Superior
monitus illum non removeat. 4. Ut Episcopus praesidere possit electioni
Abbatissae. Ac quinto specialiter fuit statutum, ut Episcopus possit corrigere
et punire, veluti delegatus apostolicae Sedis, eos omnes qui aliquid admittunt
adversus clausuram Monialium, etiam exemptarum. Placet hic adnotare verba
Bullae: Tam saeculares, quam Regulares nuliis privilegiis tueri se possint,
quominus, si deliquerint circa personas intra septa degentes, aut circa
clausuram Monialium, etiam Regularibus subiectarum, ab Episcopo tamquam ad hoc
Sedis apostolicae delegato, puniri et corrigi valeant1. Et ibidem
refert Barbosa Decretum quoddam sacrae Congregationis, ubi statuitur, quod
nullimode possit impediri Episcopis, quin visitent monasteria exempta, et
Regularibus subiecta quoad observantiam clausurae, et qui praesumit impedire,
post retiam monitionem incurrit excommunicationem ipso facto ex Clem. Attendentes, de statu Mon.2. Praeterea hoc in loco adnotandum est,
quod Clemens X., et Clemens XII. praeceperunt, ut observaretur Bulla Gregorii
XV, non obstante quacmque contraria consuetudine.
81. Quaeritur 4. utrum Episcopi exigere
queant a Regularibus rationem haereditatis relictae cum onere Missarum, aut
legatorum satisfaciendorum saecularibus? Videntur posse, ex eo quod
eruitur ex Tridentino, sess. 22. c. 8., ubi praebetur Episcopis
potestas visitandi omnia legata pia, non obstante quocumque privilegio in
contrarium. Et dicunt Salmanticenses, quod ex hoc recte sententia ista
redderetur probabilis. Sed ipsi deinde id negant obmulta privilegia Regularibus
concessa, praesertim per Pium V., in quibus declarantur exempta Religiosorum
bona a quacumque Episcopi iurisdictione, non obstantibus quibuscuqmque
Constitutionibus apostolicis et Conciliis3.
82.
Quaeritur 5. utrum Episcopus in alia causa possit procedere criminaliter contra
Regulares? Dictum est Regulares exemptos esse ab Episcoporum iurisdictione,
praeterquam in casibus in iure expressis. Praeter id quod spectat ad Missarum
celebrationem et clausuram Monialium, in duobus aliis casibus possunt ex
Tridentino Episcopi contra eos procedere. 1. Si Regularis aliquis patraret
delictum, degendo extra monasterium, Trid. sess. 6. c. 3. Sed hoc
intelligitur eorum respectu, qui permanenter extra monasterium habitant, non
vero quoad illum Religiosum, qui extra maneret causa confessionum
excipiendarum, aut concionandi, aut alterius negotii ad tempus; aut incoleret
pagum, aut locum alium dependentem a monasterio ob negotia religionis. Sed hic
oritur dubitatio, utrum possit Episcopus punire illum delinquentem, qui
habitaret alium locum ob longum tempus ex licentia sui Superioris? Alii
affirmant, veluta Tambur. Barbosa
Lezana etc. pluribus innixi declarationibus S. Congr. Alii quemadmodum
Salmanticenses cum Sanchez Silvest. Peyrino Bordono etc. negant ex c.
Ex Rescripto de iureiur. ubi dicitur, quod qui manet extra monasterium ex
licentia Superioris, iudicetur in monasterio manere. Quare aiunt, quod tam
Concilium quam praedictae declarationes vigere intelligantur in eos qui extra
monasterium morantur sine licentia, aut in loco adeo remoto ab eorum Superiore,
ut puniri non possint, - 610 -
nisi
post longissimum tempus1.
83.
Secundus casus est, cum Religiosus, etiam degens in monasterio, extra illud
delinqueret cum publico populi scandalo, et Superior eum non puniret. Trident. sess. 25. cap. 14.
Et quia Superiores quidam transmittebant huiusmodi delinquentes extra
dioecesim, ut immunes essent a poena, statuit Clemens VIII. anno 1596. in Bulla
Suscepti oneris, ut in tali casu, instante Episcopo, Superior infra
tempus ab Episcopo praescriptum revocare debeat delinquentem, et punire; alias
possit eum castigare Episcopus loci, quo ipse transmissus est2.
Adnotant deinde Salmanticenses cuma liis 1. ut huiusmodi Concilii Decretum
vigere debeat cum delictum est notorium etiam facti publicitate. 2. Ut non
valeat adversus Superiores delinquentes, qui in odiosis non includuntur sub
nomine Regularium, quemadmodum ait Concilium. 3. Ut Episcopus procedere non
possit, nisi postquam pluries monuerit Superiorem, ut delinquentem puniret, et
ille neglexerit. Si tamen Episcopus delinquentem in actuali delicto
interciperet, potest illum capere (sicut dictum fuit), sed ut statim eum
transmittat ad Superiorem; et quando crimen fuisset gravis scandali, potest
etiam eumdem retinere in carcere, ut transmittat infra 25. saltem horarum
spatium. Superior deinde praebere Episcopo debet sufficientia argumenta
sequutae punitionis. Episcopus, licet capere possit summariam informationem, ut
eam ad Superiorem transferat, non potest tamen iudicium efformare processum
adversus reum: sed si forte efformasset, probabile est eo Superiorem uti posse
ad procedendum in suum Religiosum, ut aiunt Salmanticenses cum aliis3.
84.
Secundo Regulares privilegium habent exemptionis a contributione Decimarum.
Arrepta occasione, opportune hoc in loco adnotantur quaedam circa Decimas.
Decimae dicuntur illa fructuum portio, aut industriarum personalium quae a
fidelibus tribuenda est Ecclesiae ministris, pro eorum sustentatione. Revera
Decimae debentur ex iure divino naturali, sed quoad quantitatem, id est deimam
partem, sunt ex iure ecclesiastico, cum cessaverit ius antiquum divinum ut
iudiciale. Hinc fit 1. Pontificem posse quemlibet eximere ex oenre decimarum;
Pontificem, inquam, non Episcopos: ipsi dumtaxat possunt ex Trident. sess. 21.
c. 5. 6. et 7. applicare decimas unius loci ad alium, et unire ac
separare beneficia4. Infertur 2. quod consuetudo rite potest aliquos
eximere a solvendis Decimis, dummodo remaneat id quod sufficit ad congruam
Ecclesiasticorum sustentationem; sed huiusmodi consuetudo praescriptionem
quadraginta annorum non inrerruptorum habere debet, lciet ab initio, nec
titulus, nec bona fides interfuerint: ad praescriptionem deinde (accipiendo
vocem prout sonat praescriptio, non ut consuetudo) necessaria sunt bona fides,
et quadraginta anni cum titulo; sine autem titulo requiritur tempus
immemorabile. Pro futuris Decimis fieri potest compositio: sed etiam solummodo
a Pontifice non ab Episcopo, nisi fieret inter unam et aliam ecclesiam. Dictume
st pro futuris, quia praeteritas remittere potest etiam ille, cui
debentur5.
85.
Olim Decimae debebantur, ut dictum est, tam ex fructibus bonorum, quam ex
personarum industria. Sed iuxta praesentem consuetudinem pene universalem
solvuntur solum ex fructibus bonorum tam stabilium, quam mobilium, iuxta cap.
Non est, de Decim. Et debentur ex fructibus integris non
deductis expensis et oneribus contributionum, ut ait s. Thom.6 et alii
communiter ex c. Cum non sit, de Decim.7. - 611 -
86.
Decimae praeterea solvi debent ab omnibus fidelibus, eitam a principibus, sed
non pauperibus: isti tamen, nisi sint in extrema necessitate, sed solum in
gravi, si pervenirent ad meliores fortunam, tenentur solvere praeteritas
Decimas, ut dicunt Suarez Layman Castr. et Alii, cum Salm.1. De iure
autem communi tam clerici quam Religiosi, et etiam parochi tenentur solvere
Decimas suorum bonorum patrimonialium, licet assignata fuissent ad titulum
Ordinationis, non autem bonorum beneficialium, ut docet d. Th.2. Quoad
eos vero, qui deficiunt a solvendis Decimis, haec statuit Trid. sess. 25. c. 12. de Reform. Qui vero
eas (decimas) aut subtrahunt, aut impediunt, excommuniecntur; nec ab hoc
crimine, nisi plena restitutione secuta, absolvantur3.
87. Sed quidquid sit de
iure antiquo, hodie ex multis privilegiis pontificiis omnes regulares, etiam
Monialies cuiuscumque Ordinis (et etiam Equites hierosolymitani) eximuntur a
Decimis non solum personalibus, sed etiam stabilium, tam propriorum (etsi
colantur a colonis), quam conductorum, aut emphitheuticorum4. Si tamen
transeunt ad Regulares bona prius subiecta Decimis, tenentur ad illas, uti
constat ex pluribus Decret. Sacrae Congregationis Rotae apud
Pignatelli5.
88. Tertio. Olim
Regularibus vetitum erat, ne nova aedificarent monasteria aut derelinquerent
aedificata sine expressa licentia Summi Pontificis cap. 1. de Excess.
Praelt. in 6. ex cap. un. de Bel. Dom. in 7. Tractu deinde temporis
obtinuerunt diversa privilegia; sed haec omnia anno 1624. limitata fuere ab
Urbano VIII. in Bulla Romanus Pontifex, ubi statutum fuit, non posse
acceptari nova monasteria, nisi observata forma Canonum Tridentini, et Bullae
Clementis VIII. Quoniam ad institutam. Quare hodie ad fundandum
novum monasterium tria requiruntur. 1. Licentia Episcopi. Utrum vero requiratur
etiam licentia Pontificis alii affirmant, ut Barbosa Tamb. Pelliz. ex
Declaratione S. C.; negant vero Salm. cum Lezana Suarez Rodriguez et aliis. 2.
Ut adsit consensus eorum, quorum interest, et praesertim omnium monasteriorum
existentium intra quatuor milliariorum spatium, aliter Episcopus concedere non
potest dictam licentiam, nisi quando illi iniuste contradicerent6.
Carmelitae tamen privilegium habent, ut alii ordines fundare non possint, ubi
ipsi habent monasterium infra spqatium 560. ulnarum Florentinarum, et Minores
infra spatium 1200. ulnarum, etc. Contra Minimi et Iesuitae privilegium habent
fundandi in locis etiam non remtis intra spatium 560. ulnarum praedictarum. Et
in omnibus his privilegiis conceditur communicatio. At praedicta privilegia
circa ulnas iuxta consuetudinem non intelliguntur quoad monasteria quae
fundantur in civitatibus7. 3. Requiritur, ut novum monasterium possit commode
reditibus, aut eleemosynis sustentare duodecim Religiosos; sufficit tamen, ut
adsit intra breve tempus probabilis spes praedictae sufficientis
sustentationis. Quod si monasterium (intelligitur de moansteriis fundatis post
citatam Bullam Urbani VIII. emanatam anno 1624.) non valeret sustentare
duodecim Religiosos, qui revera in illo non habitarent, statutum fuit per
sacram Congr. pluribus Decretis, confirmatis a Greg. XV. et Urbano VIII. ut
huiusmodi monasterium omnino subiectum esset Episcopo per haec verba: Ordinarii
loci visitationi, correctioni, atque omnimodae iurisdictioni talia monasteria
erecta absque eo, quod 12. - 612 -
fratres in eis
valeant habitare, et de facto habitent, subiecta esse intelligantur1.
Eaedem conditiones requiruntur in fundandis Monialium monasteriis. Et
advertendum hic quod ex Tridentino et S. C. prohibetur, ne fundentur Monialium
monasteria extra habitatum2.
89. Praedictae conditiones
non requiruntur in fundandis hospitiis Religiosorum, ut notant Peyrinus Tamb.
etc., saltem (ut limitat Lezana) si ibi non recipiant Missas, et non habeant
ecclesiam3. Neque requiruntur in translationibus monasteriorum, quae
possunt fundari (ut probant Salmanticenses cum Nav. Barbosa Peyrino Lezana
etc.) sine consensu Pontificis, Episcopi, vel aliorum monasteriorum; dummodo
translatio non afferat iis praeiudicium: etenim dicunt, quod iam antea habebant
tale privilegium a pluribus Pontificibus concessum, et quod illud limitatum est
tantum quoad novas fundationes, quales non vocantur translationes monasteriorum
ex uno situ ad alium commodiorem eiusdem terrae (ut intelligitur), aut prope
illam, derelinquendo antiquum monasterium. Et in tali casu Religiosi
retinent omnia bona, et iura monasterii derelicti4. Possunt praeterea
Religiosi ex concessione Urbani VIII., et Innoc. VIII., quando deficerent
reditus, et eleemosynae unius monasterii, illud unire et incorporare
alteri5. Insuper possunt ad libitum redire ad monasteria derelicta,
dummodo redditus non afferret aliquod novum praeiudicium aliis
monasteriis6. Possunt insuper Generales religionum superiores ex
concessione Sixti IV. et eiusdem Urbani VIII. supprimere monasteria miserabilia,
transferendo eorum bona ad maiora monasteria. Adnotetur hic, quod monasteria
concessa ab universitatibus, cum derelinquuntur, in manu Ordinarii derelinqui
debeant; at si propriis reditibus, et eleemosynis aedificata fuerint, remanent
in dominio Religiosorum, ut de iis possint libere disponere7.
90.
IV. Regulares habent privilegium eligendi iudicem conservatorem qui iudicet de
omnibus illis casibus, in quibus Religiosi sunt rei, et etiam in quibus sunt
actores; sed quando sunt actores, solum propter iniurias et manifestas
violentias ipsis irrogatas8.
91.
V. Regulares habent privilegium admittendi eos omnes qui volunt sepeliri in
eorum ecclesiis. Adnotamus hic praecipua quaedam circa sepulturam, de qua
fusius tractant Salm.9. Quicumque ad pubertatem pervenerit, sibi
eligere valet sepulturam ubicumque, etiam Episcopi; nisi autem illam sibi
eligant, sepeliri in cathedrali debeant10. Religiosi tamen debent
sepeliri in monasterio, etsi morentur extra illud, dummodo locus non esset
nimis remotus. Novitii valent sibi eligere sepulturam extra monasterium; quod
si non faciant, sepeliri debent in illo, licet obirent, dum alia in domo
manerent ex licentia sui Superioris11. Idem intelligitur quoad commensales, et familiares, qui actu serviunt, et
resident in monasterio sub obedientia Superioris. Et hi valent recipere omnia
Sacramenta a Religiosis, Baptismo excepto, et matrimonio12. Gravissimas
incurrunt poenas clerici et Religiosi inducentes alios ad promittendum
iuramento, voto, aut fide data, se electuros sepulturam in propria
ecclesia13. Privandi sunt sepultura, qui moriuntur impoenitentes, et
publice constat non fuisse confessos in anno, nec communicasse paschali
tempore, et ita etiam haeretici, excommunicati, qui sibi ex ira mortem
intulerunt, si deinde poenitentiae indicia non praebuerint, uti - 613 -
habetur
in Rituali romano: Peccatores publici cuiuscumque peccati, et qui moriuntur
in flagranti crimine (ut ex cap. Fures, de furto) nullo dato signo
poenitentiae: etenim tunc praesumuntur et in peccato obiisse, ut dicunt
communiter dd. cum Rituali, quidquid dicant Lezana et Sancius1. Qui
huiusmodi defunctos sepelit, lethaliter peccat; et qui sepelit haereticum, aut
haereticorum fautorem, aut publice excommunicatum, aut usurarium, etiam
excommunicationem incurrit; et huiusmodi defuncti, si fieri possit, ex
sepultura extrahendi sunt. Caeterum nemo sepultura privandus in quocumque casu
sine sententia Episcopi, aut Superioris, si cadaver est Religiosi2.
92. Sed ad rem
nostram, ad Regulares videlicet, redeamus. Plura sunt notanda. 1. Quilibet clericus, aut
Saecularis sibi eligere potest sepulturam in ecclesia Regularium. Et quando
aliquis haberet sepulturam suorum Maiorum in illa, et non elegisset aliam
ecclesiam, possunt Regulares illic eum sepelire3. 2. Parochi qui in
associatione ad ecclesiam Regularium plus exigunt, quam exigerent in sepeliendo
defunctos in parochia, ut retraherent fideles ab eligenda alibi sibi sepultura,
papalem excommunicaitonem incurrunt, ex Bulla Clementis VIII. apud Salmanticenses;
et licet Bulla edita fuit pro Indiarum parochis, tamen Lezana Peyrinus et
Salmanticenses cum aliis intelligunt eam editam fuisse universaliter pro
omnibus4. 3. Cum sepeliendus est defunctus in Regularium ecclesia,
debent ipsi vocare et attendere parochum; sed si ille renuit venire, aut nimis
moratur, possunt ipsi extollere cadaver, et illud in suam ecclesiam asportare;
ita communiter Barbosa Lezana Peyrinus et alii cum Salmanticensibus, ex
pluribus Decretis S. C.5. Officium supra cadaver tum celebrandum est, non a parocho, aut
canonicis, sed ab iisdem Regularibus. Nec parochus exercere potest illum actum
in eorum ecclesia, nec cogere haeredes ad celebrandas Missas, aut earum partem
in parochia, ex pluribus Decretis etiam S. C. Et idem observandum est etiam pro
Monasteriis Monialium exemptarum6. Adnotandum tamen, in Monialium
ecclesiis sepeliri non posse laicos sine licentia S. C. dummodo aliquis non
haberet in eo ius sepulturae7.
93. Quaeritur
utrum Regulares teneantur ad solvendam canonicam portionem Ordinario, aut
parocho? Alia est portio canonica episcopalis, et est illa, quae debetur
Episcopis pro omnibus donationibus causa mortis, et pro legatis
ecclesiis relictis, aut locis piis eorum dioecesum; ut ex Clem. Dudum, de sepult. Haec portio quandoque fuit tertia,
quandoque quarta pars; et Innocentius III. cap. Requisitis de Testam. statuit,
ut quoad quantitatem attenderetur consuetudo8. Alia est parochialis,
quae proprie vocatur quarta funeralis, et est illa portio, quae
parocho debetur ex funeralibus, legatis piis, et omnibus, quae perveniunt ad
ecclesiam, in qua sepeliendum se defuncts statuerat. Et ista etiam fuit
diversa, sed quoad eamdem etiam consuetudo attendenda est9.
94.
Sed quoad Regulares, eximuntur a solvenda portione episcopali eorum monasteria
tam hominum quam foeminarum, ex Extravaganti inter cunctas, §. Quibuscumque, de privilegiis, et ex aliis privilegiis apud
Salmanticenses10. Quo vero ad quartam funeralem, ex iure communi
olim Regulares tenebantur ad illam solvendam; sed hodie attentis eorum
privilegiis, et Trident. sess. 25. c. 13. et Bulla Pii V. Etsi
Mendicantium, anni 1567., tenentur ad illam - 614 -
solvendam ea
monasteria dumtaxat, quae ultra 40. annos, antequam Concilium confirmaretur,
solebant solvere: ita probant Salmanticenses cum sententia communi, et pluribus
Decretis S. C. ex multis privilegiis pontificiis, et praesertim Sixti IV., qui
imposuit poenam excommunicationis et privationis beneficiorum parochis, qui
vellent exigere praedictam quartam1. Excipiuntur tamen
illa monasteria, quae solverent praefatam quartam ex contractu inito, aut
ex consuetudine immemorabili2.
|