Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Sant’Alfonso Maria de Liguori
Homo Apostolicus (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • TRACTATUS XXI. DE CHARITATE ET PRUDENTIA CONFESSARII
      • PUNCTUM UNICUM.
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 625 -


TRACTATUS XXI. DE CHARITATE ET PRUDENTIA CONFESSARII

 

PUNCTUM UNICUM.

 

1. De confessarii charitate in excipiendo poenitente.

2. In eo audiendo.

3. In eo corrigendo.

4. De prudentia in interrogando, admonendo, et disponendo.

5. Remedia generalia.

6. Remedia particularia.

 

1. Quatuor sunt officia quae bonus confessarius exercere debet, patris nempe, medici, doctoris, et iudicis. Quod autem attinet ad doctoris et iudicis officium, sat de eo actum est in opere in omnibus tractatibus hucusque expositis. Restat nunc agendum de officio patris ad quod pertinet charitas, et de officio medici ad quod spectat prudentia. Confessarius, ut boni patris partes adimpleat, debet charitate esse plenus. Et primo charitatem adhibere debet in benigne excpiendo omnes sive pauperes, sive rudes, sive peccatores sint. Nonnulli tempus solummodo insumunt in audiendis confessionibus aliquorum devotorum, aut personarum spectabilium, quia, ut has a se repellant, non est eis tantus animus. Si tamen ad se aliquis miserabilis peccator accedat, aegre auditur, et conviciis oneratus arcetur; unde fit, ut ille miser qui postquam sibi maximam vim intuleit, ut ad sua peccata confitenda veniret, se tam aspere acceptum sentiens, odium in Poenitentiae Sacramentum concipiat, et desperans se posse invenire, qui sibi opituletur, et se absolvat a peccatis, in perditae vitae lubricum laxis habis praeceps ruat, et in salutis desperationem incidat. Secus boni confessarii agunt; cum ad se huiusmodi peccatores confluunt, benigne hos accipiunt, et (quasi victor capta praeda) exultant, perpendentes sibi sortem contigisse, animam de manibus daemonis eripere. Sciunt hoc Sacramentum proprie non pro iustis fuisse constitutum, sed pro peccatoribus; etenim veniales culpae, ut remittantur, non indigent sacramentali absolutione, cum multis aliis modis deleri possint; sciunt quoque Christum protestatum fuisse his verbis: Non enim veni vocare iustos, sed peccatores. Marc. 2. 17. Propterea confessarius charitatis viscera induens, quo magis animas peccatorum multitudine, et atrocitate coinquinatas reperiat, eo magis,ut Deo ipsas lucrifaciat, maiore charitate eas amplectitur, eisque animum praebet his aut similibus verbis: Eia frater! bono animo est, noli timere: peccata tua impavide confitere. Aperi omnia confidenter, nullius te pudeat. Nihil refert, si in omnes tuae conscientiae sinus non introspexeris, sufficit si ad interrogata respondeas. Age Deo gratias, qui te hucusque ad poenitentiam expectavit. Nunc tibi mutanda est vita. Laetare, quia Deus certe omnia peccata, quantumvis ingentia, tibi remittit, si bonam habes voluntatem; ideoque te expectavit, ut tibi parceret. Igitur hilari animo dic omnia, nihil involucris tegas.

2. Charitatem deinde longe maiorem ostendere debet in confessionem excipiendo. Caveat ne se impatientem, aut taedio affectum exhibeat; nec ostendat admiratione percelli de peccatis quae narrantur; modo poenitens non sit ita animo durus, aut petulans, ut plura et atrociora peccata sine ullo rubore, et sine ulla displicentia animique sensu exponeret; quia tunc opus habet pro viribus efficere, ut a poenitente quanta sit illorum deformitas, et magnitudo percipiatur; ideoque tunc acrior requiritur correctio, ut ipse a lethali lethargo expergefiat. Verum


- 626 -


quidem est, quod (ut dicunt doctores) in actu confessionis abstinere debent confessarii a correctione facienda: ne forte exterriti poenitentes peccata reticeant; nihilominus hoc intelligitur regulariter loquendo: caeterum multoties expedit ad ulteriora non procedere, et statim poenitentem corripere, praecipue cum confitetur peccatum valde enorme, aut si ipse fuerit in aliquo vitio habituatus, ut peccati gravitatem comprehendat. Advertat tamen, ne eum exasperet, nec perterreat. Quapropter, postquam eum, quantum opus fuerit, correxerit, statim ei animum faciat ad reliqua peccata confitenda, dicens: Eia Frater! vis te ab hoc vitio resipiscere? Num ita est? Et quoniam hoc faceer es paratus, esto animo hilari. Itaque enarra reliqua peccata, nihil reticens. Cave, quaeso, ne sis aliquod sacrilegium commissurus. Hoc enim esset maximum omnium peccatorum, quae hucusque commisisti. Igitur dic omnia animo forti, vince teipsum; confitere omnia sincere; Deus enim paratus est tibi parcere.

3. Deinde in fine confessionis oportet, ut confessarius vehementiori ardore ac studio incumbat, ut poenitenti percipere faciat gravitatem et multitudinem eius peccatorum, ac miserum damnationis statum in quo reperitur; sed hoc semper maxima cum charitate fiat. Verumtamen congruentius est tunc verbis gravioribus uti, ut sic melius ad bonam mentis frugem redire possit; nihilominus efficere debet, ut poenitens intelligat hoc, quod ei dicitur, non ab animo irato, sed ex singulari amore et commiseratione erga suam animam procedere. Quod poterit hoc mode exprimi: Fili mi! considerasne vitam damnati, quam duxisti? Percipisne malum, quod operatus es? Quid tibi mali fecit unquam Deus tuus, quem tu ita perdite contempsisti? Si Iesu Christo nullus fuisset tibi inimicitior, potuisses cum illo te gerere peius? Sed quaeso, animadverte quis sit hic Iesus. Hic est ille qui cum esset Deus, nullius egens, factus est homo protper te; voluit mori ir. Cruce, ut te de inferno redimeret. Ah fili, si interim mortuus esses, si in hac nocte, quo iturus fuisses? ubi nunc esses? esses in aeterno igne inferni. Quid de te factum erit, si vitam hactenus ductam pergas in posterum vivere? Potersi sic salvari? Expergiscere, et vide, quod nisi mores in melius mutes, iam es damnatus. Qui boni ex tot peccatis tibi collegisti? Nonne consideras, quod duplicem infernum tibi paras, unum hic angoris et miseriae, alterum illis poenarum? Age fili, averte a malo, desine peccare, et te totum in Dei brachia, quae ad te suscipiendum sunt extensa, committe; sufficit quantum ei peccasti. Ego totis viribus, et toto corde te adiuvare volo; veni ad me semper ac tibi lubet, quoniam invenies patrem, qui te benigne suscipiet. En firmiter nunc statue te sanctum velle effici. Per te stat; Deus enim semper paratus est, et propterea tibi hoc tempus impertitus est, ut avertas a malo, et facias bonum. Oh quam bonum est amicum habere Deum! etc. (S. Franciscus Sales, ut Deo alliceret peccatores, potissimum curabat, ut ipsi cognoscereut pacem, qua fruuntur illi qui Deo adhaerent, et vitam infelicem, quam ducit qui a Deo alienus est). Postea adiuvabit eum ad doloris actus efformandum, et si dispositus est, eum absolvat, et remedia salutaria, quibus possit se a peccatis servare, suggeeat, aque ei poenitentiam imponat (sed de his in num. sequenti agetur). Si autem fuerit absolutionis incapax, aut expediens videbitur differendam esse absolutionem, assignet ei diem in quo regredi debeat, dicendo ei sic: Eia Frater! tali die te expecto, ne praetermittans ad me redire; animo forti magnoque sis, ut tibi dixi; commenda te quotidie beatae Virgini, et veni ad me. Si forte tunc invenies me aliorum confessiones excipientem, accede,


- 627 -


te enim ante alios audiam. Si alibi ero, fac ut me arcessant, omnia deseram, ut tu confitearis. Et sic dulcibus verbis a se dimittat. Haec est via qua peccatores tales allici possunt, nempe cum eis agere quanta maxima fieri potest charitate: alioquin, si ipsi in confessarium incident, qui cum eis inclementer agat, a confessione horrebunt, confiteri negligent, et effraenate in perditionem ibunt.

4. Ad medici officium spectat prudentia, quae requirit, ut confessarius ad recte curandum poenitentem suum, prius cognoscat causas et originem omnium infirmitatum spiritualium, interrogando de habitu, de occasionibus peccandi, de loco, tempore, et personis cum quibus peccavit. Et ex his se dirigere debet ad debitas correctiones faciendas, quas nunquam omittere debet cum quibuscumque personis, licet quacumque illustri qualitate fulgeant, nec cum principibus, magistratibus, praelatis, parochis, aut sacerdotibus, cum ipsi se accusant de culpis gravibus, et sine nimio animi sensu: cum huiusmodi licet adhiberi debeant correctiones verbis lenioribus et discretioribus; maiori tamen animi fortitudine et calore fiat, cum ex istorum peccatis propter gravius damnum quod suo malo exemplo aliis afferri potest, perniciosior flagitiorum consequens esse soleat licentia. Propterea cum istis, si suo desunt officio, admonitio non omittenda est, licet in bona fide existant. Cum aliis vero, qui aliqua laborant inculpabili ignorantia, an adhibenda sit admonitio cum profutura non est, vide dicta Tr. 16. (cum de confessione locuti sumus ex n. 108.). Deinde audita confessione debet confessarius procedere ad disponendum per actus doloris et propositi poenitentem ad absolutionem. Iterum hic advertendum quod diximus Tr. 16. n. 105. in fine, quod si poenitens esset indisposius, tenetur confessarius (quemadmodum dicunt Suarez Laym. et alii) pro viribus efficere, ut disponatur, nihil curans quod alii expectent, aut abeant. In eodem Tr. 16. n. 51. locuti fuimus de prudentia, quam adhibere debet confessarius in iniungenda poenitentia pro viribus spiritualibus poenitentis, ne onere maiore, quam poenitentis vires patiuntur, illum gravet. Sed maxime confessario intendendum est, ut opportuniora applicentur remedia, quibus poenitens in Dei gratia conservari valeat.

5. Sermonem autem facturus de remediis, quae insinuari debent poenitentibus, dico, alia esse generalia, alia particularia pro aliquo vitio particulari. Generalia omnibus insinunada, sunt 1. Amor erga Deum, cum ipse ad hunc solum finem nos creavit. Et curetur pariter, ut poenitens cognoscat pacem interiorem qua donantur, qui Dei amicitia fruuntur, et infernum quem ante tempus experiuntur qui alieni sunt a Deo; addita pernicie temporali, quam secum trahit peccatum. 2. Saepe se commendare beatae Virgini, Rosarium recitando; se commendare Angelo Custodi, et alicui Sancto peculiari protectori. 3. Frequentia Sacramentorum, et si unquam in aliquod peccatum mortale inciderit, statimse confiteri. 4. Veritatem aeternarum consideratio, et prae caeteris consideratio mortis; et patribusfamilias insinuanda est quotidiana mentalis oratio in communi cum familia, aut saltem Rosarium una cum filiis. 5. Dei praesentia, cum urget tentatio, dicendo: Deus me videt.... 6. Quolibet vesperi conscientiam scrutari cum animi dolore et proposito. 7. Saecularibus, ut in aliqua congregatione se adscribant, et sacerdotibus oratio mentalis, et gratiarum actiones post Missam, et ut perlegant saltem aliquem libellum spiritualem ante et post Missam.

6. Remedia autem particularia assignabuntur pro vitiorum diversitate, v. gr. illi qui aliquo odio tenetur, insinuetur


- 628 -


ut quotidie commendet Deo illum quem odit, recitando pro ipso Orationem dominicalem et Salutationem angelicam, et cum se turbari sentit memoria iniuriae sibi illatae, reminiscatur contumeliarum, quibus ipse Deum affecit. Illi qui in peccata turpia prolapsus est, ut otium vitet, malos socios et occasiones aufugiat; et illi qui habitum pravum per longum tempus contraxit in hoc vitio, ut non solum vitet proximas occasiones, sed etiam quasdam remotas, quae sibi tam debili ad resistendum factae erunt proximae. Huic praecipue imponatur, ne unquam intermittat recitare ter Salutationem angelicam in honorem puritatis beatissimae Virginis, mane et vesperi, repetendo semper coram eius imagine propositum non peccandi, et supplicationem, ut sibi perseverantiam impetret. Potissimum autem confessarius curet, ut frequenter hic communicet, cum Eucharistia dicatur Vinum germinans virgines. Illi qui solitus fuit blasphemias proferre, insinuetur ut novies, vel quinquies lingua signet crucem super terra, et ut quotidie saltem semel dicat Orationem dominicalem et Salutationem angelicam in honorem Sanctorum, in quos execratus fuit, et ut quolibet mane, dum e cubili surgit, renovet propositum patienter ferendi occasiones indignationis, et ter dicat beatae Virgini quolibet mane: Domina mea, dona patientiam. Et id non solum inserviet, ut sanctissima Maria sibi opituletur, sed etiam, ut in occasionibus reperiatur habitus factus dicendi eadem verba. Aut assuescat dicendo, maledictum sit peccatum meum, maledictus sit daemon, etc. Alia remedia assignabit confessarius pro sua prudentia, inspectis circumstantiis occasionum, personarum, et munerum.

 




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL