Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Sant’Alfonso Maria de Liguori
Homo Apostolicus (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • TRACTATUS ULTIMUS QUOMODO SE GERERE DEBEAT CONFESSARIUS CUM POENITENTIBUS DIVERSORUM GENERUM.
    • CAPUT UNICUM
      • PUNCTUM I. Quomodo se gerere debeat confessarius cum iis qui sunt in proxima occasione peccandi.
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 628 -


PUNCTUM I. Quomodo se gerere debeat confessarius cum iis qui sunt in proxima occasione peccandi.

 

1. Maxima confessarii cura debet esse se bene gerendi cum iis qui sunt in proxima occasione peccandi, aut in vitiis consuetudinarii sunt, aut


- 629 -


recidivi. Hi sunt duo magni scopuli in quos maior confessariorum pars impetunt, et deficiunt. In capitulo sequenti sermonem faciemus de habituatis et recidivis; hic de occasionariis. Certum est quod si homines satagerent occasiones fugere, maior peccatorum pars evitaretur. Satan, remotis occasionibus, parum lucratur, sed cum homo ultro in occasionem proximam se immittit, ut plurimum et fere semper hostis victoriam canit. Occasio, praesertim in materia turpium delectationum, est quasi rete, quod ad peccatum trahit, et simul mentem obcoecat: ita ut homo peccet, quin videat quod agat. Sed deveniamus ad praxim. Occasio primo dividitur in voluntarium et necessariam. Voluntaria est illa, quae facile vitari potest. Necessaria quae amoveri nequit sine gravi damno, aut scandalo. Secundo dividitur in proximam et remotam. Remota est illa in qua homo raro peccat, vel illa quae ubique reperitur. Proxima per se loquendo, est illa in qua homines communiter ut plurimum deficiunt. Proxima autem per accidens, seu respectiva est ea quae licet respectu aliorum non sit proxima, tamen respectu alicuius proxima est, vel quia hic in tali occasione frequenter est lapsus, vel quia prudenter timeri potest ne labatur propter experientiam cognitam suae fragilitatis. Quidam aa. volunt, non esse occasionem proximam nisi eam, in qua homo fere semper, vel ut plurimum ceciderit; sed communior et verior sententia docet, occasionem proximam esse illam in qua frequenter quis peccavit1. Verumtamen advertendum, quod sicut aliquando occasio quae respectu ad alios communiter est proxima, respectu vero ad aliquem valde pium et cautum potest esse remota2: ita contra quaedam occasiones quae respectu ad alios communier per se essent remotae, forte erunt proximae respectu ad aliquem qui propter experimentum relapsuum, et propter pravam inclinationem in quoddam vitium (praesertim si est turpe) factus est valde debilis et facilis ad labendum; et tunc iste tenebitur ad removendas, non tantum occasiones proximas, sed etiam illas remotas, quae respectu sui proximae evadunt.

2. Caeterum est quidem in occasione proxima 1. ille qui retinet in propria domo aliquam foeminam cum qua saepe rem habuit. 2. Ille qui frequenter in ludo prorupit in blasphemias, aut fraudes. 3. Ille qui in aliqua caupona aut domo saepe se inebriaverit, aut ceciderit in rixas,vel actus, verba, aut cogitationes obscoenas. Porro omnes isti absolvi nequeunt, nisi postquam occasionem abstulerint, aut saltem nisi auferre promittant, iuxta distinctionem quae fiet in numero subsequenti. Et ita pariter non potest absolvi qui aliquam domum adeundo, quamvis semel in anno, semper ibi peccavit; talis enim aditus iam ipsi proxima est occasio. Nec etiam absolvi possunt qui tametsi in occasione positi non labuntur, afferunt tamen aliis grave scandalum3. Addunt aliqui dd.4 negandam quoque absolutionem illi qui occasionem externam non removeet, si cum occasione coniungitur habitus vitiosus, aut magna tentatio, seu vehemens passio, quamvis usque tunc in ea occasione nunquam peccaverit; nam facile deinde peccare poterit, si ab occasione se non amoverit. Hinc dicunt quod si unquam aliqua famula tentaretur ab hero, et ipsa se noverit facilem ad labendum, ab ea domo abscedere tenetur, si commode potest, alioquin temere praesumeret se securam habere.

3. Et hic caveant confessarii a permittendo sponsis domos sponsarum adire, et puellis earumque parentibus sponsos in domum admittere, quis raro evenit quod tales, sponsi non labantur, saltem in verba, aut cogitationes turpes in huiusmodi occasione,


- 630 -


dum omnes aspectus et colloquia inter sponsos sunt incentiva ad peccandum, estque moraliter impossibile ipsos invicem conversari, et non sentire stimulos ad eos turpes actus qui tempore matrimonii deinde succedere debent. Generaliter autem loquendo de adolescentibus et puellis qui invicem se adamant, non sunt isti omnes indistincte de gravi culpa damnandi, sed ordinarie puto ipsos difficulter esse extra occasionem proximam lethaliter peccandi. Id nimium experientia patet, nam ex centum adolescentibus vix duo aut tres in ea occasione a mortalibus invenientur immunes; et si non in principio, saltem in progressu; tales enim adamantes prius conversantur invicem ob propensionem, deinde propensio fit passio, et passio, postquam radicem in corde fixerit, mentem obtenebrat, et eos in mille crimina ruere facit. Hinc Cardinalis Picus de Mirandola, Episcopus Albenensis, in sua dioecesi per Edictum suos admonuit confessarios, ne tales adamantes absolverent, si postquam ter ab aliis iam fuerint admoniti, ab huiusmodi amore sectando non abstinuissent, praesertim tempore nocturno, aut diu, aut clam, aut intra domos (cum facili periculo osculorum et tactuum), aut contra parentum praeceptum, aut cum altera pars prorumpit in verba obscoena, aut cum scandalo (prout si in ecclesia), aut cum coniugatis, Claustralibus, aut clericis in Sacris. Et in hoc generaliter advertendum, quod ubi agitur de periculo peccati formalis, et praecise peccati turpis, confessarius quanto magis se rigorosum cum poenitente adhibebit, tanto magis eius saluti proderit. Et contra, tanto magis cum illo immanis erit, quanto magis benignus erit in permittendo, ut ille in occasione maneat, aut se immittat. S. Thomas de Villanova confessarios in hoc condescendentes vocat impie pios. Haec charitas est contra charitatem. Solent in his casibus poenitentes coneri, ut confessarii apprehebant, quod occasionem removendo magnum orietur scandalum. Fortis sit confessarius ad huiusmodi timores despiciendos: maius semper erit scandalum, videre quod poenitens nec etiam post confessionem occasionem aufert. Aut alii eius peccatum ignorant, et tunc nihil mali suspicabuntur: aut sciunt, et tunc poenitens famam potius recuperabit, quam amittet, removendo occasionem.

4. Plures dd. censent prima aut secunda vice bene absolvi posse, qui est in occasione proxima, licet voluntaria, etiam antequam occasio auferatur; modo firmum habeat propositum, et promittat illam statim removere. Sed hic oportet distinguere cum s. Carolo Borromaeo (in instructione confessariis ab eo tradita) occasiones quae sunt in esse, et occasiones quae non sunt in esse. Occasio quae est in esse, est exempli g. cum aliquis concubinam domi detinet, vel cum aliqua famula consentit quoties tentatur a domino et similia. Occasio autem quae non est in esse, est ex g. cum quis in ludo prorumpit in blasphemias, aut versando in cauponis prolabitur in rixas et ebrietates, aut accedendo ad convivia, incidit in verba et cogitationes turpes. His positis dicendum quod in occasionibus quae non sunt in esse, recte docet s. Carolus quod poenitenti firme promittenti ab eis abstinere, potest semel, bis, et etiam ter absolutio dari: quod si deinde ille occasionem non aufert, et eodem modo peccat, non potest absolvi, nisi prius occasionem removeat. In occasionibus autem quae sunt in esse cum eodem s. Carolo omnino neganda est absolutio, nisi occasio prorsus auferatur. Hancque sententiam ordinarie loquendo, omnino tenendam probavimus in libro1. Ratio, quia talis poenitens est indispositus ad absolutionem, si petat eam antequam occasionem removeat etenim eam recipiendo se immittit


- 631 -


in proximum periculum frangendi propositum, et sic remanendi in eadem occasione. Clarius rationem hanc explicemus. Porro moraliter peccat qui est in occasione proxima voluntaria, et eam non tollit; cum autem opus tollendi occasionem sit maxime arduum, et non impleatur, nisi per magnam violentiam, hanc vim difficulter sibi infert qui iam est absolutus, dum ablato timpre sine absolutione remanendi, de facili sibi suadebit quod tentationi resistet, quin occasionem auferat, et ita in ea manendo, certe quidem recidet: prout quotidie experimento probatur in pluribus poenitentibus, qui, capta absolutione ab aliquo confessario parum cauto, minime postea attendunt ad occasionem removendam, et statim deterius relabuntur. Hinc dicimus quod propter praedictum periculum frange di propositum, mortaliter peccat penitens, qui ante remotionem occasionis absolutionem petit, et gravin peccat confessarius qui illum absolvit.

5. Diximus ordinarie loquendo rum plures casus excipiuntur a dd.1, in quibus poenitens absolvi potest, antequam occasionem removerit. Et excipitur 1. casus in quo poenitens talia afferret extraordinaria signa doloris, ut prudenter iudicari possit ipse non esse amplius in proximo periculo frangendi propositum de tollenda occasione; tunc enim signa illa indicant poenitentem donatum fuisse uberiori gratia, qua merito speratur quod in removenda occasione constans erit. Verumtamen, semper ac absolutio commode differri posset, tunc illam etiam ei differem, usque dum cum effectu occasionem auferat. Excipitur 2. casus, in quo poenitens non possit redire, vel nonnisi post multum tempus; tunc bene potest absolvi, si censetur bene dispositus per propositum statim removendi occasionem; quoniam eo casu periculum frangendi propositum, remotum reputatur, causa magni oneris quod poenitens deberet pati, abscedendo sine absolutione aut repetendi confessionem apud alium sacerdotem, aut diu manendi sine gratia Sacramenti. Quapropter, cum ille sit tunc in quadam morali necessitate recipiendi absolutionem, antequam occasionem tollat, habet ius ut statim absolvatur2, dum enim hic non potest ante absolutionem occasionem auferre, censetur ac si esset in occasione necessaria. Sed hoc nec etiam admittendum, si poenitens iam ab alio confessario alias admonitus fuerit de occasione removenda, et non impleverit, quia tunc habetur ut recidivus, et ideo nequit absolvi, nisi afferet extraordinaria signa doloris, prout in sequenti puncto dicemus n. 12.

6. Hoc dicimus quoad occasionem proximam voluntariam; at si occasio est necessaria, aut physice, prout si quis detineretur in carcere, vel esset in periculo mortis, in quo non haberet tempus et modum eiiciendi concubinam: vel moraliter, id est, si occasio non posset auferri sine scandalo, aut gravi damno vitae, famae, aut bonorum, ut communiter docent dd.; eo casu poenitens bene absolvi potest, quin occasionem auferat, quia tunc non tenetur eam removere, modo promittat exequi media necessaria ad efficiendum, ut occasio ex proxima evadat remota, prout sunt, praecise in occasione peccati turpis fugere familiaritatem complicis, et etiam aspectum quantum fieri potest; frequentare Sacramenta, et saepe commendare se Deo, renovando quotidie (praesertim mane) ante imaginem Crucifixi propositum non amplius peccandi, et quantum est possibile vitandi occasionem. Ratio, quia occasio peccandi non est proprie peccatum in seipsa, neque inducit peccandi necessitatem; unde bene consisteer potest cum occasione verus dolor et propositum non recidendi;


- 632 -


et licet quisque teneatur auferre proximum periculum peccandi, id intelligitur cum ipse sponte vult tale periculum: sed cum occasio est moraliter necessaria, tunc periculum per remedia opportuna remotum evadit; et Deus tunc non se retrahit ab assistendo sua gratia illi, qui vere deliberavit ipsum non offendere. Nam non dicit Scriptura, quod peribit qui est in periculo, sed qui amat periculum; sed nequit dici amare periculum, qui illi invitus subiacet; unde inquit d. Basilius: Qui urgenti aliqua causa, et necessitate se periculo obiicit, vel permittit se esse in illo, cumt amen alias nollet, non tam dicitur amare periculum, quam inviturs subire; et ideo magis providebit Deus, ne ille pereat.

7. Hinc dicunt dd. bene capaces absolutionis esse, qui nolunt relinquere aliquod officium, negotium, aut domum, in qua soliti fuerunt peccare eo quod deserere eam nequeunt sine gravi detrimento, semper ac verum habeant propositum se emendandi, et media implendi ad emendationem; tales sunt ex gr. chirurgi qui in mendendis foeminis, aut parochi qui in excipiendis earum confessionibus, prolapsi sunt, si, his muneribus relictis, non possent iuxta duum statum vivere1. Sed omnes conveniunt expedire in his et similibus casibus absolutionem differre, ut poenitens sit saltem diligentior in praescriptis remediis exequendis. Verum tamen ego censeo, confessarium non tantum posse, sed etiam teneri ad differendam absolutionem, semper ac commode differe potest, praesertim cum agitur de materia turpi; teneatur enim ipse tamquam medicus animarum opportuniora applicare remedia;et puto remedium magis idoneum non inveniri pro eo qui manet in occasione proxima, quam differre ei absolutionem, dum experientia nimis patet quod plures post absolutionem acceptam negligunt media praescripta exequi; et sic facile recidunt. E converso, cum alicui differtur absolutio, ille vigilantior erit ad media implenda, et ab obstinendum tentationibus, ob metum ne iterum sine absolutione dimittatur, cum ad confessarium redibit. Forte in hoc quis me nimium rigidum reputabit: sed ego semper sic me gessi in praxi, et sic pergam me gerere cum iis qui sunt in proxima occasione, quamvis necessaria, et quamvis extraordinaria signa doloris haberent, semper ac mihi non ostenderetur specialis necessitas eos statim absolvendi; et sic censeo multo magis prodesse poenitentium saluti. Utinam et omnes confessarii sic etiam gererent, oh quot peccata evitarentur, et quot aliae salvarentur animae! Repeto quod supra dixi: Ubi agitur de liberando poenitente a peccato formali, uti debet confessarius opinionibus benignioribus, in quantum christiana prudentia concedit; sed ubi opiniones benignae periculum peccati formalis proximius reddunt, prout in hac materia occasionum proximarum accidit, dico omnino expedire, et quandoque oportere, quod confvessarius sententiis rigidioribus utatur; tunc enim hae valde magis prosunt animarum saluti. Quod si autem quis, manendo in occasione necessaria, semper eodem modo relaberetur, etiam remediis adhibitis, et modica superesset spes emendationis, tunc dico omnino huic negandam absolutionem priusquam occasionem tollat2. Et hic reor instare Evangelii praeceptum: Quod si oculus tuus scandalizat te, eiice eum3. Excepto casu quo poenitens signa doloris ostenderet tum extraordinaria, ut posset concipi prudens spes emendationis4.




1 lib. 6. n. 452.



2 ibidem.



3 n. 452. v. ex praemissis.



4 ibid.



1 lib. 6. n. 454.



1 lib. 6. n. 454. v. dixi.



2 ibid. v. excipiendus 2.



1 lib. 6. n. 455.



2 n. 457.



3 Marci 9. v. 46.



4 l. 6. n. 457. v. secus vero.






Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL