- 633 -
PUNCTUM II. Quomodo
se gerere debeat confessarius cum habituatis et recidivis.
8.
Distinguendi sunt habituati a recidivis. Habituati sunt qui habitum
contraxerunt in aliquo peccato, de quo non adhuc sunt confessi. Isti, ut dicunt
dd.1, bene absolvi possunt, prima vice qua confitentur de pravo habitu,
vel si de eo confitentur postquam retractaverunt, dummodo dispositi sint per
verum dolorem, et firmum propositum adhibendi media efficacia ad emendationem;
verum si habitus esset valde radicatus, potest etiam confessarius ei differre
absolutionem, ad experiendum quomodo sit constans poenitens, in praxim deducendo
media praescripta, utque ipse de suo vitio maiorem concipiat horrorem.
Advertatur hic, quod quinque vices in mense iam possunt malum habitum
constituere in aliquo vitio peccati externi, modo inter ipsas aliquod
intervallum intercedat. Et in materia fornicationum, sodomiarum, et
bestialitatum multo minor numerus habitum potest constituere: qui ex gr. semel
in mense fornicaretur, sodomiarum, et bestialitatum multo minor numerus habitum
potest constituere: qui ex gr. semel in mense fornicaretur per annum, bene hic
habitatus dici potest.
9.
Recidivi autem sunt qui post confessione eodem, vel quasi eodem modo
sunt relapsi absque emendatione; isti, ut communiter docetur2, nequeunt
absolvi, si sola signa ordinaria afferant, nempe si tantum confiteantur,
asserendo se poenitere, et proponere, prout habetur ex propos. 60. damnata ab
Innocentio XI. Nam habitus contractus, et relapsus praeteriti sine ulla
emendatione magnam praestant suspicionem, quod dolor et propositum, quae
poenitens asserit habere, nequaquam sint vera. Unde istis differenda est
absolutio per aliquod tempus, usquedum appareat prudens signum emendationis. Et
in hoc puncto lugenda est animarum ruina, cuius causa sunt tot mali
confessarii, indistincte absolvendo tot recidivos, qui cum repererint
confessarios qui semper tam facile eos absolvunt, amittunt horrorem in
peccando, et pergunt ad putrescendum in coeno vitiorum usque ad mortem. Quidam
dd.3 admittunt, recidivum solis signis ordinariis absolvi posse usque
ad tertiam et quartam vicem: sed huic opinioni nunquam potui acquiescere, dum
habituatus, qui post unam confessionem recidit sine emendatione, iam est verus
recidivus, et fundatam praebet suspicionem suae indispositionis. Et notetur hic
quod haec regula procedit, etiam respectu culparum venialium, quamvis enim
communiter admittitur facilius absolvi posse eos qui prolabuntur in peccata
levia, eo quod occasiones eorum frequentiores sint; attamen, cum sit communis
sententia4 grave esse peccatum, et sacrilegium absolutionem recipere
super levibus confessis sine vero dolore et propositio; nec sufficere dolere de
multitudine, seu de numero excessivo talium culparum, quin dolor habeatur de
aliqua in particulari, prout tenuimus de aliqua in particulari, prout tenuimus Tr.
16. n. 23., contra quorumdam opinionem; facile metuendum est
huiusmodi confessiones sacrilegas esse, aut saltem invalidas. Hinc diligenter
satagat confessarius ad non absolvendos indistincte tales poenitentes; tunc
etenim, etiamsi illi sint in bona fide, ipse tamen non poterit a sacrilegio
excusari, absolutionem impertiendo cis qui ad absolutionem non satis dispositi
iudicari possunt. Propterea curet, si poenitentem sine peccato vult absolvere,
aut eum disponere ad dolendum praesertim de aliqua levi culpa, a qua ille magis
horreat; aut ei insinuare, ut confiteatur de aliquo peccato graviori vitae
anteactae contra aliquod praeceptum (sufficit enim ut confiteatur in generali
absque numero) ut habeat materiam certam super qua inniti possit absolutio; alioquin
- 634 -
etiam
huic poenitenti per aliquod tempus differri oportet absolutio.
10.
Dico per aliquod tempus, eo quod recidivis tam levium, quam gravium
culparum non est necessarium differre absolutionem per annos, aut menses, ut
nimis rigide cult Iuveninus1; sed regulariter satis erit, si peccatum
procedit ex fragilitate intrinseca, diltio octo vel decem dierum, prout ait
doctus auctor libri Romae editi, cui titulus, Istruzione per li Novelli
Confessori2; idemque dicit auctor libelli ubique in Italia accepti,
cui titulus, Istruz. per li Confessori di Terre e Villaggi3, ubi
pro hac doctrina citat Ludovicum Habert4. Adduntque esse excessivam et
periculosam dilationem mensis, quia post tantum tempus difficilis redditur
reditus huiusmodi poenitentium. Et huic iudicio favet Papa Benedictus XIV. in
Bulla Apostolica Constitutio, edita 26. iulii 1749. §. 22.5 ubi
loquens de confessariis qui rite poenitentibus absolutionem differunt, sic
deinde eos monet: Illos quantocius ut revertantur invitent, ut ad
sacramentale forum regressi, absolutionis beneficio donentur. Nota verba, quantocius
et donentur. Ad summum (dico) his differri potest absolutio per
quindecim, aut viginti dies. Sed excipere oportet illos qui tempore praecepti
paschalis confitentur; pro istis enim maioris tempori experientia requiritur, cum
iusta suspicio haberi possit, quod hi abstineant a relapsu, potius ut censuram
effugiant, quam ex vero proposito mutandi vitam. Oportet etiam excipere eos qui
lapsi sunt in occasione proxima extrinseca: isti enim maiori egent experientia,
cum occasio (ut dictum est in puncto praecedenti) sit fortius incentivum ad
peccandum. Verum semper sufficiet experientia mensis. Caveat tamen
confessarius, ne dicat poenitenti, ut non redeat nisi post mensem, nam hic ob
tantam dilationem nimis terrebitur: potius imponat ci, ut redeat post octo, vel
quindecim dies, et sic blando modo ipsum transferet ad recipiendam absolutionem
in fine mensis.
11.
Ad absolvendos igitur recidivos non sufficiunt ordinaria signa doloris et
propositi, sed requiruntur extraordinaria: quae alias iuxta communem
sententiam6 certe sufficiunt ad absolutionem impertiendam; illud enim
extraordinarium signum (modo solidum sit et fundatum) aufert indispositionis
suspicionem, quae urget ratione relapsuum. Recte dixerunt Episcopi Belgii, in
anno 1697. congregati, in quodam Decreto edito pro directione confessariorum
suarum dioecesum, de hoc puncto loquentes: deum in conversione peccatoris,
non tam considerare mensuram temporis, quam doloris7. Hinc
prohibuerunt, ne confessarii stabili lege exigerent a poenitentibus adhuc
recidivis experientiam notabilis temporis, antequam eos absolverent. Et iure
merito, sola enim probatio temporis non est unicum signum mutatae voluntatis,
dum voluntas peccatoris mutatur virtute divinae gratiae, quae tempus non
requirit, sed aliquando illico operatur; quapropter mutatio voluntatis bene per
alia signa cognosci valet, sine experientia temporis. Quinimo alia signa
dispositionis actualis poenitentium, quandoque voluntatis mutationem manifestant
multo melius, quam probatio temporis: nam talia signa directe dispositionem
ostendunt, dum e converso eperientia illam ostendit tantum indirecte; cum non
raro accidat, quod aliquis diu abstinuerit a peccando, et adhuc sit etiam
indispositus. Unde auctor libri citati (Istruz. per li Nov. Confess.) sic
ait8: Se la ricaduta nasce - 635 -
dalla
propria fragilità, senz' altra causa estrinseca volontaria, è quasi temerità il
dire, che ogni ricaduto sia indisposto. Et alibi1 dicit quod
recidivus propter vim mali habitus absolvi debet, semper ac firmam ostendit
voluntatem adhibenti media ad emendationem, sic subendo: E giudichiamo che
'l fare altrimenti, sia troppo rigore, e che 'l Confessore facendolo s'
allontanerebbe dallo Spirito della Chiesa e del Signore, e della natura del
Sacramento, il quale non solamente è giudizio ma è medicina salutare.
12.
Plura autem sunt haec signa, prout docent dd.2. 1. Maior dolor
manifestatus per lacrymas (modo sint verae compunctionis), aut per verba ex
corde procedentia, quae aliquando certiora signa quam lacrymae esse possunt. 2.
Minor numerus peccatorum; intellige cum poenitens fuerit in eisdem occasionibus
et tentationibus peccandi; aut si poenitns post ultimam confessionem
perseveravit in gratia per notabile tempus, puta per 20. aut 25. dies, ipse qui
prius pluries in hebdomada prolabi solebat: aut vero si relapsus fuerit post
magnam resistentiam; aut etiam si, antequam ad confessionem accederet, diu se
abstinuerit a culpis mortalibus, in quas prolabi assuetus erat. 3. Diligentia
adhibita pro emendatione, ut esset si poenitens diligenter occasionem
vitaverit, media praescripta a confessario executioni mandaverit; aut si adhibuerit
ieiunia, preces, eleemosynas, etc. ad vitium extirpandum. 4. Si ipse petit a
confessario remedia, aut nova media ad emendationem; item si promittit implere
media quae tunc ei suggerit confessarius; maxime si nunquam monitus fuerit ad
illa adhibenda; sed his promissionibus censeo non omnino fidendum, si alia
signa desint; cum poenitentes, ut absolutionem carpant, facile promittun, sed
postea difficulter attendunt. 5. Spontanea confessio, nempe si poenitens
accedit non iam ad implendum praeceptum paschale, neque ex quodam usu pro se
confitendo in aliquibus temporibus, prout die Nativitatis Domini in
festivitatibus Deiparae, et similibus: neque accedit impulsus a parentibus, a
domino, aut magistro; sed venit omnino sponte, et vere inspiratus a divino
lumine, ad solum finem, ut divinam gratiam recipiat Praesertim si ad se
confitendum longum iter aggressus fuerit, abstinuerit a lucro notabili, grave
sustinuerit incommodum, aut magnum conflictum internum vel externum superavit.
6. Si venerit motus ab aliquo extraordinario impulsu, puta ol concionem
auditam, aut mortem amici, obve metum alicuius imminentis flagelli, prout
terraemotus, pestis, etc. 7. Si poenitens confiteatur peccata anterius per
verecundiam tacita 8. Si poenitens, antequam accedat, restituerit rem, vel
famam ablatam 9. Si propter monitionem confessarii ostendit apprehendisse novam
cognitionem et horrorem sui peccati, periculique suae damnationis. Alii alia
signa addunt, prout si poenitens magnam libenter acceptat poenitentiam; si
asserit poenituisse peccati statim ac illud patravit: si protestatur velle mori
potius quam peccare. Sed haec signa nescio an sola satis esse possint; potius
dicerem quod possent deservire ad alia adiuvanda signa, quae sola non
sufficerent.
13.
Denique semper ac aliquod adest signum, quo prudenter possit iudicari poenitens
mutasse voluntatem, bene absolvi potest; quamvis enim confessarius, ut
poenitentem absolvere possit, moraliter certus esse debet eius dispositionis,
attamen advertendum quod in aliis Sacramentis, in quibus materia est physica,
physica etiam debet esse certiudo; sed in hoc Sacramento Poenitentiae, cum
materia sit moralis, prout sunt actus poenitentis, sufficit moralis certitudo,
sive respectiva, ut probatum - 636 -
est1:
nim irum satis est quod confessarius prudentem habeat probabilitatem de
dispositione poenitentis, sine aliqua prudenti suspicione in oppositum:
alioquin difficulter unquam posset ullus peccator absolvi, nam omnia signa
poenitentium aliud non fundant quam probabilitatem quamdam de ipsorum
dispositione. Auctor (dell' Istruz. per li Nov. Confess.) sic loquitur: Non
ricercasi altro per amministrare la penitenza, che un giudizio prudente
probabile della disposizione del penitente; onde se le circostanze non fondano
un dubbio prudente, ch' egli non sia sufficientemente disposto, non deve il
Confessore inquietare se stesso, nè il penitente, per averne l' evidenza che
non è possibile2; vide Tr. 16. n. 117. in fin. Et
hic notandum circa malum habitum, quod facilius absolvi possunt recidivi in
blasphemiis, quam in aliis peccatis odii, furti aut libidinis, quibus habitus
fortius inhaeret, causa maioris concupiscentiae, sive inclinationis, quae in
illis invenitur.
14.
Dictum est, confessarium posse absolutionem impertiri consuetudinario, et
recidivo, quando ille per signum extraordinarium dispositus apparet; sed non
dicitur teneri, quia potest etiam absolutionem ei differre, si hoc censeat
expedire, ut communiter dd. docent3. Etenim, licet poenitens post
confessionem suorum peccatorum ius habeat ad absolutionem, tamen, non habet ius
ut statim absolvatur; nam confessarius tanquam medicus bene potest, imo
quandoque tenetur absolutionem differre, cum iudicat tale remedium necessario
prodesse saluti sui poenitentis. An autem expediat ordinarie uti hoc remedio,
aut non sine consensu poenitentis? Certum est non expedire, quando dilatio
afferre potest magis detrimentum, quam profectum; et idem dicunt dd. quando ob
dilationem poenitens subire deberet aliquam infamiae notam aut
periculum4. Extra autem hos casus quidam volunt melius esse, quot
huiusmodi recidivis differatur absolutio. Alii tamen communius censent id raro
expedire, et hoc etiam sentit celebrer nostrorum temporum Missionarius R. P.
Leonardus de Portu Mauritio in suo docto sermone Romae edito, cui titulus, Discorso
Mistico e Morale. Melius nihilominus dicendum, quod in hoc puncto nequit
certa statui regula, sed confessarius iuxta occurrentes circumstantias gerere
se debet: Deo se commendet, et secundum quod se sentit inspiratum, sic faciat.
Ego ita censeo: si poenitens relapsus est ex fragiilitate intrinseca, prout
accidit in peccatis irae, odii, blasphemiarum, mollitierum, aut delectationum
morosarum, dico cum sententia communissima doctorum5 quod raro expedit
differre absolutionem recidivo cum ille est dispositus: nam sperari debet magis
gratiam Sacramenti, quam dilationem absolutionis illi prodesse posse.
15.
Dico ex fragilitate intrinseca; aliter enim agendum cum eo qui relapsus
est ob occasionem extrinsecam, quamvis necessariam; nam occasio vivaciorem
excitat concupiscentiam, et complicis praesentia vehementius sensus commovet,
et intensiorem reddit affectum ad peccandum, quam faciat pravus habitus
intrinsecus: et ideo poenitens in occasione extrinseca magnam sibi vim inferre
debet, non tantum ad superandam tentationem, sed etiam ad se removendum a
familiaritate et praesentia complicis, ut periculum ex proximo reddatur
remotum. Et tanto magis hoc procedit, si occasio est voluntaria, et omnino
auferri debet; quia tunc recipiens absolutionem, antequam occasionem amoverit,
remanet in magno periculo frangendi propositum factum de illa removenda, - 637 -
prout
ostendimus in punct. praecedentin. 4. E converso in consuetudinario ob causam
intrinsecam remotius est periculum violandi propositum, dum ex una parte non
adest obiectum extrinsecum quod tam violenter eum impellat ad peccandum: et ex
altera illi non est voluntaria retentio mali habitus, prout est voluntarium non
amovere occasionem cum possit; unde in tali necessitate Deus male habituato
magis a dilatione absolutionis, sperari potest emendatio a gratia Sacramenti,
quae illum fortiorem reddet, reddetque efficaciora media quae ipse adhibebit ad
habitum extirpandum. Cur enim, recte dicunt Salm.1, magis sperari debet
quod peccatori gratia carenti prosit dilatio absolutionis, quam prosit amico
Dei absolutio qua gratiam recipit? Et cardinalis Toletus2, loquendo
praecise de peccato pollutionis, censet ad tale vitium vitandum non esse
remedium efficacius quam saepe se munire Sacramento Poenitentiae; subditque hoc
Sacramentum maximum nesse fraenum huiusmodi peccatum committentibus: et qui eo
non ututntur, inquit, non sibi promittant emendationem nisi per miraculum; et
in facto s. Philippus Nerius (ut legitur in eius vita)3 maxime hoc
medio frequentis confessionis utebatur pro recidivis in tali vitio. Huic quoque
confert id quod ait Rituale romanum, agendo de poenitentia: In peccata
facile recidentibus utilissimum fuerit consuelre, ut saepe confiteantur, et si
expediat, communicent. Et
dicendo facile recidentibus, certe intelligit loqui de eis qui nondum
pravum habitum extirpavere. Aliqui auctores qui per solam rigoris viam videntur
velle animas salvas facere, dicunt recidivos peiores fieri, cum ante
emendationem absolvuntur. Sed ipse scire vellem ab his magistris meis, an omnes
recidivi, cum sine absolutione dimittuntur, carentes gratia Sacramenti, evadant
fortiores, et omnes emendentur? Quot ego miseros novi in exercitio Missionum,
qui dimissi sine absolutionem, vitiis et desperationi se abiecerunt, et per
plurimos annos omiserunt confiteri! Caeterum repeto: quisque se dirigere
debet, iuxta lumen quo donatur a Deo. Hoc certum est, quod in hac materia tam errant ii qui plus iusto sunt
faciles, quam ii qui sunt difficiles ad absolvendum. Multi quidem propter
nimiam facilitatem sunt causa quod tot animae perdantur (et negari non potest
quod isti in maiori sint numero, et maius damnum afferant, dum istis in maiori
numero accedunt peccatores habitati); sed alii ob nimium rigorem etiam magno
sunt damno animarum saluti. Et nescio, an confessarius debeat tantum sibi
scrupulum iniicere, quando absolvit indispositos, et non etiam quando
dispositos sine absolutione dimittit. Concludo hic, et dico: Non nego
quod aliquando bene prodesse potest recidivo dispositio dilatio absolutionis.
Dico secundo: Semper proderit quod confessarius huiusmodi recidivos terreat,
ostendatque ac si non posset eos absolvere. Dico tertio: Ordinarie loquendo,
recidivis ex fragilitate intrinseca, et per signum extraordinarium iam
dispositis, magis absolutionis beneficium proderit, quam dilatio. Utinam et
confessarii recidivos absolverent tum solum, cum signa extraordinaria afferunt!
Id quod lugendum est, quod maior, ne dicam maxima, confessariorum pars
universaliter recidivos absolvunt sine distinctione, sine signo extraordinario,
sine admonitione, et sine aliquo saltem remedio praestito ad emendationem; et
hinc vere procedit, non iam ab absolvendis dispositis, tot animarum universalis
pernicies.
16.
Hoc tamen quod dictum est, communiter loquendo de habituatis et recidivis, non
procedit iam circa - 638 -
initiandos
in sacris Ordinibus habituatos in aliquo vitio (praesertim in peccato turpi);
circa hos enim alia currit ratio. Laicus habituatus absolvi potest, semper ac
est dispositus ad suscipiendum Sacramentum Poenitentiae, sed ordinandus
habituatus, si vult ipse ad sacrum ascendere Ordinem, non sufficit, quod sit
dispositus ad Sacramentum Poenitentiae, sed oportet quod etiam dispositus sit
ad recipiendum Sacramentum Ordinis, alioquin ad neutrum dispositus erit; cum
enim sit indignus ascendendi ad altare qui vix egreditur e statu peccati, nec
habet probitatem positivam, necesariam respectu ad sublimatem status in quem
immitti inhiat, ipse graviter peccat, si absque illa vult sacrum Ordinem
suscipere, etiamsi ponatur in statu gratiae. Quapropter tunc confessarius
nequit eum absovlere, nisi promittat abstinere ab Ordine suscipiendo, ad quem
ascendere non poterit, nisi post longi tempori, saltem plurium mensium,
probationem. Id plene probatum est in dissertatione Operi inserta1, cum
communi sententia doctorum2 ibi relatorum, qui docent quod ad sacrum
Ordinem suscipeindum non satis est bonitas communis, id est simplex immunitas a
peccato mortali, sed requiritur bonitas specialis, virtute cuius initiandus sit
a pravis habitutibus depuratus ut docuit d. Thomas3; Ordines sacri
praeexigunt sanctitatem, unde pondus Ordinum imponendum parietuibus iam per
sanctitatem desiccatis, id est ab humore vitiorum. Et ratio est, quia si
ordinandus hanc non habet specialem sanctitatem, indignus est super plebem
costitui, ad altissima altaris ministeria exercenda: Sicut illi (loquitur
idem s. Doctor) qui Ordinem suscipiunt, super plebem constituuntur gradu
Ordinis, ita et superiores sint merito sanctitatis4. Et
alibi5 expressius praefatam rationem confirmat, dicens: Quia per
sacrum Ordinem deputatur ad dignissima ministeria, quibus ipsi Christo servitur
in Sacramento altaris, ad quod requiritur maior sanctitas interior, quam
requirit etiam religionis status.
17.
Verumtamen excipitur casus quo a Deo donaretur quis tam extraordinaria
comunctione, quae ipsum liberaret ab antiqua fragilitate: nam ut ait idem
Angelicus6: Quandoque tanta commotione convertit (Deus) cor
hominis, ut subito perfecte consequatur sanitatem spiritualem. Rarae quidem
sunt huiusmodi conversiones, et praesertim in ordinandis, licet aliquam petant
domum religiosam, ut spiritualia agant exercitia; isti enim ut plurimum non
ultro, sed coacti accedunt; sed quando vere quis tantam reciperet gratiam a Deo
(cuius admirabiles sunt misericordiae), quae ipsum taliter mutatum redderet,
quod licet adhuc aliquod pravum motum sentiret, magnum tamen concepisset
horrorem adversus peccatum, et simul notabiliter diminutum in se cognosceret
ardorem concupiscentiae, ita ut a gratia munitus facile iam inciperet
tentationibus obsistere; et insuper firme statuisset in posterum, non tantum
vitare peccata et occasiones, sed etiam media opportuniora suscipere ad
vivendum ut sacerdotem decet, et iam simul incoepisset ad suam conversionem
confirmandam instanter preces effundere pro sua perseverantia, cum magna et
tali in Deum fiducia, quae eum redderet moraliter securum quadam magna
mutatione vitae; eo casu bene posset confessarius eum absolvere, etisi ipse
vellet statim post confessionem Ordinem sanctum suscipere. Attamen adhuc in
huiusmodi casu quo poenitens magnam habuerit compunctionem, confessasrius
quantum potest adhibere se debet, ut illum inducat ad differendam - 639 -
susceptionem Ordinis, ad
hoc ut melius a pravo habitu se purget, et melius concepta proposita exequatur.
Imo ad hunc effectum, si ille nolit differre susceptionem, potest etiam
confessarius tanquam medicus, ad maiorem eius profectum, differre ipsi
absolutionem, ut initiandus Ordinis susceptionem differat. Hoc tamen
intelligendum, modo ex tali dilatione non subeat ille periculum alicuius
infamiae, aut notae; tunc enim (prout notatum est n. 14.) poenitens
habet ius, ut statim absolvatur. Caeterum confessarii debent esse difficiles,
quantum fieri potest, in absolvendis huiusmodi ordinandis, qui postmodum
ordinarie pessimi evadunt, et sic populis et Ecclesiae perniciem magnam
afferunt1. Hanc meam ratiocinationem integre commendatam reperio
a Benedicto XIV. in celebri suo Opere de Synodo (Lib. 11. c. 2. et
3.).
|