- 639 -
PUNCTUM III.
De nonnullis peculiaribus interrogationibus faciendis a confessariis parum
meticulosae conscientiae poenitentibus.
I. De interrogationibus faciendis rudibus.
18. Iam dictum est Tr. 16. num. 102.
quod licet debitum conscientiae examinandae sit proprium poenitentis,
nihilominus cum confessarius motivum habet credendi poenitentem sufficienter
non se examinasse, tenetur eum interrogare. Et loquendo de rudibus, similiter
dictum fuit n. 103. errorem esse eos dimittere, ut diligentius se
examinent, sed teneri confessarium eos examinare, interrogando iuxta ordinem
praeceptorum Decalogi, non autem de omnibus peccatis quae ipsi committere
potuerint, sed tantum de magis usualibus, quae ab huiusmodi hominibus committi
solent: praesretim si sunt vectuarii, rhedarii, milites, saetellites, famuli,
caupones, et huiusmodi. Quoad 1. praeceptum interrogabit poenitentem 1.
an circa Fidei res sit instructus, iuxta ea quae diximus Tr. 4. n. 3.
Sed hic sapienter animadvertit celeber ille et doctus Missionarius p. Leonardus
a Portu Mauritio in suo Discursu mystico et morali, n. 26., teneri confessarium
instruere poenitentes rudes in mysteriis Fidei, saltem in quatuor
principalibus, quapropter sic subiungit: Bonum non est consilium dimittere
similes ignaros, ut ab aliis haec doceantur, quia nullus alius sperabitur
fructus, nisi ut sic ignari remaneant; ideoque expediens est breviter eos
docere praedicta musteria principalia, efficiendo pariter, ut secum efforment
actus Fidei, Spei, Charitatis, et contritionis, obligando tamen eos, ut
inposterum perfecte instrui se faciant circa caetera musteria scitu necessaria
de necessitate praecepti. Et idem auctor loquens de personis urbanis
salutis propriae negligentibus, quae sibi magno rubori et contumeliae habent se
de iis interrogari, ait decere confessariam, ut ipsis sic dicat: Eia
eliciamus unde simul actus christianos, dic mecum: Deus meus, quia es veritas
infallibilis, et quia sanctae Ecclesiae tu revelasti, credi quidquid sancta
Ecclesia me docet credere; credo praecipue, te esse unum Deum, et tres
Personas; credo Filium, cm Deus esset, se fecisse hominem, mortuum esse in
cruce, resurrexisse, et ad coelos ascendisse; et illinc venturum esse omnes
iudicaturum, ut boni paradisi gloria fruantur, et mali in aeterno igne
crucientur. Notandum
hic insuper Bened. XIV. in
Const. 42. (de Doctr. Christi §. 12. Vid. Bullarium tom. 1. Edit. Mechl. p. 225.) dicere,
quod est neganda absolutio ei, qui neglexit culpabiliter addiscere scitu
necessaria tum necessitate medii, cum praecepti. Sed quoad ea de
praecepto dicit, absolvi posse poenitentem si ex animo promittit conari
- 640 -
addiscere,
hisce verbis: Eo quandoque casu poenitens absolvi potest, quo se vincibilis
huius ignorantiae reum agnoscit.... et promittit operam se impense daturum
addiscere necessaria necessitate praecepti. 2. An superstitiones exercuerit, aut alios docuerit, et si in ipsis aliorum
ministerio usus fuerit, quos ad suo peccato cooperandum induxerit. Quocirca
debet rudes admonere, superstitiones numquam esse licitas, quamvis ex
charitate, aut in necessitate fiant. Quae autem actiones sint nec ne
superstitiones, vide in Opere1. 3. An unquam olim ruore suffectus in
confessione aliquod peccatum reticuerit. Et hac interrogatione ut plurimum
curet sciscitari rudes, et mulierculas, qui raro frequentant Sacramenta,
dicendo eis: Forsan aliquis vitae anteactae scrupulus te mordet? cura nunc
bene confiteri, dic omnia libenter, noli timere, omnem scrupulum ab anima tua
depone, etc. Hac interrogatione, aiebat quidam diligens Operarius, a se
multas animas a confessionibus sacrilegis fuisse liberatas. Si autem reperiat
iam huiusmodi sacrilegia fuisse patrata, ut de numero certus fiat, interroget
quoties, intra hoc tempus a quo peccre cessavit, confessus sit et
communicaverit? et si quotiescumque confitebatur, vel communicabat, ad
sacrilegium advertebat? Contingit enim aliquibus interdum sacrilege confiteri,
praecipue in pueritia, et postea horum oblivisci. Hi enim non tenentur ad
repetendas confessiones oblivionis tempore factas. Item interroget, utrum
sciebant se talibus confessionibus, et Communionibus etiam praeceptum paschale
transgressos fuisse? Expedit autem ut haec interrogatio de sacrilegiis
fiat in principio confessionis, ne si postea fiat, et reperiatur iam commissum
sacrilegium, tempus teratur inutiliter in repetenda confessione, quae forsan
nihil habet dissimile a praeteritis. Oportet autem operam dare, ut qui peccata
reticuerunt, cognoscant quam maximum peccatum hoc sit, conculcare nempe pedibus
Sanguinem Iesu Christi. 4. Interroget, si poenitentiae satisfecerit? Et si
omiserit, an hoc accidit propter oblivionem, aut quia noluit eam adimplere, aut
quia distulit in posterum faciendam, aut ut sibi commutare faceret? et si in ea
dilatione putabat peccare? 5. Circa scandala, si induxerit alios ad peccandum, aut
si ut peccatum exequeretur abusus fuerit ministerio aliorum? Si cooperatus sit
peccatis alienis? Tabernarios interroget, si ministraverint vinum illis qui
soliti fuerunt ebriari2? Mulieres interroget, si verbis parum honestis
iocis saltibus, risu, aut si fixis oculis aliquem inspiciendo, tunica nimis
elevata, aut pectore aperto provocaverint viros ad malas cogitatione? si munere
ab illis ad malud finem data acceptaverint?
19.
Cuirca 2. praeceptum. Interroget 1. an transgressus sit aliquod votum?
2. An cum mendacio iuraverit? Et an iuraverit per Sanctos, aut per aliquas res
sacras, aut per animam, per conscientiam, aut per Fidem? 3. An blasphemaverit: et quid protulerit, an
dixerit Male habeat (vulgo Managgia) sive Atta, Potta? Et
in quem blasphemaverit, an in Sanctos, an in dies sanctos, an in res sanctas?
Et si subiunxerit, Si ego feci? Item si blasphemaverit coram filiis,
famulis etc. quia tunc accedit etiam peccatum scandali: vide circa blasphemiam
quod dictum fuit Tr. 5. n. 1. et seq. Sed hic advertendum
est cum Instruct. Confess. etc. non excusari blasphemos a peccato gravi,
ex eo quia pravus habitus, aut aliquis vehemens irae motus effecerint, ut ipsi
non adverterent, aut non perciperent quod dicebant, quia hi prave habituati,
licet cognitionem minus expeditam quam alii habeant; attamen semper habent
cognitionem - 641 -
actualem sufficientem
ad efficiendum ut actus sit deliberatus et mortalis. Cum enim parvi peccatum
faciant, ideo in eorum animis non sentitur ille sensibilis stimulus, quem
sentiret qui esset conscientiae non adeo depravatae; et hinc evenit quod in
eorum memoria ne vestigium quidem relinquitur actualis cognitionis, quam
habuerunt quidem de peccato; aut vestigium est adeo leve, ut interrogati
libenter respondeant quod non animadverterunt. Sed confessarius cautus non
debet eis fidem praestare; nec ab huiusmodi sciscitandum est, utrum nec ne
animadverterint, sed omnes pro veris blasphemiis actualibus accipiendae sunt,
semper ac illi sciebant esse tales1.
20.
Circa 3. praeceptum. Quoad obligationem audiendi Sacrum diebus festis,
interroget poenitentem 1. si aliquoties Sacrum omiserit? et si adverterit ad
omissionem? aut dubitaverit tempore quo Sacrum audire poterat; etenim multoties
poenitens ad horam tardam Sacrum audire differens, licet casu repererit Sacrum,
et illi interfuerit, nihilominus sine iusta causa in periculum illud omittendi
se iniecit, et de hoc rudes non se accusant. 2. Interroget, an laboraverit die festo? et si ille affirmet, interrogetur
1. quantum temporis laboravit? et quodnam laboris genus exercuit? Nam secundum
communiorem sententiam doctores excusant a gravi laborantem duas horas; imo
alii admittunt quid amplius, saltem si labor est de se levis, aut adest aliqua
causa notabilior. Si autem poenitens confitetur laborasse aliquando plus,
aliquando minus, interrogetur quoties laboravit iudicans laborare in materia
gravi? sed opus est ut eum doceat laborare per longum tempus etiam occulte, et
animi solatio, ac gratis, etiam esse peccatum. 3. Interrogetur, quare
laboravit, an per regionis consuetudinem? an ob necessitatem? aut iussu patris,
aut viri, aut domini?
21.
Circa 4. praeceptum. Si confitentur filii, interrogentur 1. si oderint
parentes? quia tunc duplex peccatum patraverunt, contra charitatem nempe, et
contra pietatem. 2. Si aliquid grave fecerint contra eorum praeceptum
expressum, et in re iusta, sicuti esset ne e domo de nocte egrederentur, ne
ludis damnosis luderent, ne cum malis sociis, aut cum personis diversi sexus,
et similibus versarentur? Dixi in re iusta, quia circa status electionem
filii non tenentur parentibus obedire. Imo parentes graviter peccarent, si sine
iusta causa filios ad statum matrimonialem, aut ad statum ecclesiasticum, aut
religiosum cogerent: aut modis iniustis retraherent eos a statu religioso, quem
illi eligere velint. 3. Interroget, si reverentiam adversus parentes non
adhibuerint, factis, aut imprecationibus, aut iniuriis gravibus coram
irrogatis: ut esset eos appellando ebrios, bestias, fatuos, latrones,
veneficos, scelestos: aut gestus eorum contumeliose exprimendo, aut aliis
verbis proferendo, quibus gravem molestiam eis exhibuissent. Vocare autem eos senes,
ignaros, stupidos, etc. non debet absolute condemnari de peccato mortali,
nsi tunc cum illi graviter offenderentur. Notetur quod cum filii parentum
debitam rationem non habuerint, tenentur laesum honorem eis restituere, veniam
ab eis postulando, etiam coram iis, in quorum aspectu filii peccarunt. Nonnulli
autem confessarii parum cauti in eo casu pro satisfactione imponunt filiis, ut
cum domum pervenerint, pedes parentum deosculentur, et absolutos dimittunt, sed
illi postea hoc adimplere non curant, et novum peccatum admittunt. Satius est curare, ut ante absolutionem
hanc veniam poscanta, quin eis imponatur ut pedes, aut manus deosculentur; quia
illi filii quibus hoc - 642 -
faciendi consuetudo numquam fuit, difficillime
hoc exequuntur. Si autem non possit commode hic actus ab illis exigi, ut veniam
postulent ante absolutionem,n on imponatur hoc sub gravi obligatione, sed
potius ut consilium insinuentur, dum certe praesumuntur, saltem ut plurimum,
parentes remittere filiis hanc obligationem, ne filii iterum in Dei offensam
incurrant.
22. Si contra
confietntur parentes, interrogetur ab eis, 1. si negligentes fuerint in filiis
educandis, non curando ut doctrinam christianam illi docerentur, ut Sacro
interessent, Sacramenta frequentarent, pravos socios, et personas alterius
sexus vitarent. Item eos interroget, si scandalo fuerunt illis, in eorum
praesentia blasphemando, etc.? Si de
excessibus eos non corripuerint, et praecipue si aliquid furati sint? Si
permiserint, ut sponsi suarum filiarum domum accederent? Et potissimum si filios secum in eodem lecto
retinuerint; aut permiserint pueros, et puellas simul dormire? Item si
ojmiserint alimenta necessaria filiis ministrare? Si modis iniustis coegerint
filios ad statum matrimonialem suscipiendum, vel ut Sacris initiarentur, aut
aliquam religionem inviti ingrederentur; nam hoc agentes graviter peccant. Sed de hoc parentes plures nullum sibi
scrupulum faciunt, et hinc filiis pernicies, et Ecclesiae maximum detrimentum
evenire solet. Interroget etiam dominos, si famulos suos corripuerint, cum
blasphemabant, aut praecepto paschali non satisfaciebant, aut Sacro non intererant,
aut inhoneste, loquebantur, praecipue messis et vindemiae temporibus? Domini
enim, cum possunt, tenentur impedire scandala, quae tunc committuntur.
Interroget etiam viros, si familiae alimenta ministraverint? Uxores, si viros
ad blasphemias provocaverint? et si eos debito matrimoniali defraudaverint?
Plerumque de hoc interrogentur uxores, quia multoties propter hoc solum
damnantur, et in causa sunt cur etiam viri damnentur, qui cum observent sibi
denegari quod debetur, ad mille scelera effraenati decidunt. Nihilominus in hac
interrogatione verbis modestioribus, quantum fieri poterit, utetur, v. gr. Et
obedis tuo viri etiam in rebus ad matrimonium spectantibus? aut habes forsan
aliquem scrupulum, qui te mordet circa matrimonium? sed haec interrogatio,
ut plurimum, omittatur cum uxoribus quae vitam spiritualem profitentur.
23.
Circa 5. praeceptum. Interroget poenitentem, si aliquod grave damnum
proximo, mala ei recando, appetiverit, aut de illius damno se oblectaverit? Et
hic notetur, quod si aliquis suo inimico diversa mala exoptaverit, ex gr.
mortem, infamiam, paupertatem, etc. tenetur omnia declarare, et sunt diversa
peccata numero distincta, cum ea voluit efficaciter illi inferre; aut si
speciatim et in particulari optavit, ut haec illi acciderent. Aliter autem, ut
dicunt probabiliter multi dd., si optaverit mala illa sub uno genere mali,
nempe ut media ad ruinam appetitam inimico. Et hic est confusio confessariorum,
in discernendo, an imprecationes, quae rudibus esse solent usuales, fuerint
peccata mortalia, an venialia. In hoc oportet interrogare inprimis poenitentem
an in illo actu desideraverit deliberate, ut illae succederent? Sed hoc non
sufficit ad certum iudicium faciendum; qua de re opus est, ut postea
interroget, imprecatusne fuerit in extraneos, an in propinquos, quia in hos
(praecipue in filios, coniuges, aut parentes) raro animus pravus adest.
Postremo oportet interrogare de causa, cur eas imprecationes protulerit; dum si
causa gravis, aut fervens ira intercesserint, facile est tunc etiam pravum
desiderium interfuisse. Caeterum non sufficit poenitenti ad excusandas
imprecationes (prout advertit Caietanus) dicere quod tantum in illo actu, ut
evenirent, cupiebat, - 643 -
quia hoc iam sufficit ut in illo actu commissa
sit culpa gravis; unde confessarius tunc perquirat de numero, et iudicet de eis
saltem ut coram Deo sunt; et quem recidivum in eo vitio repererit, non
absolvat, nisi prius resipuerit, aut extraordinarium doloris signum dederit.
Interroget 2. si in proximum intulerit iniurias graves, et an coram aliis: quia
tunc tenetur coram ipsismet restituere illi honorem ablatum, veniam ab eo
petendo, aut aliis reverentiae signis; dummodo prudenter non praesumatur
iniuriis affectus totum remisisse: aut quod ab illa publica satisfactione
recuset, ne apud se rubor, et apud alios memoria iniuriae acceptae
renovarentur: aut nisi timeretur, ne illo satisfactionis actu iterum odium
excitaretur. Si autem iniuria illata fuisset secreta, etiam secreto tenetur
veniam postulare, secundum veram sententiam: attamen advertendum est iniurias,
quibus ad invicem se onerant rudes, licet in se essent graves, nihilominus non
esse semper graves inter huius generis personas, ut cum se appellant latrones,
veneficas, meretrices; quia ipsaemet non multi haec faciunt, nec qui eas audit,
fidem praestat; excipe si nominarent res particulares, et complices. Interroget
3. si discordias excitasset, zizania disseinando, et referendo uni quae ab alio
audivit. Insuper si confessarius noverit poenitentem aliqua iniuria fuisse
affectum, interroget an requisitus ab offensore iniuriam remiserit? Vide dicta tr.
4. n. 17. Advertendum hic quod dicit Tourn. (tom. 3. pag. 269.),
nempe quod offensus recte potest velle iniuriae satisfactionem, si secus
familia infamia notata remaneret. Item advertit s. Thomas1 quod iuste
potest postulare offensoris animadversionem, aut ad cohibendam eius
petulantiam; aut ad consulendum communi tranquillitati. Si vero (ait
Sanctus) intentio vindicantis feratur principaliter ad aliquod bonum per
voenam peccantis (puta ad emendationem, vel ad cohibitionem eius, et quitem
aliorum, et ad iustitiae conservationem) potest esse vindicatio licita. Sed
circa punctum de conservanda iustitia (quod plerumque innuunt offensi) magna
vigilantia utendum est confessario, quia in praxi, ut loco cit. diximus,
faciliter in eo desiderio iustitiae latet propria vindicta. Demum circa hoc 5.
praeceptum interrogentur rudes, an se inebriaverint usque ad rationis usus
amissionem? Vide dicta tr. 8. n. 4.
24.
Circa 6. et 9. praeceptum. 1.
Interrogentur de cogitationibus; num desideraverint, aut morose delectati
fuerint de rebus inhonestis; et an plene ad eas adverterint et consenserint? Deinde,
num concupierint puellas, aut viduas, aut nuptas; et quid mali cum illis se
facturos intenderint? In quo advertendum, quod rustici, communiter
loquendo, existimant maius peccatum stuprum, quam simplicem fornicationem: e
contrario nesciunt malitiam adulterii. Ideo cum iis qui huius vitii
consuetudinem habent, non expedit eos monere de adulterii malitia, cum
praevidetur monitio parum profutura, sed tantum effectura, ut poenitens duplici
peccato peccet, si carnis concupiscentiis non resistet. De his autem
cogitationibus, quibus assentiti sunt poenitentes, sumendus est numerus certus,
si haberi potest; sin autem, exquiratur quoties in die, vel hebdomada, vel in
mense cogitationibus consenserint. Sed si nec etiam id explicare possint,
interrogentur, num concupierint singulas mulieres quae sibi occurrerunt, vel in
mentem venerunt; aut num habitualiter turpiter de aliqua in particulari
cogitarint, nunquam pravis consensibus resistendo? Et an semper illam
concupierint, vel an tantum quando ipsam aspiciebant? Demum interrogentur
etiam, num media apposuerint ad malas cogitationes exequendas? nam (ut diximus
- 644 -
tr.
3. n. 48. in fine) tunc illa media, etsi indifferentia, a
malitia interna informantur, et ideo explicanda ut peccata externa, sive opera
incoepta.
25.
2. Circa verba obscoena interrogentur 1. Coram quibus, et quoties ita locuti sunt, ratione scandali? an coram viris,
aut foeminis, uxoratis, aut non? pueris, vel adultis? Facilius enim scandalizantur
puellae, et pueri, quam adulti, praesertim, qui in hoc vitio sunt habituati. 2.
Quae dixerint verba? an v. gr. nominarint pudenda sexus a suo diversi? hoc enim
difficulter excusatur a mortali, Num verba protulerint ex ira, vel loco? nam ex
ira difficilius aderit complacentia, et scandalum. Caveat confessarius ab
absolvendis huiusmodi recidivis in colloquiis turpibus, quamvis dicant ea
protulisse ex ioco, nisi prius emendentur, vel signum extraordinarium doloris
afferant. 4. Num iactaverint se de aliquo peccato? tunc enim tria peccata
frequenter concurrunt, scilicet magnum scandalum audientium, iactantia de malo
commisso, et complacentia de peccato narrato: ideoque interrogandi sunt, de quo
peccato in specie se iactarint. Interrogentur etiam, an delectati sint audire
alios inhoneste loquentes, et an tunc adverterint ad correctionis praeceptum,
putantes eam profuturam?
26.
Circa opera interrogentur, cum qua rem habuerint? Num alias cum eadem peccarint? Ubi
peccatum fuerit patratum (ad occasiones removendas)? Quoties peccatum consummatum, et quot actus
interrupti adfuerint, seorsim a peccato? Num peccato multum ante consenserint?
nam tunc actus interni interrumpuntur, iuxta dicta cit. tr. 3. n. 58.
et tunc expedit formare iudicium, toties multiplicata fuisse peccata, quot
morulae somni, distractiones, etc. adfuerint, prout sunt coram Deo, tantum
interrogando de temporis duratione in peccato. Secus si malum propositum fuerit
conceptum per duos vel tres dies ante consummationem peccati, et intra illud
tempus non fuerit retractatum, quia tunc sumitur pro uno numero peccatum, vide
dicta ibid.
27. Se polluentes
interrogentur etiam de tactibus impudicis separatis a pollutionibus, et
moneantur eos esse mortalia. Item interrogentur, an concupierint, vel an
delectati fuerint de copula cogitata cum aliqua, vel pluribus mulieribus, aut
puellis; tunc enim tot peccata distincta committunt. Item adverte, quod si quis
coiret inter crura aut brachia mulieris, praeter peccatum contra naturam,
committeret fornicationem inchoatam, sive affectivam, ut dicunt communiter
Fill. Tamb. Holz. Spor. etc.; unde hic duo patraret peccata diversae speciei,
unum contra naturam in effectu, alterum fornicationis in affectu. Circa autem
peccata coniugum respectu ad debitum maritale, ordinarie loquendo, confessarius
non tenetur nec decet interrogare, nisi uxores, an illud reddiderint,
modestiori modo quo possit, puta, an fuerint obedientes viris in omnibus; de
aliis taceat, nisi interrogatus fuerit. Quae autem liceant, et quae vetantur
inter coniuges circa idem debitum; vide quae fuse dicta sunt tract. 18.
ex n. 38.
28.
Circa 7. praeceptum interroget, si aliquid ab alio surripuerint? et a
quo, et an ab uno, aut pluribus? et an semel, an pluries? an soli, an cum
aliis? et an domini erant divites vel pauperes? ut dignosci possit, utrum
materia fuerit gravis vel levis, vide tr. 10. ex n. 22. ad 73.
29.
Circa 8. praeceptum 1. interrogetur poenitens, si aliquem infamaverit?
et si id effecerit, falsum delictume i imponendo, aut verum patefaciendo? et
cum delictum est verum, utrum illud erat occultum, an publicum in aliquo loco,
fama aut iudicis sententia? Item si erat occultum, an patefecerit illi cui erat
ignotam? et coram quot illud narraverit? - 645 -
item an tanquam certum
narraverit, an ut auditum ab aliis obtrectatoribus? et an coram aliis? aut si
saltem oblectatus sit in audiendis obtrectationibus? insuper interroget, an
aliquod malum infamiam inducens alicui exprobraverit coram ipsomet? quia tunc
adest etiam contumelia, quae distinguitur a detractione. Quomodo autem se
gerere debeat confessarius circa famae et honoris compensationem, vide dicta tr.
11. n. 3. 4. 18. et seq. Circa hoc octavum praeceptum non est
necesse, ut interrogetur poenitens, an temere iudicaverit? quia huiusmodi
iudicia, quae communiter fiunt, difficulter pertingunt ad culpam gravem; dum
plerumque non sunt iudicia, sed suspiciones; et cum fit aliquod iudicium, id
evenit, aut quia habetur suficiens fundamentum ad sic iudicandum, aut saltem
creditur quod motivum sit sufficiens ad tale formandum iudicium. Imo aliquando
oportet ab errore nonnullos rudes removere, qui sibi scrupulum faciunt in
suspicando ubi suspicari tenentur, ut malo, quod impedire possunt, occurrant:
v. gr. nonnullae matres, cum filiae cum sponsis, aut etiam cum coniunctis
clanculum, aut nimis familiariter versantur: ita etiam nonnulli viri cum uxores
nimis familiariter utuntur cum aliis hominibus, hi aliquando confitentur se
temere iudicasse, aut suspicatos fuisse. Confessarii admonitos hos faciant, ne
deinceps sibi de hoc scupulum faciant; imo dicant quod ipsi tenentur suspicari
in talibus casibus de aliquo malo quod inde subsequi potest, ideoque tenentur
removere occasiones, et tales familiaritates prohibere.
30.
Circa praecepta Ecclesiae nihil aliud interrogare occurrit, nisi utrum
ieiunaverint in quadragesima, et in vigiliis? si sunt qui supponuntur ad id
teneri. Et an praefatis temporibus,
aut diebus veneris et sabbati cibis vetitis usi sint.
|