Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Sant’Alfonso Maria de Liguori
Homo Apostolicus (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • TRACTATUS ULTIMUS QUOMODO SE GERERE DEBEAT CONFESSARIUS CUM POENITENTIBUS DIVERSORUM GENERUM.
    • CAPUT UNICUM
      • PUNCTUM III. De nonnullis peculiaribus interrogationibus faciendis a confessariis parum meticulosae conscientiae poenitentibus.
        • II. De interrogationibus adhibendis cum personis diversi status, aut conditionis, quae sunt conscientiae parum meticulosae.
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 645 -


II. De interrogationibus adhibendis cum personis diversi status, aut conditionis, quae sunt conscientiae parum meticulosae.

 

31. Hic advertitur, quod circa obligationes proprii status, aut officii, non semper sufficit confessario poenitentem interrogare tantum, an suam obligationem impleverit. Cum poenitens videtur esse conscientiae parum meticulosae, aut confessarius aliunde habet rationabilem suspicionem quod ille suis rationabilem suspicionem quod ille suis obligationibus desit, tunc oportet ut ipsum interroget in particulari, saltem circa eius obligationes principaliores. Et 1. si est sacerdos qui ad confitendum accedit, interrogetur 1. an satisfecerit Horis canonicis, et oneribus Missarum, vel an has per multum tempus distulerit celebrare? 2. An negotiationem exercuerit? 3. An nimis festinanter missam absolvat? (circa quod observa quod dictum est tr. 15. n. 84. 85. et 86.). Si est beneficiatus, eum interroget de fructibus beneficii, quomodo eos insumpserit? Si est confessaruis, praesertim interroget, an absolverit eos qui sunt in occasione proxima antequam illam removerint? aut recidivos sine signis extraordinariis. Si est parochus, de sui officii peculiaribus muneribus interrogetur, uti dictum est tr. 7. ex n. 14. Sed praesertim 1. an attendat ad debitas correptiones erga subditos? praecise erga eos qui aliquo tenentur odio, aut cum aliqua turpiter conversantur, aut domus sponsarum frequentant? 2. An invigilet, ut sui subditi absque exceptione personarum paschale impeverint praeceptum, ab eis schedulas, aut aliam certam notitiam, sine delectu personarum, exquirendo? 3. Quam dederit operam concionando diebus Dominicis, aut docendo doctrinam christianam, et minsitrandis Sacramentis, praecipue moribundis? 4. Eum interroget an Ordinandis fidem de bonis moribus aut de Sacramentorum frequentia exhiberit,


- 646 -


quin de hoc certus factus sit. Denique si accederet Episcopus, qui sciretur neglectae esse conscientiae, confessarius omittere nequit eum interrogare de illius peculiaribus muneribus, de quibus locuti fuimus in eodem tr. 7. ex n. 47; et praecipue eum interroget, an debitam adhibeat diligentiam, ut se certum faciat de sufficienti scientia, et de positiva probitate Ordinandorum (prout diximus tr. 7. ex n. 47. et 52.), non acquiescendo solis fidibus parochorum, quae ut plurimum sunt falsae, aut suspectae de falsitate, quia ob humanos respectus solent illae exhiberi. Item si concedit facultatem confessiones excipiendi sacerdotibus, quorum doctrinam et morum probitatem plane exploratam non habeat? Secus ipsi damno potius, quam utilitati erunt. Item an exploret scandala quae in dioecesi adsunt? Item quomodo invigilet ad visitationem?

32. II. Si confitetur Monialis, interrogetur: 1. An aliquem defectum commiserit circa vota, praesertim paupertatis, accipiendo vel largiendo sine licentia? 2. An satisfecerit Horis canonicis? Opinio enim quod Moniales in privato non teneantur officium recitare, non est satis probabilis, ut ostendimus1. 3. An erga aliquem mutuam nutrierit benevolentiam periculosam, puta si adfuerint saltem verba, aut litterae amatoriae? Et eo casu, si Monialis familiaritatem illam nollet relinquere, constans sit confessarius in neganda ei absolutione; in huiusmodi enim familiaritatibus, licet finis positive pravus absit, semper tamen periculum urget: saltem adest scandalum, et malum exemplum respectu aliarum. 4. An aliquo teneatur odio in suas sorores. 5. Si Monialis aliquod exercet officium, interroget de illo in particulari, puta rotariae, an affeart litteras aut nuntia de malo suspecta? Portinariae, an oscitanter ianuam reseratam teneat, cum periculo scndali Monialium, aut aliorum? Abbatissis, an debitam adhibeant diligentiam, cum viri in monasterium ingrediuntur, aut morantur? aut an novis abusibus conniveant? Advertendo quod licet particulares Moniales peccent leviter, levem regulam transgrediendo, Superiores tamen, quae non curant impedire cum possint observantaie relaxationem, peccant in re gravi.

33. III. Si accedit quis iudicis officio fungens, interrogetur 1. An fuerit personarum acceptor? 2. An causas expediverit? 3. An in iudicando conveniens studium praemiserit, omiserit, vel ex aliqua animi affectione motus erga alteram ex partibus sententias dixerit? IV. Si autem accedit tabellio, interrogetur 1. Quomodo se gerat in capiendis informationibus? 2. An intermiserit interrogationes suggestivas? 3. An testium depositiones diminuerit, vel auxerit? V. Si accedit medicus, interrogetur. 1. An satis fuerit versatus in studio medicinae, et in praxi medendi? necnon an studium adhibeat (ut tenetur) in casibus difficilioribus qui occurrunt? 2. An alicui impertierit licentiam edendi carnes ob merum humanum respectum, sine iusta causa? 3. An aliquod periculosum remedium applicaverit infirmo, non adhuc de vita desperato. 4. An fuerit causa, ut remedia acciperentur ab aliquo pharmacopola suo amico, quem tamen noverit parum esse fidelem, vel peritum, aut ineptas vendere medicinas? 5. An attenderit ad curandos pauperes, si ad hoc stipendium exegit; vel sine stipendio, si pauperes fuerint in gravi necessitate? 6. An curaverit suos monere infirmos, ut tempore debito confiterentur, iuxta praecepta, pontificia? De hoc puncto in pluribus Operis locis sermonem fecimus2, ubi dictum est quod Innocentius III. medicis praecepit, ne alicuius infirmi curam susciperent, nisi prius ille confessus


- 647 -


fuerit; et s. Pius V. confirmans tale praeceptum, insuper iussit, ut medicus post tertium diem relinquat infirmum, nisi sciat ipsum fuisse confessum, item mandavit quod omnes medici, antequam gradum doctoratus assumant, dent iuramentum observandi hoc praeceptum; idque mandatum est omnibus collegiis. Sed dubium fit, quomodo huiusmodi praeceptum et iuramentum intelligantur. Plures dd. tenuerunt ea procedere, cum infirmitas est periculosa; vel saltem cum dubitatur, an sit periculosa; et in hoc sensu dixerunt Bullam s. Pii receptam fuisse. Sed communior sententia vult, quod praefatum praeceptum, quamvis non obliget in quocumque morbo levi, tamen non intelligendum tantum urgere in morbis actualiter periculosis, sed etiam in illis qui prudenter iudicantur posse in posterum fieri periculosi. Et ratio est, quia Innocentius praecipit, ut medicus imponat infirmo confessionem, antequam eius curationis onus suscipiat, ad hoc, ne infirmus (sic loquitur Pontifex) de confessione monitus in mortali morbo, de salute desperans facilius in mortis periculum incurrat: igitur intendit effici, ut infirmus confiteatur antequam morbus fiat mortalis. Haec sententia mihi videtur vera. HOc tamen on obstante, in contrarium est praxis medicorum, etiam timoratae conscientiae, qui non solent monere infirmos ad confitendum, nisi cum infirmitas probabiliter iam periculosa effecta est. Neqe in hoc putant peccare adversus iuramentum praestitum iuxta Bullam s. Pii, innixi doctrinae plurium auctorum Nav. Laym. Vega Graf. Rodr. Ciera etc.1 sententium quod praefatum iuramentum non obligat, nisi pro illa parte, pro qua a consuetudine receptum est. Caeterum non dubitandum, quin mortaliter peccent saltem medici illi qui omittunt monere infirmos de confessione, cum infirmitas est iam periculosa. Oh! quam miserum est videre tot infirmos (et praesertim eos qui spectatae sunt dignitatis) ad incitas mortis reduci, ut rationes vitae Deo mox reddendas parent, tempore quo sunt quasi exanimes, cum vix possint verba tunc modulare, vix alios audire, vix statum concipere propriae conscientiae, suorumque peccatorum dolorem. Et totum hoc evenit culpa istorum medicorum, qui, ne displiceant infirmis, aut eorum propinquis, illos certiores non faciunt de periculo; imo eis blandiri pergunt usquedum omnino ipsi de vita desperantur. Cum igitur accedit medicus negligentis conscientiae, curet confessarius praecipue eum interrogare et monere, non obiter, sed cum calore, de hac obligatione intimandi confessionem infirmis, saltem quando advertit morbum iam esse gravem, aut dubitat quod sit iam gravis, ut communiter dicunt dd. qui in hoc non discrepant. Dico cum calore, nam ex hoc puncto pendet salus spiritualis, non tantum medici poenitentis, sed omnim etiam infirmorum qui sub eius cura erunt.

34. VI. Si autem accedit pharmacopola, interrogetur 1. An praestiterit remedia praegnantibus ad abortum procurandum? 2. An vendiderit unum pharmacum pro alio, et carius quam res valebat? Hic adde Gregor. XIII. in Const. 29. Officii nostri omnem vetuisse societatem pharmacopolas inter et medicos, aut chirurgos.

VII. Si accedit mercator, interrogetur 1. An deceperit in pondere et mensura? 2. An res vendiderit ultra pretium supremum, praesertim dando merces ad creditum, cum emptores essent securi, et nihil damni ipse esset passurus? An autem pretium augeri possit, vendendo ad creditum, eo quod tale est pretium currens in venditionibus ad creditum iuxta communem aestimationem? Et an res, quae venduntur minutatim, carius possint vendi? observa doctrinas adnotatas


- 648 -


in Tr. 10. n. 174. et 178. cum Less. Lugo Salm. etc.

VIII. Si accedit sartor, interrogetur 1. An in diebus festivis per notabile tempus laboraverit sine extraordinaria causa, ut vestes compleret, et dominis afferret? 2. An ieiunia impleverit ab Ecclesia praecepta? nam sartores ob sarciendi laborem minime a iaiuniis excusantur. 3. An si alii commiserint ei pannos emendos, ipse pretium maius exegerit, sub colore quod mercator ob peculiarem amicitiam pretio minori pannos ei dederit? Si revera pars illa pretii fuisset ipsi donata, tunc poterit eam exigere, modo moralem praemiserit diligentiam apud alios mercatores, aut certo sciat quod alii communiter mercem illam minori non vendunt pretio: hoc tamen debet esse omnino certum, alioquin nihil amplius potest exigere quam solvit, vide Tr. 10. n. 189. 4. An sibi retinuerit frustula, sive resegemina vestium, quae iniuste retinet, nisi adsit consensus dominorum, aut nisi illi aliquid iniuste detraherent ex pretio debito, adhuc infirmo communiter aestimato? 5. An sibi occasio proxima peccandi esset ex accipiendis regulis bene formandi vestes mulierum per ipsarum corporum commensurationem (vulgo ut dicitur, in pigliar la misura), aut esset ex aptandis vestibus foeminis, quod nequit fieri nisi cum ipsarum mulierum attrectatione; idque esset sartori occasio proxima incidendi in pravas delectationes, aut desideria, prout non raro accidit improbae conscientiae viris?

35. IX. Si accedit aliqua venditrix sive proxeneta, (intellige de his quibus traduntur a dominis res ad vendendas licitantibus) interrogetur 1. An aliquid retinuerit pretii ab emptoribus exacti? Tenuimus enim quod venditrix nequit illud superans sibi retinere, etiamsi traderet domnio pretium ab eo designatum; quia talis determinatio fit, ut res non vendatur minoris, non autem ut proxeneta illud quod superest sibi retineat; idque procedit, etiamsi a Domino fuerit locus desigantus, ubi res venderetur, et proxeneta, adhibita ibi debita diligentia, in alio loco multum distanti pluris deinde vendidisset: etenim tunc etiam dicimus, quod ipsa nequit omne superfluum retinere, sed tantum id quod ipsi spectare potest ob illum extraordinarium laborem, nam res semper domino fructificat. Excipitur 1. si proxeneta rem meliorem reddidit, et ideo pluris vendidisset quam res prius valebat. 2. Si proxeneta cum domino convenerit, amplius ei non tradere, nisi pretium ab eo determinatum: et hoc sive expresse sive tacite, prout esset si dominus nullum pro eius labore stipendium assignasset. 3. Si quod superest esset parvi momenti, ita ut praesumeretur dominus condonare. 4. Si proxeneta, facta ordinaria diligentia, ipsa sibimet emeret rem pretio ab aliis oblato, et postea eam pluris venderet. Idem dicendum, si quis tibi commiserit aliquam rem emendam pretio designato, et tu minoris emisses; tunc enim nihil amplius exigere potes, nisi extraordinarium laborem adhibuisses ut impensae parceres, aut si rem tuo nomine emisses, periculum in te assumendo; hoc tamen intelligitur, si iam praemisisses moralem diligentiam, nec invenisses a quo rem minoris emere potuisses.

36. X. Si accedit barbitonsor, interrogetur an alios tondeat in diebus festivis, et ubi huiusmodi consuetudo non adsit? Dum contra id ei non est vetitum, ubi consuetudo iam introducta est: aut si ibi nequeunt viri tonderi nisi in festis, eo quod in aliis diebus labori operam navare debent, ut se suosque sustentare possint. Praeterea interrogetur, an comam mulieribus componat iuxta improbum usum hoc tempore a Satan inventum. Ordinarie loquendo, puto id esse viris proximam occasionem peccndi lethaliter turpibus delectationibus,


- 649 -


aut saltem desideriis; unde dico minime permittendum id alicui, qui in se contrairam non habuisset experientiam. Quod si unquam quis per notabile tempus expertus fuisset, inhuiusmodi actione se immunem a peccato, hic revera damnari nequit de mortali; sed hoc non obstante, non omittat confessarius eum removere quantump otest ab huiusmodi officio, quod certe in se periculum continet. Hic discutiendum non aggredior, an foeminae nec ne possint tuta conscientia viros arcessere, ut sibi componant illi comas? Audio quod pluribus in locis ipsae hoc factitant, et confitentur et communicant; videant ipsae, et ipsarum confessarii. Saltem confessarius eis imponat, ne alicuius viri iniuoris opera utantur, ex cuius actionibus perceperunt secum malitiose illum se gerere. Caeterum censeo, quod mulieres purioris conscientiae non quidem virorum utantur opera, sed contentae erunt sibi a foeminis inserviri, a quibus coma, quo meliori potest modo, componatur.

 




1 lib. 4. n. 141. et 142. et prax. confess. c. 3. n. 54.



2 lib. 3. n. 182. et melius l. 6. n. 664. et prax. confess. c. 3. n. 57.



1 l. 6. n. 664. v. circa autem, et prax. confess. c. 3. n. 57. circa med.






Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL