- 649 -
PUNCTUM IV. Quomodo cum pueris,
adolescentibus et puellis.
37. Cum pueris adhibere
debet omnem charitatem, et modos suaviores quantum fieri potest. Primo
eos interrogare debet, an sciant res Fidei? et si nesciant, oportet eos
patienter instruere pro tunc, si tempus adest, vel eos mittere ad alium, t
instruantur saltem circa necessaria ad salutem. Cm autem agat de confessione,
in principio curare debet, ut pueri ex seipsis confiteantur peccata quorum
memores sunt; et postea fieri illis poterunt sequentes interrogationes: 1. An tacuerint aliquod peccatum ob
verecundiam? 2. An blasphemaverint in Sanctos, aut dies sanctos? vel an
iuraverint cum mendacio? 3. An omiserint in festis audire Missam, aut in
audienda illa, sermones habuerint? Et an in festis laboraverint? 4. An
parentibus fuerint inobendientes, aut irreverentiam irrogaverint eos
subsannando, manus in eos extollendo, vel convicia, aut imprecationes coram
ipsis proferendo. Et hic advertendum quod dictum est n. 21. de modo
imponendi pueris petitionem veniae a parentibus. 5. An aliquod turpe peccatum
patraverint? Sed in hac materia confessarius sit valde cautus in interrogando:
incipiat interrogare de longe, et verbis generalibus: et prius, an dixerint
mala verba? an iocati fuerint cum aliis pueris, aut puellis? Et si iocos illos clam exercuerint? Deinde
interroget, an commiserint res turpes? Multoties, etiamsi pueri negent, prodest
uti cum eis interrogationibus suggestivis, v. g.: Et nunc dic mihi, quoties
haec fecisti? Quinquies, decies? Interroget, cum quo dormiant, et si in
lecto manibus iocati fuerint? Puellas interroget, si aliquem iuvenem amore
fuerint prosecutae, et an adfuerint pravae cogitationes, verba, aut tactus? Et
a responsis procedat ad ulteriores interrogationes, sed caveat abexquirendo a puellis,
vel a pueris, an adfuerit seminis effusio: cum his enim melius est deesse in
integritate materiali confessionis, quam esse causam, ut apprehendant quae
nondum noverint, vel ponantur in curiositate addiscendi. Interroget eitam a
pueris, an attulerint nuntia vel dona virorum mulieribus? Et puellis, an
acceperint dona a personis suspectis, nempe coniugatis, Ecclesiasticis, aut
Religiosis? 6. Interroget, an commiserint furtum, vel an damnum attulerint
praediis alienis, bestiis, aut alio modo? 7. An alicui detraxerint? 8. Circa
praecepta Ecclesiae interroget, an impleverint confessinoem et Communionem
paschalem? Et an carnes aut lacticinia comederint diebus vetitis?
38. Quod autem pertinet
ab absolutionem his pueris impertiendam, magna requiritur attentio. Si constet
quod ipsi sufficientem usum rationis - 650 -
iam habeant, prout si distincte
confitentur, vel adaequate interrogationibus respondent, et appareat quod ipsi
iam comprehendant cum peccato offendisse Deum, et meruisse infernum; tunc si
satis videantur dispositi, absolvantur. At si in peccatis lethalibus
sunt recidivi; ipsi tractandi sunt sicut adulti; unde si non praebeant
extraordinaria signa doloris, absolutio eis differri debet. Si autem dubium
sit, an puer perfectum usum rationis habeat, prout si ille in actu confessionis
non maneret compositus, sed oculos in girum ageret, manibus iocaretur,
impertinentia interponeret: tunc si est in periculo mortis, aut in obligatione
implendi praeceptum paschale, absolvendus est sub conditione; et tanto magis si
confessus fuerit aliquod dubium mortale; bene enim potest administrari
Sacramentum sub conditione, quando iusta adest causa, ut esset haec liberandi
hunc puerum a statu damnationis, si unquam in illum est lapsus. Idque agendum,
etiamsi puer sit recidivus; dum ideo differri debet absolutio iis qui perfectam
discretionem habent, quia spes est quod ex tali dilatione ipsi redeant
dispositi; sed spes haec difficulter haberi potest a pueris qui perfecto usu
rationis carent. Et probabiliter plures dd. dicunt quod pueri isti dubie
dispositi absolvi possunt (saltem post duos vel tres menses) sub conditione,
licet sola venialia afferrent, ne careant diu gratia sacramentali, et forte
etiam sanctificante, si forte aliquam gravem culpam haberent ipsi occultam.
Oportet autem curare, ut hi pueri eliciant actum doloris necessarium ad
suscipiendam absolutionem, modo respectu ipsorum magis proprio, exempli gratia:
Amasne Deum qui est Dominus tuus tam magnus, et tam bonus, qui te creavit,
pro te est mortuus, etc.? Hunc
Deum tu offendisti. Ipse tibi veniam dare vult, et tu spera quod propter
Sanguinem Iesu Christi Filii sui tibi ignoscat. Sed oportet te poenitere. Quid
dicis? poenitet te nunc eum offendisse, etc. Istis iniuriis quas Deo irrogasti,
scis quod infernum meruisti? displicet tibi quod ipsas commisisti? Deus meus, nunquam amplius volo te
offendere, etc. Poenitentia
autem his pueris iniungenda levis sit quantum fieri potest, et curandum quod
illa ab psis quantocius impleatur, alioquin aut eam obliviscentur, aut
omittent. Curet etiam confessarius magnopere pueris insinuare devotionem
erga Deiparam, utque recitent quotidie Rosarium, et ter Ave mane et
sero, semper hanc precem adiungendo: Mater mea, libera me a peccato mortali.
39. Circa vero statum ab aliquo
adolescente eligendum, non audeat confessarius illum ei determinare, sed tantum
ex indiciis curet suadere statum illum ad quem prudenter iudicare potest ipsum
a Deo vocari. Praesertim, loquendo de iis qui religionem ingredi volunt, ante
omnia curet confessarius bene ponderare, in qualem religionem ingredi cupiant;
nam si unquam Institutum illud relaxatum est, melius erit alicui (ordinarie
loquendo) quod in saeculo remaneat; nam illi se aggregando ipse se geret sicut
se gerunt alii, et parum illud boni quod prius exequebatur de facili in tali
religione negliget, ut misere pluribus accidit. Et praecipue magnum scrupulum
sibi faciat propinquorum suadeat iuveni illi, ut intret in aliquam huiusmodi
inobservantium communitatum. Si tamen religio observantia floret, confessarius
vocationem sui poenitentis bene probet, inquirendo ad illam habeatne poenitens
impedimentum aliquod inhabilitatis, infirmae valetudinis, inopiae parentum? et
maxime expendat finem, an sit rectus, nempe magis se coniungendi Deo, aut
lapsus emendandi anteactae vitae, aut saeculi pericula vitandi? Quod si
principalis finis esset mundanus, vitam agendi commodiorem, aut se liberandi a
propinquis - 651 -
durae conditionis, aut complacendi parentibus, quiad hoc
eum impellunt, caveat ne permittat religionem ingredi; nam eo casu illa non est
vera vocatio, sine qua huiusmodi ingressus malum habebit eventum. Si autem
finis est bonus, et abest impedimentum, nec debet, nec potest confessarius,
neque alius, ut docet d. Thomas, sine culpa gravi illi impedire, aut dissuadere
vocationem; quamvis prudenter aget aliquando, si executionem illi differat ad
melius experiendum, an resolutio sit firma et perseverans; praesertim si
noverit adolescentem esse volubilem, aut si deliberatio illa facta fuerit
tempore Missionis, vel exercitiorum spiritualium: dum in huiusmodi occasionibus
quaedam concipiuntur proposita quae postmodum, primo fervore transacto,
deficiunt.
40.
Si aliquis adolescens vellet suscipere statum praesbyteri saecularis, non sit
facilis confessarius ad annuendum, sine longa et probata experientia recti
finis, et scientiae, vel sufficientis capacitatis. Sacerdotes quidem saeculares
habent eamdem, imo maiorem obligaitonem, quam Religiosi; et contra remanent in
iisdem saeculi periculis; unde ut quis bonus evadat sacerdos in seculo (in quo
raro, ne dicam rarissime, boni inveniuntur) oportet quod prius egerit vitam
valde exemplarem, remotam a ludis, ab otio, a pravis sociis, et deditam
orationi et Sacrmentorum frequentiae (sed quis est hic, et laudabimus eum?);
alioquin se ponet in statum quasi certae damnationis; praesertim si hoc faciat,
ut obtemperet parentum fini, qui est res domesticas augere. Iam autem dictum
est supra n. 21. et 22. quam gravissimum sit peccatum, quod patrant
parentes illi qui filios cogunt, ut statum ecclesiasticum aut religiosum inviti
suscipiant. Quoad puellas vero quae virginitatem suam Iesu Christo consecrare
cupiunt, non permittat eis castitatem perpetuo vovere, nisi cognoscat eas bene
fundatas in virtutibus, et edoctas in vitae spiritualis regulis,et praecipue in
oratione exercitatas. Sub initio eis tantum permittere potest, ut castitatem
voveant per alquod definitum tempus, nimirum a solemnitate alicuius festi ad
aliam alterius.
41.
Demum quoad adolescentes illos qui volunt aut debent ducere uxorem (dico debent
prout probatum est in libro, loquendo de iis qui essent incontinentes et
nollent adhibere alia media opportuna ad se continendos) advertendum, quod
sicut peccarent parentes, qui sine iusta causa eis honestum matrimonium
impedirent, ita contra peccarent filii (et ideo confessarius tenetur illis hoc
prohibere), qui vellent cum dedecore familia matrimonium inire: aut quamvis
coniugium non esset indecorum, vellent tamen illud contrahere, invitis
parentibus, et cum eorum scandalo, quin ipsi filii iustam causam habeant ob
quam excusentur; observa quomodo in libro id elucidatum est. Vide dicta Tr. 18. n. 16.
|