- 651 -
PUNCTUM V. Quomodo
se gerere debeat cum personis devotis?
42.
Personis devotioni deditis, quae frequenter accedunt ad communionem, ordinarie
loquendo, insinuandum, ut saltem in qualibet hebdomada sacramentalem absolutionem
suscipiant. Huiusmodi poenitentes, si tantum de imperfectionibus confitentur
quae non pertingunt ad culpas certe veniales, dicit Bonac., eos absolvi posse
sub conditione; sed hoc non admittendum censeo, nisi per raro, et cum ipsi non
possent materiam certam praeteritae vitae assignare, vel non sine magna
molestia. Ceterum dico, quod si poenitens certam non exhibet materiam, non
debet confessarius angi in eam perquirendo, ut illum absolvat: et casu quo
perquisisset, nec invenisset, non tenetur ei conditionatam absolutionem
impertire. Hoc procedit, - 652 -
cum poenitens confitetur (ut dixi) de
defectibus, de quibus dubitatur, an pertingant ad venialia; at si de certis
venialibus confitetur, sed usualibus, sive quotidianis, puta de impatientiis, intemperantiis,
distractionibus in officio, in oratione, et similibus, ut absolutio illi
praeberi possit, spectandum est, an ipse aliquando sibi, quantum potuit, vim
intulerit, ac passionem superaverit: quia tunc iudicari poterit eius culpas
potius ex humana fragilitate processisse, quam ex defectu doloris aut
propositi. E converso, si ille frequenter et sine resistentia in huiusmodi
culpas relapsus sit, tunc cum eo agendum tantquam cum recidivo, iuxta dicta ex n.
9. huius tract.
43.
Plura insuper hic notanda: Et 1. caveat confessarius, ne his suis poenitentibus
spiritualibus, praesrtim foeminis, prohibeat accedere ad alium confessarium; et
cum advertat accessisse, ostendat id sibi gratum fuisse; imo ipsis imponat, ut
aliquando apud alios confiteantur; praeterquam si quis esset valde scrupuloss,
de quo prudenter timeat, ne si ad alium accedat, qui eius conscientiam ignorat,
notabiliter esset inquietandus. Caveat pariter confessarius, ne sollicitum se
ostendat, se velle alicuius animae directionem suscipere. 2. Nunquam absque
necessitate de aliorum confessariorum defectibus loquatur, sed potius sedulo
quaerat eos ab aliquo errore commisso excusare. 3. Directionem non suscipiat
alicuius qui vult directorem suum relinquere, nisi adsit urgens causa, ut docet
s. Philippus Nerius, s. Franciscus Salesisu, s. Carolus Borromaeus, et alii; ex
hoc enim saepe dissipationes, parturbationes et quandoque etiam scandala
oriuntur. Advertatque, ad mutandum confessarium non satis esse, quod poenitens
aliquam erga eum abominationem sentiat, vel quod videatur verbis ipsius fidem
non amplius habere, ut enim ait s. Theresia, saepe haec est daemonis tentatio. Unde s. Franciscus Salesius, s. Carolus
Borromaeus, et alii; ex hoc enim saepe dissipationes, perturbationes et
quandoque etiam scandala oriuntur. Advertatque, ad mutandum confessarium non
satis esse, quod poenitens aliquam erga eum abominationem sentiat, vel quod
videatur verbis ipsius fidem non amplius habere, ut enim ait s. Theresia, saepe
haec est daemonis tentatio.Unde s. Franciscus Salesius sic docet: Confessarius
non est variandus sine gravi ratione. Sed contra neque expedit in
hoc esse invariabile, si legitimae causae mutationis superveniant. Caeterum
dicit s. Theresia iustam esse posse causam mutandi confessarium defectum
bonitatis; ita inquiens: Si confessarius proclivis alicui vanitati apparet,
mutetur; cum ipse sit vanus, vanos alios efficiet. Propterea poterit esse
iusta causa mutandi confessarium defectus doctrinae; de hoc tamen certam
oportet habere praesumptionem. De caetero, ait s. Theresia, quod de dubiis bene
potest poenitens alios doctos directores consulere, imo aliquando hoc omnino
expedit. 4. Evitet confessarius partialem se ostendere cum aliquo poenitente.
Quidam ad aliquam animi benevolentiam nimis adiiciunt; cum illa omnem curam,
tempus et laborem insumunt. Non negandum quod aliqua anima quandoque maiori
indigebit assistentia, quam alia; sed alia est assistentia, alia est adhaesio,
quae efficit, ut parcior cura de aliis poenitentibus habeatur. Ideo expediet,
quod confessarius personae illi indigentiori aliquem diem aut tempus
particulare assignet, quin alii incommodum recipiant. Notandum 5. quod in
excipiendis confessionibus harum personarum spiritualium confessarius cavere
debet, ne nimis attollat vocem quamvis de peccatis non loquatur; quia ex hoc
accidere potest, quod alii expavescant suas culaps confiteri, ob hunc timorem
quod confessarius alta voce loquatur. 6. Non sit facilis permittere devotis
puellis, ut capillos praecidant, et aliquem induant habitum religiosum; sed
curet, ut ipsae prius per multum tempus in vita spirituali, et in virtutibus
fixius radices immiserint. Propter istam nimiam facilitatem confessariorum,
quot puellae postea habitum dimittunt, et nuptias ineunt cum scandalo loci, et
malo exemplo aliarum! 7. Neque his - 653 -
puellis indulgeat confessarius, ut
a viris doceantur legere, et tanto minus scribere. Quot puellae simplices, quia
didicerunt legere, animae iacturam luxere! Haec si non est proxima peccati
occasio, saltem est non parum periculosa. Si cupiunt talia addiscere, curent
doceri ab aliqua alia muliere, aut ab aliquo fratre parvulo (adhuc cum
cautela), alioquin eas non absolvat; nec etiam absolvat matres quae hoc
permittunt. 8. Neque concedat foeminis iuvenibus, ut vagent, ecclesias
visitando, utque in ecclesia morentur, plus quam est necessarium, cum
perturbatione parentum; sed eas moneat, ut attendant eis parere, labores
domesticos amplectendo. Quomodo autem, et quantum confessarius cavere debeat a
familiaritate suarum poenitentium, de hoc sermo fiet puncto 10. n. 54.
De directione autem animarum spiritualium loquemur in Append. 1.
|