- 653 -
PUNCTUM VI. Quomodo
debeat se gerere cum mutis et surdis.
44.
Si mutus esset etiam surdus, ut ordinarie evenit, ad eius confessionem
excipiendam oportet eum adducere in aliquem occultum locum, ad exigendum
quoddam signum suorum peccatorum et doloris, meliori modo quo potest. Sed
priusquam eum audiat, curet confessarius instrui ab eius familiaribus de ipsius
vitiis, et de modo tenendo, ut eum percipiat et ab eo percipiatur; et cum
aliquod iam perceperit eius particulare peccatum, cum signo doloris, illum
debet absolvere. Sed ego semper eum sub conditione absolverem, nisi quamdam
moralem certitudinem haberem de sua dispositione.
45.
Mutus si sciret scribere, iuxta nostram sententiam1, ipse tenetur ad
confitendum per scripturam: qui enim tenetur ad finem, tenetur etiam ad media
ordinaria. Dico ordinaria, quia scriptum non esset muto ordinarium
medium, si alioquin magnum ille deberet laborem subire ad suam confessionem
explendam, aut si manifestationis periculum esse posset. Loquendo autem de
surdis, si unquam accederet ad confessionarium aliqua mulier surda, aut
surdastra, et confessarius in progressu confessionis: interrogans de
circusmtantiis peccati confessi, adverteret eam esse surdam, vide dicta Tr. 16.
n. 155.
|