- 653 -
PUNCTUM VII.
Quomodo se gerere debeaat cum moribundis?
46.
Confessarius in excipiendis moribundorum confessionibus non debet tam exacte
procedere circa numerum et circumstantias; praesertim si iam accessisset
sacerdos cum Viatico, aut si medicus instaret, ut cito Viaticum suscipiatur;
tunc enim melius est ad dispositionem poenitentis, qum ad confessionis
integritatem attendere. Sufficit tunc imponere infirmo, ut, cum convaluerit,
confessionem repetat. Et satisfactio sit levissima, imponendo proportionatam
pro tempore quo ille convalescet; vel satis erit ei iniungere ut redeat tempore
sanitatis. Vulnerati, et puerperae, quae ordinarie nequeunt ab assistentibus
deseri, sufficit ut se accusent generice de suis peccatis, et in particulari de
aliqua culpa levi, cum proposito integre confitendi si convalescant. Advertat
confessarius, quod si moribundus tenetur ad aliquam restitutionem, quam valeat
tunc implere, ei imponere debet ut statim faciat; et non sufficit, quod de illa
onus haeredibus relinquat, alias eum non absolvat.
47.
Si autem infirmus notabilissimam, subiturus esse perturbationem animi, in
audiendo quod debeat Viaticum accipere, probabile est posse parochum
Eucharistiam ei praebere, reticendo solita verba: Accipe, frater, Viaticum,
etc., sed proferendo ordinaria verba Communionis: Corpus Domini nostri
Iesu Christi custodiat, etc. Vide
dicta Tr. 15., n. 50. Si deinde confessarius adverteret
moribundum - 654 -
iam esse in statu, quo
teneretur suscipere Extremam-Unctionem, et ille respueret, patefaciat ei magnos
effectus huius Sacramenti, quod grandem praestat animae fortitudinem ad
obstinendum in ultimo agone daemonum tentationibus; eam solvit a culpis
venialibus, et etiam mortalibus, si occultae sint; et insuper sanitatem adhuc corporis
confert, cum animae saluti expedit: sed hanc sanitatem non praebet, si
moribundus eo devenit, ut nequeat amplius nisi per miraculum convalescere: quia
Sacramentum per viam ordinariam tantum operatur, causas naturales coadiuvando.
Si vero, hoc non obstante, infirmus non acquiesceret, et pergeret nolle ungi,
valde probabiliter plures dd. docent eum lethaliter peccare, saltem adversus
charitatem erga seipsum, cum ultro se privet tanto auxilio in tanta
necessitate.
|