Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Sant’Alfonso Maria de Liguori
Homo Apostolicus (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • TRACTATUS ULTIMUS QUOMODO SE GERERE DEBEAT CONFESSARIUS CUM POENITENTIBUS DIVERSORUM GENERUM.
    • CAPUT UNICUM
      • PUNCTUM VIII. Quomodo se gerere debeat cum capite damnatis.
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 654 -


PUNCTUM VIII. Quomodo se gerere debeat cum capite damnatis.

 

48. Cum his maxima charitas et patientia adhibenda est. Prima vice qua confessarius reum visitat, incipiat ei significare, mortem illam donum esse Dei, qui vult eum salvum facere. Dicat quod nos omnes ex hoc mundo discessuri sumus, et de brevi, ut ad aeternitatem perveniamus, quae non habet finem. Hinc ipsi loquatur de felici beatorum vita, et de miseria damnatorum. Deinde hortetur eum ut gratias agat Deo qui usque ad illud tempus ipsum expectavit, nec permisit ut moreretur tempore quo erat in peccato. Demum inducat, ut mortem hilari anim oacceptet, eam coniungendo cum morte quam Christus Dominus pro suo amore perpessus est. Eumque confortet dicendo, quod ipse mortem propter sua peccata acceptando, certe salvus est, et cum magno merito salvus, unde in coelo grandi remunerabitur praemio. Insinuet ei postea, ut confiteatur, et omnia peccata sua libere manifestet. Praecipue interroget, an odio adversus aliquem teneatur? et an serve secum particulas consecratas, aut oleum sanctum, aut superstitiosas scripturas? Interroget etiam, an aliquod inierit cum daemone pactum? post quam autem eum absolverit, cure ut ille pluries communicet; monendo eitam ut frequenter Deiparae se commendet, ut bonam ipsi mortem obtineat. Dum e carceribus reus ad patibulum pergit, dicat ei: Eia fili mi sequere Iesum Christum, qui ante te profectus est ad calvarium, ad subeundam pro te mortem tua longe amariorem. Cum ad locum supplicii perventum sit, iterum eum reconciliet, et absolvat, moneatque ut aliquam indulgentiam lucretur, et deinde sic dicat: Eia N. hilari esto animo, iam nunc manes in gratia Dei: iam patent tibi parandisi ianuae; ibi te expectant Iesus et Maria. Coniuge mortem tuam cum morte Iesu, qui pro tuo amore exanguis inter ludibria et cruciatus mortuus est. Amasne illum? dic mecum: Domine, super omnia te diligo; mori volo, ut tuam faciam voluntatem. Mortem pro meis peccatis accepto. Spero iam mihi te pepercisse, iterum te offendisse me poenitet. Cupio cito venire ad coelum, ad tuos pedes osculandos, ac ad te amandum in aeternum. Cum vitta super oculos reo imponitur, et ipse scalam ascendit, ei dicat. Fili mi, invoca Dei Matrem, ut tibi assistat. Offer mortem tuam pro culpis tuis. Protestare te nolle consentire ullae daemonis tentatione. Postquam scalam ascenderit (dum sententia executioni demandanda est), dicat: Ecce Iesus Christus qui expansis brachiiste expectat, ut amplectatur: Domine, te offendi, mihi displicet; nunc te amo tot corde, Deus animae meae. Tu me vocas, ecce venio. Maria Virgo, adiuva me. Domine, in manus tuas commendo spiritum meum. Iesus est Maria, Iesus, Maria, Ioseph.

49. Si autem reus obstinate nollet confiteri, quid agendum? 1. Confessarius quaerat eum orationibus adiuvare,


- 655 -


et curet, ut etiam ab aliis ille Deo commendetur, ac praecipue a communitatibus religiosis, ut Missis et precibus ipsum auxilientur. 2. Intimet damnato, quod sive ipse convertatur, sive non, sententia exequenda erit. 3. Interroget, an forte de sua salute desperet, eo quod animam daemoni tradiderit? Eo enim casu illi suadere studeat, quod huiusmodi pactum vim non habet: quia solus Deus est animae Dominus, et statim ac ipse pravam revocat voluntatem, Deus ipsi omnia peccata remittit. 4. Interroget, an aliquem odio insequatur, ex quo proveniat sua obstinatio? Insuper advertat confessarius, primis vicibus, quibus talem obstinatum alloquitur, ne importune cogat ut statim confiteatur, quoniam obstinatior fiet. Melius erit sermonem secum facere de morte cui omnes tenemur, de misericordia Dei, de poenis inferni, et de paradisi gaudiis. Enarret ei exmplum alicuius peccatoris, qui mortuus est impoenitens; aut nonnullius capite damanti, qui sanctam sortitus est mortem, prout illius, qui, cum innocens damnatus fuisset, cumque interrogaretur, qua de re suam non defendisset innocentiam? sic respondit: Et cur? Ego tot annos Deum rogavi, ut mihi concederet mori morte opprobriosa, sicut Salvator meus obiit pro me; ego iam obtinui quod peteban, et nunc hac optata sorte me privare vellem? Et ita hilariter ad patibulum perrexit. Dictis his, confessarius relinquat reum, ut secum ista animo revolvat; et postea iterum sciscitetur, an forte mutuatus sit, eique dicat: Fili mi, iam tua mors appropinquat, quid decernis? In tua potestate est infernum, aut coelum eligere. Animadverte, quod si obstinate decedis, per totam aeternitatem te poenitebit, sed tanto malo nullum amplius remedium suppetet. Cum adhuc ipsum videat durum, curet ut circumstantes orent pro eo, et praesertim litanias B. Virginis recitent; et deinde ante eum genuflectat, rogetque, ne velit perire. Si ne proficiat quidem eum alloquendo, se vertat ad alloquendum Crucifixum Deinde, si reus iam advenerit ad supplicii locum, expostulet a populo, ut omnes genuflectentes pro illo obstinato preces effundant. Prodesse quoque poterit eum terrere dicendo: Discede, maledicte, in infernum, quandoquidem vis te perdere. Sed scito, quod tua poena acrior in inferno erit memoria huius temporis, quod Deus tibi largitur, et tu abuteris; at postmodum dulcem resumat sermonem. Si unquam damnatus iam scalam ascenderit, et petat confiteri, flagitet iustitiae ministros ut permittant ei descendere, protestando quod tunc ipsi tenentur tempus illi concedere ut confiteatur. Hoc tamen currit pro eo qui nondum confessus fuerit, tunc confessarius moneat eum, ut actum contritionis eliciat, et inde sic interroget: Eia, Fili mi nunc nonne intendis confiteri mihi omnia peccata tua, et praesertim illa quae mihi dixisti? Et cum reus annuerit, levissimam ei satisfactionem imponat (v. g. ut invocet Iesum et Mariam) et absolvat.

 




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL