Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Sant’Alfonso Maria de Liguori
Homo Apostolicus (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • TRACTATUS ULTIMUS QUOMODO SE GERERE DEBEAT CONFESSARIUS CUM POENITENTIBUS DIVERSORUM GENERUM.
    • CAPUT UNICUM
      • PUNCTUM IX. Quomodo se gerere debeat confessarius cum infestatis a Daemone.
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 655 -


PUNCTUM IX. Quomodo se gerere debeat confessarius cum infestatis a Daemone.

 

50. Aliqui obsessi a malis spiritibus vexantur spectris horribilibus, aut corporalibus cruciatibus. Horum facilis est cura; insinuetur eis oratio, patientia, et super omnia divinae voluntati uniformitas. Confessarius non sit ita incredulus, ut iudicet omnes has invasiones, aut infestationes daemonum esse phantasias, aut corporales infirmitates; quia non negandum, veros obsessos etiam inter christianos reperiri; Ecclesia enim adversus invasiones istas tot instituit exorcismos, quorum exercitium testatur nobis Concilium Tridentinum semper in usu fuisse apud Ecclesiam


- 656 -


Praeterquam quod, si obsessi non existerent, inutiliter Ordo exorcistatus institutus fuisset, quo super energumenos et catechumenos potestas confertur (quod certe non potest supponi); et quidem hic Ordo est unus ex septem, qui semper in Ecclesia Dei fuerunt, ut idem concilium declaravit. Caeterum consilium est semper de talibus invasionibus suspicionem habere: non enim negandum, maiorem earum partem esse aut fictiones, aut imaginationes, aut infirmitates, praesertim in mulieribus.

51. Qui tamen magis solent confessariorum mentem gravioribus difficultatibus implicare, sunt ii qui turpibus visionibus, motibus, ac etiam tactibus vexantur a daemone, qui non solum fomitem sensualem excitat, sed aliquando etiam cum eis carnale commercium sub forma viri aut mulieris habet, quapropter succubus, vel incumbus appellatur. Quidam hos daemones incubos, vel succubos dari negarunt; sed communiter id affirmant auctores, ut Martinus Delrio in opere Disquis. Magic. P. Hieron. Menghi l. 2. c. 15. Carinalis Petrucci Ep. part. 2. lib. 2. opusc. 5. c. 15. n. 5. et Sixtus Senensis l. 5. Bibl. Sacr. Annot. 77. ex Cypr. s. Iust. Tertull. etc. Et maxime hoc confirmat s. Augustinus l. 15. de Civit. Dei, c. 23. in initio ubi scribit: Apparuisse hominibus Angelos in talibus corporibus, ut non solum videri, verum etiam tangi possent, verissima scriptura testatur, et multos (quos vulgo incubos vocant) improbos saepe extitisse mulieribus, et earum appetiisse ac peregisse concubitum. Quosdam daemones hanc assidue immunditiam, et tentare, et efficere, plures talesque viri asseverant, ut hoc negare imprudentia videatur. Equidem possunt daemones ad hunc improbum usum defunctorum corpora assumere, vel de novo sibi assumere ex aere, et aliis elementis ad carnis similitudinem, ac palpabilium et calidorum corporum humanorum species effingere, et sic ea corpora ad coitum aptare. Imo tenet praefatus Delrio, citans d. Thomam d. Bonav. Scotum Abulens, aliosque plures, quod daemon potest etiam verum semen afferre aliunde acceptum, naturalemque eius emissionem imitari, et quod ex huiusmodi concubitu vera proles possit nasci, cum valeat daemon semen illud accipere, puta a viro in somno pollutionem patiente, et prolificum calorem conservando, illice in matricem infundere: quo casu proles illa non erit quidem filia daemonis, sed illius cuius est semen, ut ait d. Thomas apud citatum auctorem. An autem, inspectis legibus a divina providentia constitutis pro propagatione generis humani, haec aliquando evenisse, aut evenire posse credendum sit, sapientiorum iudicio remittimus. Hic autem fit dubium, an possit daemon, permittente Deo, absque hominis culpa manus illius admovere ad se tactibus polluendum? Affirmat p. Gravina Dominicanus, et quidem probabiliter; si enim valet daemon corpus alicuius totum movere, ut narratur de Simone Mago, ope daemoneis in aerem sublato; cur non poterit et manum? Praeterea, si daemon potest alicuius commovere linguam, ut invitus proferat obscoena verba, aut blasphemias contra Deum, quidni manus, ut turpia patrentur? Idem sentit Cardin. Petrucci. l. c. n. 8. ubi sic inquit: Non semel compertum fuisse, quod daemon aliquam partem in humano corpore coeperit quodammodo possidere, puta oculos, linguam, vel etiam verenda. Hinc fit linguam obscoenissima verba proferre, licet mens talia tunc non advertat. Hinc impetus et affectus quandoque se turpiter denudandi proveniunt. Hinc foediora, quae me conscribere pudet: sed maxime praedicta confirmantur a s. Thoma 1. 2. quaest. 80. art. 3. in corp. qui sic ait: Respondeo dicendum quod diabolus propria virtute, nisi refranetur a Deo, potest aliquem inducere ex necessitate


- 657 -


ad faciendum aliquem actum, qui de suo genere peccatum est, non dutem potest inducere necessitatem peccandi; quod patet ex hoc, quod homo motivo ad peccandum non resistit; nisi per rationem, cuius usum totaliter impedire potest, movendo imaginationem et appetitum sensitivum, sicut in arreptitiis potest; sed tunc ratione sic illigata, ut quidquid homo agat, non imputatur ei ad peccatum; sed si ratio non sit totaliter ligata, ex ea parte quae est libera, potest resistere peccato, sicut supra dictum est. Unde manifestum est quod diabolus nullo modo potest necessitatem inducere homini ad peccandum. Iuxta igitur s. Thomam, bene potest daemon (permittente Deo) omnem libertatem ad resistendum homini auferre, sicut aufert obsessis, eumque inducere ad faciendum actum de se peccaminosum sine hominis peccato formali. Insuper iuvat hic adnotare id quod super hoc puncto sapienter scribit P. Scaramelli1 dicens: Id potest peragi sine peccato formali creaturae, si scilicet dae,on eo tepore quo exterius operatur, interius usum rationis totaliter impediat, ut omnem demat libertatem ad resistendum: quod per d. Thomam fieri potest, ita vehementer movendo imaginationem et appetitum sensitivum, ut per tales perturbationes omne rationis lumen extinguatur. Hinc confessarius examinet poenitentem, an in his, quae patitur, advertat quemadmodum malitiam peccati, et anb habeat aliquem stimulum retrahentem ab illa actione. Nam si dicat, durante illa tentatione, ita mentem sibi offundi, ut nihil cognoscat, nec ullum remorsum sentiat, tunc poterit censeri immunis a peccato. Secus si eo tempore in ipso effulgeat aliquod lumen rationis, ita ut ratio non sit totaliter ligata, et possit resistere. Praeterea advertit praefatus auctor, monetque confessarios, ut curent quod talia patientes semper subiiciant clavibus Sacramenti huiusmodi actus, quia ipsi vix credi possunt immunes saltem a peccato veniali vel propter advertentiam imperfectam, vel propter aliquam deficientiam resistentiae, quam adhibere debebant.

52. Si quis unquam advenit infestatus ab hoste huiusmodi genere tentationis (dictae spiritus fornicationis, a quo s. Ecclesia nobis praecipue iniugit petere a Domino, ut nos liberet), debet confessarius multm stagere ad praemuniendum poenitentem in tam horrendo conflictu; nam ait doctus Cardinalis Petraccius, has animas in magno periculo versari, si remedia non adhibeant multum efficacia, et aliquando, si oportet, etiam extraordinaria; cum enim ad resistendum requiratur ingens subsidium ex parte Dei, et magna violentia ex parte patientis, difficulter ab huiusmodi pugnis victor egredietur, qui perseveranter non addiciet magnam mortificationem, et super omnia validam orationem, centies et millies se commendando, gemendo, et misericordiam petendo ad Crucifixi et Deiparae pedes, lugendo, exclamando, et misericordiam petendo. Alioquin si anima tepescit, et deficit in orando, aut se mortificando, dicit Petruccius, quod ipsa in magno erit periculo ruendi saltem indirecte in aliquam occultam illarum turpium delectationum complacentiam. Itaque, ut deveniamus ad remedia, si confessarius iudicare potest nullam omnino adesse culpam in hac tentatione ex parte poenitentis, ipsum ante omnia moneat haec adhibere: iugibus precibus sibi subveniat, frequenter invocando SS. nomina Iesu et Mariae: se diligenter avertat a sensuum voluptatibus: Communionem frequentet: protestetur saepe nolle consentire cuicumque tentationi, aut delectationi quam opera daemonis sentiret: saepe utatur signo crucis (illam ferendo quoque secum), et aqua benedicta; cum ipsa lectum et


- 658 -


cubiculum aspergendo: afferat etiam secum aliquam reliquiam Sanctorum, et Evangeliorum librum: secum pariter adhibeat exorcismos privatos, dicendo: Spiritus nequam, in nomine Iesu Christi praecipio tibi, ut a me discedas, et ne me amplius vexes: hortetur praeterea quod vexatus ille saepe humilietur, et in huiusmodi humilitatis actibus saepe se exercitet; cum Deus aliquando ad aliquam internam superbiam ab anima removendam huiusmodi tentationes permittat.

53. Si quis autem in his tentationibus misere cadit aut earum occasiones magis quaerit quam effugit, huius curatio est valde difficilis; nam huiusmodi peccatores, qui cum daemone commercium habent, difficillime ex corde convertuntur. Ex una parte enim erga hos daemon dominium quoddam acquirit super eorum voluntates, et ex altera ipsi remanent nimis debiles ad resistendum; indigerent extraordinaria gratia Dei, sed difficillime solet hanc Deus huiusmodi impiis concedere. Verumtamen confessarius, si quis eorum accesserit, non diffidat, sed curet cum ipso summam adhibere charitatem, confortetque dicendo, quod ubi non est voluntas, non est peccatum; hinc si ipse voluntate resistet, minime peccat. In his casibus ante omnia confessarius adversus daemonem praemittat exorcismum, saltem privatum, qui certe licitus est hoc modo: Ego ut Dei minister praecipio tibi, aut vobis, spiritus immundi, ut recedatus ab hac creatura Dei. Deinde poenitentem interroget, an unquam hostem invocaverit, et cum eo aliquod inierit pactum? an aliquando Fidem negaverit, aut contra ipsam actum aliquem exercuerit? interroget, qua forma ipsi daemon appareat, an hominis, mulieris, aut belluae. Tunc enim, si cum illo coit, prater peccatum contra castitatem et religionem, reus erit peccati fornicationis, aut sodomiae, aut incestus (intellige affectivi), adulterii, aut sacrilegii. Item interroget, quo loco et tempore hoc commercium habuerit? Ostendat ei postea huiumodi criminis immanitatem, quaeratque eum inducere ad veram conversionem, et confessionem integram faciendam; isti enim perditi homines, etiamsi confiteantur, de facili peccata committunt. Eadem demum remedia supra adnotata illi praescribat, nempe quod saepe ad Deum, et B. Virginem recurrat frequenter nomina Iesu et Mariae invocet: aquam lustralem, et crucis signum adhibeat; aliquam reliquiam et Evangelium secum ferat: saepe etiam privatum proferat exorcismum, prout dictum est supra. Differat deinde eum absolvere, sed hortetur ut saepe redeat, ut sic cognosci possit, quomodo se gerat in resistendo hostis invasionibus, et in remediis adhibendis; nec eum absolvat, nisi post longum experimentum: tales enim conversiones, ut diximus, raro sunt verae, et rarissime perseverantes.

 




1 P. Scaramel. Direct. Mystic. tr. 5. cap. 11. n. 124.






Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL