- 658 -
PUNCTUM X. Quomodo
se gerere debeat confessarius in excipiendis confessionibus mulierum.
54. Summe cautus
debet esse confessarius in excipiendis confessionibus mulierum. Et primo
notandum quod in Decr. S. C. Episcoporum 24. Ian. 1610. dicitur: Confessarii
sine necessitate audire non debent mulierum confessiones post crepusculum
vespertinum, et ante auroram. Loquendo autem de prudentia confessarii, ipse
regulariter in confessionario cum inioribus sit potius rigidus quam suavis, nec
permittat illas ante confessionarium accedere, ut sibi loquantur, et multo
minus ut manus deosculentur. In actu confessionis non ostendat eas agnoscere;
aliquae enim, quae religiosae haberi volunt, aliquando advertentes se nosci a
confessario, non faciunt integram confessionem. Imprudentia quoque est
coniicere oculos in poenitentes, cum e confessionario recedunt, easqye per
aliquod tempus - 659 -
intueri. Extra confessionarium nec etiam immoretur ad
colloquendum cum ipsis in ecclesia, omnemque familiaritatem devitet. Absineat
etiam a recipiendis munusculis; et praecipue ad illarum domos nunquam accedat;
uno excepto casu gravis infirmitatis, et tunc nonnisi vocatus accedat, et tunc
magnam adhibeat diligentiam in audiendis illarum confessionibus: unde ianuam
apertam relinquat, sedeat in loco ubi videri possit ab aliis, oculosque in
faciem poenitentis nunquam defigat. Et hoc praesertim currit, si sint personae spirituales, cum quibus est
periculum maioris adhaesionis. Dicebat Ven. p. Sertorius Caputus, diabolum, ad
coniungendas inter se personas spirituales, ab initio uti praetextu virtutis,
ut deinde affectus a virtute transeat ad personam: unde ait s. Augustinus apud
s. Thomam1: Sermo brevis et rigidus cum his mulieribus est habnedus,
nec tamen quia sanctiores fuerint, ideo minus cavendae; quo enim sanctiores
fuerint, eo magis alliciunt et sub praetextu blandi sermonis, immiscet se
viscus impiissimae libidinis. Et idem angelicus Doctor (loc. cit.) sic
prius dixit: Licet carnalis affectio sit omnibus periculosa et damnosa, eis
tamen perniciosa est magis, maxime quando conversantur cum persona, quae spiritualis
videtur: nam quamvis eorum principium videatur esse purum, frequens tamen
familiaritas domesticum, et malum occultum bono colore depictum: quae quidem
familiaritas quanto plus crescit, tanto plus infirmatur principale motivum, et
utriusque puritas maculatur. Et subiungit, quod tales personae hoc non
statim advertunt: quoniam diabolus ab initio non emittit sagittas venenatas,
sed illas tantummodo quae aliquantulum feriunt, et augent affectum. Sed brevi
huiusmodi personae eo deveniunt, ut non amplius agant secum tamquam Angeli,
quemadmodum coeperant, sed tanquam carne vestiti: vicissim se intuentur,
mentesque sibi feriunt blandis allocutionibus, quae adhuc a prima devotione
videntur procedere: hinc alter alterius praesentiam incipit appetere: sicque
(concludit) spiritualis devotio convertitur in carnalem. Et quidem
oh quot sacerdotes qui antea erant innocentes, ob similes adhaesiones quae
spiritu coeperant, Deum simul, et spiritum perdiderunt!
55. Deindeconfessarius
non adeo mulierum confessionibus sit addictus, ut per hoc homines ad se
venientes audire recuset. Oh qualis miseria est cernere tot confessarios qui
impendunt bonam die partem in audendis religiosis aliquibus mulierculis, quas
vulgo dicunt bizocas; et cum postea vident ad se accedere homines aut
foeminas uxoratas, qui sunt pleni angustiis, et molestiis, et qui aegre domos
et negotia sua relinquere potuerunt, dimittunt eos dicendo: Habeo aliud quod
agam, ite ad alios; unde fit, ut isti, non invenientes cui sua peccata confiteantur,
vivant per tot menses et annos sine Sacramentis, et sine Deo. Hoc non est
audire confessiones ut Deo placeamus, sed potius ut genio serviamus: quare
nescio quale meritum apud Deum sint habituri confessarii illi qui hoc modo suum
ministerium exercent. Scio ego, immo et contra aliorum opinionem, qui asserunt
es tempus frustra impensum, teneo esse opus valde Deo carum dirigere animas ad
viam perfectionis; ideoque de hoc fusius loquar capite ultimo; sed assero quod
probi confessarii qui tantum ut Deo placeant confessiones excipiunt
(quemadmodum facere consueverunt s. Philippus Nerius, s. ioannes a Cruce, s.
Petrus de Alcantara, aliique) quando cernunt aliquam animam indigentem,
praeferunt eam animabus devotis, quibus audiendis auxiliandisque, quando confessarius
vult, tempus non deerit.
|