- 8 -
CAP. III. De
conscientia probabili.
21. De
conscientia probabili.
22. In
materia fidei.
23. Medicinae.
24. Iustitiae.
25. ad
27. Sacramentorum.
28. In
damno alterius.
29. Gradus
probabilitatis.
30. De
tenui probabili, et de probabilissima.
31. ad 79.
De probabili, et probabiliori.
21.
Conscientia probabilis est illa,
quae propter aliquam probabilem opinionem dictat licitam esse aliquam actionem.
Opinio probabilis est illa, quae gravi aliquo innititur fundamento apto
ad hominis prudentis assensum inclinandum. Sed in hoc primum omnium oportet
scire, non licere operari cum opinione probabili cum periculo de facto damni
proximi, - 9 -
cum. proximus est in
sui iuris possessione; cum distinguendum sit cum p. Suarez, alium esse casum
cum agitur de simplici iure, nempe utrum possimus licite aliquid agere; alium
esse cum agitur de facto, et de rei veritate; si enim talis opinio vera non
sit, proximus certe damnum patietur, adeoque tunc opinione probabili uti fas
non erit. Ponamus exemplum: si ego dubito, utrum ille sit homo an fera, non
licebit eum ferire, nisi certus factus sum esse feram; licet probabilius, nedum
probabiliter existimem, feram esse: nam si revera est homo, eum vulnerando ex
mea est homo, eum vulnerando ex mea opinione licet probabiliori, illius damnum
non vito.
22. Hinc infertur I.,
quod in materia fidei et salutis aeternae non solum est illicitum sequi
opinionem minus probabilem, ut dicebat propos. 4. damnata ab Innoc. XI.; sed probabiliorem etiam,
atque probabilissimam; et teneri ad amplectendam tutam et consequenter
religionem, quae tutos homines efficit; prout est catholica; nam ceterae
religiones, cum falsae sint, quamvis istarum aliqua forsan videretur
probabilior alicui, ille tamen destitutus sacramentis, et aliis mediis
necessariis ad consequendam salutem aeternam, non aufugeret utique suae
beatitudinis iacturam.
23.
Infertur 2., quod medicus tenetur adhibere remedia tutiora pro infirmi salute,
neque illi fas est uti aliqua medicina, quam nescit, utrum ei profutura, an
nocitura sit, ut periculum de illa faciat. Dubitant tantummodo dd. si infirmi
salus iam sit desperata, an medico liceat ei dubium pharmacum praebere, ex quo
potest infirmus convalescere, vel mors eius accelerari. Alii id negant; sed
plures alii, inter quos Sanch., Valent., Laym., Bonac., Busemb., Filliuc. etc.,
id non improbabiliter affirmant, dum etiam ipsa natura videtur dictare, vitae
modico periculo se exponere spe perfectae valetudinis, prudentis esse
viri1.
24.
Infertur 3., quod iudex debet iudicare secundum probabiliorem sententiam, cum
lege divina et humana teneatur unicuique ius suum tribuere pro causae meritis.
Quare iure merito proscripta fuit ab Innoc. XI. haec 2. propositio. Probabiliter existimo, iudices posse
iudicare iuxta opiniones etiam minus probabiles. In quo nihilominus validiori
innixi fundamento notant Cardenas, Filguera, La-Croix, et alii, reum, qui in
legitima est rei controversae possessione, non posse a iudice expoliari, nisi
actor eas afferat rationes, quae nedum sint probabiliores, verum etiam
convincentes: dum, ut dictum est num. 20., legitima rei possessio ius
certum confer cuicumque possidenti (donec non constet de alterius iure) rem
retinendi. Idque multis argumentis
atque dd. auctoritatibus, ac etiam perspicuis textibus, probat
Carden.2.
25.
Infertur 4., quod in sacramentorum collatione non potest minister uti opinione
probabili, aut probabiliori, de sacramenti valore, sed tutiores sequendae sunt,
aut moraliter certae. Propterea fuit proscripta haec I. propositio ab Innoc.
XI.: Non est illicitum in sacramentis conferendis uti opinione probabili de
valore sacramenti, relieta tutiore, nisi id vetet lex, conventio, aut periculum
gravis damni incurrendi. Hinc sententia probabili tantum utendum non est in
collatione baptismi, ordinis sacerdotalis, aut episcopalis. Sit tamen
notandum, quod in duobus dumtaxat casibus licet uti opinione probabili, etiam
circa sacramentorum valorem, videlicet:
26.
Primus casus est, cum versatur in extrema necessitate; tanc enim licitum est
uti quacumque opinione probabili, etiam tenui, ut dicunt multi dd.3.
Semper tamen tunc adhibenda est conditio, si valet: quia conditio in illarum
rerum angustiis - 10 -
removet
iniuriam a sacramentis, si forte invalide conficiatur; et necessitas contra
iustam praebet causam sacramentorum conditionatum ministrandi.
27.
Secundus est casus, cum praesumitur Ecclesia aliunde supplere, ut sacramentum
validum reddatur: prout accidit cum contrahitur matrimonium probabiliter
validum, quia tunc praesumitur, Ecclesiam impedimentum, si unquam foret,
abstulisse, ut redderet matrimonium certe validum, iuxta communem dd. cum
Suar., Less., Coninch., Cardenas, Sporer, et aliis cum Lugo, qui testatur, hanc
esse totius Ecclesiae praxim1. Idem fit in sacramento poenitentiae, cum
agitur de confessarii iurisdictione; etenim cum adest opinio vere probabilis de
iurisdictione, Ecclesia etiam supplet eam conferendo, si forte confessarius ea
caret, et hoc ex universali confessariorum consuetudine absolvendi cum
probabili iurisdictione, et communiter testantur Suarez, Lugo, Carden., Sanch.,
Bonac., Less., Coninch., Maldero, Castropal., Salmant., La-Croix etc. Hanc
tamen sententiam non admitto, nisi adsit gravis necessitas, aut saltem magna
utilitas, ut bene limitant Wigandt, Holzmann, Marchant., Sporer, Elbel, etc.
cum ipso Suarez; alias non debet praesumi Ecclesia sacerdotum libertati favere
velle.
28.
Itaque, ut dictum est n. 21., non licet uti opinione probabili cum
alterius damno. Hoc tamen (ut supra annuimus) valet, cum proximus certe
possidet suum ius; si secus esset, opinio poterit esse practice probabilis de
iure, sive probabilis proxima, ut dicunt dd., v. g., opinio asserens, quod
quoties aliquis alicuhi est iam infamia notatus, nulla ei gravis iniuria
infertur, si quis eius crimen, licet occultum, alibi promulgaret. Vide alia
huius generis exempla in opere2. Ratio, quia in omnibus istis casibus
proximus consideratur non habere ius certum, aut saltem certam possessionem
illius.
29.
Quod hic dictum est locum habet cum agitur de puro facto; secus autem erit cum
agitur de mero iure, et de sola rei honestate: tunc enim non licet operari cum
opinione probabili. Sed hic videndum, quaenam, et qualis esse oporteat opinio,
ut censeatur probabilis, et licite ea uti possimus. Igitur distinguendae sunt
opinio tenuiter probabilis, probabilis, probabilior, probabilissima, et
moraliter certa. Opinio tenuiter probabilis est quae innititur
fundamento quod non valet ad se viri prudentis assensum pertrahere. Probabilis
est quae innititur fundamento gravi, tam intrinseco rationis quam extrinseco,
nempe auctoritatis DD., ita ut capax sit flectere assensum viri prudentis,
licet cum formidine de opposito. Probabilior est, quae innititur
fundamento graviori, sed eitam cum prudenti formidine de opposito, dum opinio
contraria potest aliquando esse vera, quamvis minus verisimilis appareat. Probabilissima
innititur fundamento adeo gravi, sive gravissimo, ut opinio opposita non
appareat graviter probabilis; sed quoniam probabilissima non excedit fines
probabilitatis, licet principem locum teneat inter probabiles, ideo non
excludit omnem prudentem formidinem, quod veritas etiam pro opposita possit
stare. Opinio denique, vel ut melius dicam, sententia moraliter certa ita
excludit omnem prudentem formidinem, ut opposita censeatur omnino improbabilis.
30.
His positis dicemus I. cum opinione tenuiter probabili non licere operari, ut
compertum est ex prop. 3. ex
proscriptis ab Innoc. XI., quae sic dicebat: Generatim dum probabilitate
sive intrinseca, sive extrinseca, quantumvis tenui, modo a probabilitatis
finibus non exeatur, confisi aliquid agimus, semper prudenter a - 11 -
pag. 11.
gimus. Et ratio est, quia tenuis probabilitas non potest dici
vera probabilitas, sicuti tenuis fortitudo et teuis peritia, non possunt dici
vera fortitudo et vera peritia, sed potius dicendae sunt debilitas et
imperitia. Dicimus 2. pro indubitato licere operari cum opinione
probabilissima, ut habetur ex propos. 3. ex proscriptis ab Alexandro VIII.,
quae dicebat: Non licet sequi vel inter probabiles probabilissimam.
31.
Utrum autem liceat cum opinione probabili operari, tres adsunt sententiae;
prima quarum est, ut possit quis licite sequi opinionem etiam minus probabilem
pro libertate, licet opinio pro lege sit certe probabilior. Hanc sententiam elapsi saeculi auctores quasi
communiter tenuere; sed nos dicimus eam esse laxam, et licite amplecti non
posse. Ratio est, quia quando opinio pro lege est certe probabilior, tunc lex
non est amplius dubio stricto dubia, uti accidit (quemadmodum postea
explicamus) cum opiniones tam pro lege, quam pro libertate sunt aeque
probabiles; sed est moraliter certa, quum habeat pro se fundamentum certum quod
vera sit; ubi e contrario opinio minus probabilis, quae favet libertati, tale
habet fundamentum ut vera non sit, ut remaneat tenuiter, sive saltem dubie
probabilis prae opinione tutiore; ideoque none st prudentia, sed imprudentia
eam velle sequi. Quum enim intellectui certe appareat, quod veritas stet magis
pro lege quam pro libertate, tunc voluntas nequit prudenter et sine culpa
partem minus tutam sequi; tunc enim non operaretur ex proprio iudicio seu
propria credulitate, sed quodam ex conatu quem sua voluntate faciet
intellectui, removendo illum ab ea parte, quae ei verior videtur, eumque
deflectendo ad illam partem, quae non solum videtur ei non vera, sed ne
demonstrat quidem certum habere fundamentum quod possit esse vera. Est et alia
ratio, quod observare debemus praeceptum illud, quod sufficienter fuisse nobis
propositum possimus iudicare, et prudenter credendum est sufficienter fuisse
propositum, quum prae legis existentia argumenta adsint graviora: ad rem facit
quod dicit Apostolus: Omne autem, quod non est ex fide, peccatum est, Rom.
14, 23. ex quo deducitur, quod nos, ut recte operemur, debemus esse de
actionis honestate moraliter certi. Hinc falsum illud probabilistarum
principium, Qui probabiliter agit, prudenter agit, penitus reprobamus:
ut enim bene operemur, sola non sufficit probabilitas, sed certitudo moralis
requiritur, quod actio nostra honesta sit.
32. Secunda sententia,
quam hodie nunc quidam moderni tenent scriptores, vult ut tunc aliquam quamdam
opinionem, quae libertati favet, sequi possimus, quum ipsa sit moraliter certa.
Sententiam hanc existimamus nimis rigidam, et quae illaqueat conscientias, tale
illis onus imponendo, ut nullas alias opiniones sequi possint, nisi quae
moraliter certae sint, et in hoc opusculo demonstrabimus usum opinionum aeque
probabilium procul dubio licere. Lectorem meum rogo, ne propositionem hanc meam
contemnat priusquam legat totum id, quod pro hac sententia afferam in medium.
COntemnere quod quilibet auctor dicit, quin quod dicit intelligatur, non est
neque charitas neque prudentia. Legatur; et postea contemnatur.
33.
Tertia igitur, quae nostra est sententia, dicit, quod quum opinio, quae
libertati favet, est aeque probabilis, atque opinio illa quae legi favet, sine
dubio, et licite sequi potest, excipe in materia fidei, in qua tutiorem sequi
debemus, uti habetur ex propositione 4, proscripta ab Innocentio XI., uti
quoque in materia valoris Sacramentorum, uti habetur ex propositione I. ab
eodem Innocentio proscripta. Idem locum habet in materia medicinae, in qua
medicus - 12 -
tutiora remedia adhibere tenetur (prout communiter docent
Doctores). Ita pariter non possumus uti opinione probabili cum periculo
spirituali aut temporali damni proximi, semper ac (intelligitur) proximus est in
certa sui iuris possessione. Ratio quia inter duas opiniones aeque probabiles
non tenemur sequi tutam, quia lex dubia nequit certam inducere obligationem,
quippe quia lex dubia non est sufficienter promulgata, ita ut possit ad suam
observantiam nos obligare, quemadmodum demonstrabimus sexcentis auctoritatibus
d. Thomae omniumque Theologorum. Auctores illi qui tenent non licere sequi ne
opinionem quidem probabilissimam vocantur tutioristae rigidi; auctores
autem proabibliorstae moderni qui existimant licitum usum probabilissimae
favore libertatis, et non requirunt quo opinio pro libertate oomnino certa esse
debeat, uti volunt rigidi tutioristae, ita ut opinio contraria pro lege sit
penitus improbabilis, vocantur quoque tutioristae, sed tutioristae mites; dicunt
enim quod, ut quis licite opinione minus tuta uti possit, moraliter certa esse
debeat, sed large, ita ut contraria magis tuta probabilis non sit. Ego tamen §.
II. num. 66. evidenter demonstrabo sententiam hanc, quae probabilissimam tantum
pro libertate permittit, difficulter a praedictis auctoribus in praxi adhiberi
posse, quin in rigorismum labantur. Ardua ist haec videtur assertio, et forsan
aliquis credit, ne ad extremum usque vellem rem protrahere, ut vanam eorum
sententiam reddam; lectorem tamen meum rogo, ut totum hoc opusculum legat, quia
agnoscet quod loquendo secundum horum mitium tutioristarum effata, negari haud
poterit quod dicam.
34.
P. Eusebius Amort, vir undequaquam perspectus pro variis et doctis operibus
quae his temporibus in lucem edidit, in sua theologia morali et scholastica
typis commissa anno 1733. Bononiae, postquam eam emendare fecerat auctor Romae
a Benedicto XIV., quemadmodum eum rogaverat, uti in eius praefatione legitur,
scribit, quod si opinio quae legi favet, notabiliter probabilior non apparet
(advertendum, quod, cum opinio est non dubie, sed certe probabilior, tunc
quoque est notabiliter probabilior), moraliter certum est, quod huiusmodi lox
non obligat, dicens, quod Deus iuxta suam divinam providentiam, quando vult, ut
aliqua sua lex obliget, tenetur eam notabiliter reddere probabiliorem: Quandocmque
existentia legis non redditur credibilior non ipsa, moraliter certum est non
dari legem; quia ex natura providentiae divinae Deus, sicut tenetur suam
religionem reddere evidenter credibiliorem non ipsa, ita etiam tenetur suam
legem reddere notabiliter credibiliorem non ipsa. Theolog. tom. I. disp. 2. §4. qu. 10. Illud, non ipsa, intelligitur,
quod Deus, ut nos obliget ad legis observantiam, debet facere nobis cognoscere
legem illam probabiliorem non ex ea ipsa, sed ex aliis argumentis. Unde idem
auctor ibid. loc. cit. et fusius in qu. disp. quaest. 5. scribit, quod quando
adsunt duae opiniones aeque pobabiles, si in hoc casu non datur lex directe
prohibens, quia in hoc casu non datur sufficiens promulgatio legis, quae est
character inseparabilis, et essentialis legis; siquidem sola legis promulgatio
est illa, qua lex fit credibilior non ipsa. Promulgatio itaque illa
est, quae reddit legem credibiliorem. Et subdit in hunc modum sensisse patres,
qui in dubio stricto, an adsit vel ne lex, hominem ad sequendam opinionem magis
tutam non obligavere.
35.
Et revera S. Gregorius Nazianzenus (orat. 39.) loquendo de quodam Novatiano
dicit: Anne invenibus quidem viduis propter aetatis lubricum ineundi
matrimonii potestatem facies? At Paulus hoc facere minime dubitavit cuius te scilicet magistrum
- 13 -
profiteris. At haec minime post baptismum, inquis. Quo argumento id
confirmas? aut rem ita se habere proba, aut si id nequis, ne condemnes. Quod si
res dubia est (nota), vincat
humanitas tua. Scribit amplius S. Leo (ep. 9. ad Rustic. Narbon. in
praefat. 12. c. Sicut quaedam, fin. dist. 14.): Sicut quaedam sunt, quae
nulla possunt ratione convelli, ita multa sunt, quae aut pro consideratione
temporum, aut pro consideratione aetatum oporteat temperari: illa
consideratione semper servata, ut in iis, quae vel dubia fuerint, aut obscura,
id noverimus sequendum, quod nec praeceptis evangelicis contrarium, nec decretis
SS. Patrum inveniatur
adversum. Dicit sequendum,
quia Superiores debent rigorem temperare, et non obligare subditos ad
rigidiores opiniones sequendas, quando opiniones benignae non sunt contrariae
praeceptis Evangelii, aut decretis SS. Patrum. Ad rem quoque facit quod dicit
D. Augustinus: Quod enim neque contra Fidem, neque contra bonos mores esse
convincitur, indifferenter esse habendum. Dicit convincitur, quapropter non est
prohibenda quaecumque actio, nisi certi simus, quod illa sit contra Fidem aut contra
bonos mores. Non aliter scripsit D. Bernardus: Sane ibi unusquisque in suo
sensu securus abundat, ubi aut certae rationi, aut non contemnendae auctoritati
quod sentitur, non obviat. Epist. ad Hygon. de S. Victor. cap. 5. n. 18. vol. I. Oper. ex edit. Maurin.
Paris. col. 634.
36.
Ioannes Gerson scripsit, necesse est dari manifestationem ordinationis, et
voluntatis Dei; nam per solam ordinationem, aut per solam suam voluntatem non
potest Deus absolute creaturae imponere obligationem. De Vit. spir. lect. 2. col. 176. Idem scripsit Ioseph Rocasull praepositus
Valentiae: Casu quo, facta diligentia, non constat, an lex sit imposita, sed
res dubia manet, non obligat, sive sit lex, vel praeceptum naturale. Lib. I. de
leg. in comm. c. 4. n. 65. Idem scripsit Melchior Canus contra Scholasticum
obligantem peccatores ad contritionis actum singulis diebus festis: Ius
humanum nullum est, aut evangelicum, quo hoc praeceptum asseratur; proferant et
tacebimus. Relect. de poenit. p. 4. post resolut. quaest. concl. 3 et postes in
fine vers. ad ultimum subiungit: Quoniam ignoro, unde ad hanc opinionem
doctores illi venerint, libere possum, quod non satis explorate praeceptum est,
negare. Canus itaque sentiebat nos non teneri ad illa, quae non satis
explorate praecepta sunt. Hinc scripsit Dominicus Sotus: Quando sunt
opiniones probabiles inter graves doctores, utramque sequaris, in tuto habes
conscientiam. De iust. et iure lib. 6. quaest. I. art. 6. circa
fin. Amplius D. Antoninus aperte scribit quod inter duas aeque probabiles
opiniones, licite possumus sequi benigniorem: Secundum Cancellarium non plus
nocet homini errare in articulo Fidei, qui non est declaratus ab Ecclesia, quod
sit articulus de necessitate credendus: quam nocere posset actus moralis contra
aliquid agibile perpetratus, qui actus non dicitur certus ex Scriptura, aut
determinatione Ecclesiae, quod sit illicitus. Sed constat quod in materia Fidei
licitum est ante determinationem Ecclesiae, tenere unam vel alteram partem sine
periculo peccati, etc. Ergo a simili licet unam opinionem Ecclesiae, tenere
unam vel alteram partem sine periculo peccati, etc. Ergo a simili licet unam
opinionem in moralibus tenere iuxta limitata superius, ubi saltem magis sapiens
non sentit contrarium. (Idem
sentit Du-Hamel auctor modernus) Theol. spec. et pract. tom. IV. tr. de act. human. lib. 11.
dissert. IV. cap. 3. n. IV. in fine vers. Hoc argument. scribens: Hoc argumentum (scilicet
de usu opinionis probabilis) magna prudentia temperatum nuper tractavit P.
Gisbertus, primo enim postulat, ut opinio ex utraque parte veram habeat
probabilitatem non fucatam
- 14 -
secondo
ne altera pene certa, aut multo sit probabilior cum mitiore comparata; tunc
enim mentem multo probabiliori rationi cedere nocesse est. Et idem dicunt
innumerabiles alii docti autores, prout Episcopus Abelly, Episc. Tapia, Episc.
Alvarez; Episc. Ledesma, Episc. Angles, Episc. Zerola, Episc. Maldero, Episc.
Tedesco, Archiepiscopus Panormi, Episc, Medina, et antistes Barbosa, Ampliss.
Cardinalis Sfrondrati, Card. Toledo, Card. De Lugo, et plures doctores citati
in meo opere de usu moderato opinionis probabilis in multis locis, uti
potest videri in dicto opere pag. 263.
37. Praefata igitur nostrae
sententiae ratio non est quaedam simplex ratio, sed certum quoddam principium,
quod receperunt, et docuerunt theologi omnes, et praecipue d. Thomas (uti
videbimus), scilicet quod lex dubia vim nnon habet, quia non sufficenter
promulgata. Tunc enim promulgatum erit tantummodo dubium sive quaestio, non
vero lex; quae, ut sit sufficienter promulgata, opus est, ut sit proposita et
manifestata ut certa, quemadmodum superius diximus, et quemadmodum dicit S.
Thomas cum omnibus theologis, prout videbimus.
38.
Evidentes tandem afferamus probationes, quas a D. Thomae doctrina depromamus.
Docet D. Thomas, quod lex quaedam regula est, et mensura actuum, secundum
quam inducitur aliquis ad agendum, vel ab agendo retrahitur. Dicitur enim lex a
ligando, quia obligat ad agendum. I. 2. qu. 90 art. I. Docet inde s. Doctor
regulam hanc sive legis mensuram, ut eam observare teneamur, debere nobis
promulgatione manifestari: ideoque eadem ipsa qu. 90. art. 4. proponit dubium: Utrum
pronulgatio sit de ratione legis? Et respondet: Lex imponitur aliis per modum regulae et mensurae: regula
autem et mensura imponitur per hoc, quod applicatur his, quae regulantur et
mensurantur. Unde ad hoc quod lex virtutem obligandi obtineat, quod est
prorpium legis, oportet quod applicetur hominibus, qui secundum eam regulari
debent. Talis autem applicatio fit per hoc, quod in notitiam eorum deducitur ex
ipsa promulgatione. Unde promulgatio ipsa necessaria est ad hoc, quod lex
habeat suam virtutem. Lex itaque, antequam promulgatione
manifestetur, vim obligandi non habet. Hinc a D. Thoma definitur; Quaedam
rationis ordinatio ad bonum comune promulgata. I. 2. qu. 90. art. 4. Ergo promulgatio est adeo legi essentialis, ut
virtutem obligandi habeat, ut ipsa deficiente, lex non erit obligans,
quemadmodum scribit doctus P. Petrus Collet continuator Tournely, et rationem
affert: Lex enim, ut obliget, debet dari ut regula, ac proinde innotescere:
atqui lex non innotescit nisi per promulgationem, cum per eam solam eo
intimetur modo, qui obediendi necessitatem inducit, etc. Et consequenter
dicit, legem in legislatoris mente existentem virtutem obligandi habere tantum
in actu primo, scilicet pro tempore quo fuerit promulgata, sed, ut actu
obliget, opus est ut applicetur et manifestetur subditis (debet innotescere)
ut ipri possint se illa regulare.
39. Promulgatio isthaec
necessaria est tam in humanis, quam in naturalibus et divinis legibus,
quemadmodum docet idem sanctus doctor, qui eodem art. ad I. sibi obiicit: Sed
lex naturalis non indiget promulgatione: ergo non est de ratione legis quod
promulgetur: et respondet: Dicendum quod promulgatio legis naturalis est
ex hoc ipso, quod Deus eam mentibus hominum inseruit naturaliter cognoscendam. Dicit
naturalis legis promulgationem non fieri humano modo, signis externis v. g. per
edita, aut per praeconis vocem: sed naturali lumine, quod Deus hominum mentibus
inserit.
- 15 -
Quod
clarius explicat Sylvius scribens, quod actualiter tunc (lex naturalis) unicuique
promulgatur,quando cognitionem a Deo accipit dictantem, quid iuxta rectam
rationem sit amplectendum, quid fugiendum, in I. 2. q. 9. art. 4. in fin. Idem
scribit Cardinalis Gotti (Theolog. tom. 2 tract. de leg. q. I. dub. 3. §3.
n. 18.) et n. 21. ibidem scribit: ad hoc ut lex in actu secundo non
mensurat nisi mensurabili applicetur: quemadmodum mensura nequit actu
mensurare, nisi rei quae mensuranda est applicetur, ita lex non potest esse
mensura, et regula hominis, nisi ei promulgatione proponatur. Idem scribit
Dominicus Sotus: Nulla lex ullum habet vigorem legis ante promulgationem,
sed tum instituuntur, cum promulgantur: et asserit: itaque nullam
exceptionem conclusio haec permittit. Quod confirmat P. Gonet in Clyp. theol. tom. 3, disp. I. art. 3. n. 57.
ubi probare volens dari posse ignorantiam invincibilem praeceptorum naturalium,
quae a primis principiis mediate deducuntur, hoc facit argumentum. Lex enim
vim obligandi non habet, nisi applicetur hominibus per promulgationem; sed lex
naturalis promulgatur omnibus hominibus quantum ad omnia praecepta quae sunt
remotissima a primis principiis; ergo non obligat omnes quantum ad illa
praecepta. Subindeque potest dari de illis ignorantia invincibilis, et excusans
a peccato.
40. Esto igitur,
quod quando duae aeque probabiles adsunt opiniones, lex est dubia, et uti dubia
nequit obligare, quia tunc lex sufficienter promulgata non est, sed promulgatum
tantum sufficienter est dubium, sive quaestio, an vel ne lex adsit, ecce
principium certum non directum, sed reflexum, in quo sententiae nostrae
fautores collocant certitudinem moralem, prae qua licite opinionem aeque
probabilem sequi possumus.
41. Quod autem
certa securitate agitur, quum iudicium certo licet reflexo principio adhaereat,
constat ex Canonibus, et ex communi theologorum consensu. In cap. Dominus 2.
de secund. nupt. dicitur, quod si secundus vir dubitet de morte primiri
viri suae uxoris, coniugale debitum petere non potest, sed requisitus tenetur
illum reddere uxori bona fide petenti; Debitum non deneget postulanti; quod
a se tamen noverit nullatenus exigendum, verba sunt textus. Qua tamen
ratione potest vir coniugalem actum adhibere de primi viri morte dubitans, et
consequenter an illa sit vel ne sua uxor? Potest, respondetur, ob principium
certum reflexum, quia quum et uxor sit in bona fide de secundi matrimonii
valore, ipsa possidet, et ius certum petendi debitum habet, cuius iuris privari
non potest prae viri dubio. Probatur praeterea ex Can. 4. Quid culpatur caus. 23. qu. I. ubi
D. Augustinus ita docet: Vir iustus, si forte sub rege homine etiam
sacrilego militet, recte potest illo iubente bellare, si vice (alias
civicae) pacis ordinem servans, quod sibi iubetur, vel non esse contra Dei
praeceptum certum est, vel utrum sit, certum non est; ita ut fortasse reum
faciat regem iniquitas imperandi, innocentem autem militem ostendat ordo
serviendi. In dubio igitur an bellum iustum sit, licite subditus principe
iubente bellare potest, et quomodo? iudicio innixo principio certo reflexo,
quod in dubio princeps ius, ut sibi pareatur, habet: ideoque subditus,
quotiescumque certus non est quod bellum sit iniustum, obedire debet: vel
utrum sit (contra Dei praeceptum) certum non est, verba sunt textus.
42.
De hoc non dubitant ne ipsi quidem nostri adversarii. P. Ioannes
- 16 -
Laurentius Berti asserit non licere sequi opinionem aeque probabilem
minus tutam. Videamus tamen quomodo id probet. Probat duo principia
probabilistarum, quae et ego pro falsis habui, confutando. Dicunt probabilistae
quidem quod ob duo principia potest quis licite probabilem opinionem minus
tutam sequi, et quod ob illa iudicium speculativum dubium redditur in praxi
certum. Primum eorum principium hoc
est: Qui probabiliter agit, prudenter agit. Hoc tamen principium, dicit
P. Berti, et nos quoque dicimus, non potest probabilis opinionis usum licitum
reddere, quia quum opinio contraria tutior sit aeque probabilis, tunc nos in
dubio remanemus, et moralem honestatis certitudinem necessariam ad bene
operandum non habemus: unde operans tunc haud operatur prudenter, sed
imprudentissime, quum principium est, quod quum opiniones sunt ambae
probabiles, tunc homo potest iudicium cohibere ab opinione rigidiore, et uti
opinione benigniore, illius probabilitati inhaerens. Hoc tamen, quemadmodum
sapienter dicit Berti, ne nos quidem certos moraliter reddere potest de
actionis honestate; talis enim voluntaria cohibitio iudicii cum ignorantia
invincibili imo affectata convincitur, quia homo practica dubium non deponeret,
sed affectate in eodemmet dubio de actionis honestate remaneret. Recte igitur
concludit Berti, quod quotiescumque nullum aliud de probabilitate opinionis
minus tutae suppetit fundamentum, illa uti non possumus; et ego dico, horum
duorum principiorum falsitas a probabilistis adoptatorum, plures modernos
scriptores induxit ut sententiam nostram reprobarent, et plurimos acquirerent
sequaces, penitus non animadvertendo, quod nos praelata falsa principia
refellimus, atque indubitato principio, quod lex dubia obligare non potest,
utimur. Secus esse, uti subiungit Berti, quum praeter opinionis probabilitatem
aliquod certum adesset reflexum principium, quod in praxi nos de actionis
honestate certos reddere; quia tunc iudicium nostrum prae principii reflexi
certitudine, cui inniteretur, redderetur certum. Adducit exemplum
religiosi, qui in dubio an vel ne possit ieiunium frangere ut studio vacet,
licite potest illud frangere praecepto Superioris, quo certus redditur posse
vesci cibis sine peccato. Adducit et exemplum possessoris, qui in dubio an
iuste fundum aliquem possideat, licite potest in illius possessione
perseverare, quando vir doctus ei praestabit, quod aliquam rationem illum
possidendi habet; possessor enim (iuxta D. Augustini auctoritatem, quam idem
Berti refert) non tenetur expoliare se re legitime possessa, nisi illam suam
non esse certo sciat; hoc enim ius dat legitima possessio. Hinc P. Berti
generaliter concludit his verbis: Proculdubio potest hoc pacto ex reflexione
mentis antea perplexae fieri iudicium practicum moraliter certum. Non
dubitat itaque Berti quod in praxi recte efformari potest ultimum dictamen
moraliter certum in opinionibus dubiis non solum prae principiis directis, sed
etiam prae principiis directis, sed etiam prae indirectis et reflexis. Quod
certam reddit sententiam nostram, quae principio evidenter certo innititur, uti
probavimus, et uti magis magisque demonstrabimus, legem nempe dubiam, quia non
sufficienter promulgata, obligationem certam inducere non posse.
43.
Idem effatum quod tenuit Berti, sequuntur domini Ballerini in libro inscripto Moral.
action. regulae, etc. seu, Quaestio de opinion. prob. qui quamvis moderati
sint rigidae sententiae sectatores, laudatam tamen doctrinam confirmant
dicentes: Quod in praxi ex directis principiis minime certis incertum est, - 17 -
ex
certo reflexo principio fit omnino certum; et probant peculiariter exemplo
quod nos adduximus n. 41. in cap. Dominus, uxoris bona fide
debitum petentis: et sequentia verba subnectunt: In his omnibus exemplis
observandum est, reflexa principia particularem quaestionem non solvere, sed
incertam relinquere, sola praxis certa est, eo quod principia reflexa praxis in
eo dubio dirigendae, certam regulam figant. Et idem scribit P. Gonet pro certo; Manual.
tom. 3. tract. 3. c. 16. circa fin.
44.
Videamus tandem quid aliud docet D. Thomas qui nostrae sententiae fidem
accrescit. Ipse in opuscul. de veritate, q. 17. art. 3. docet, quod nullus
ligatur per praeceptum, nisi mediante scientia illius praecepti. Scitur
quod scientia importat certam alicuius rei cognitionem. Et ut intelligatur quod
D. Thomas nomine scientiae certam intelligit cognitionem, animadvertere oportet
quaesitum quod eodem in loco proponit: Utrum conscientia liget? et hoc
modo ratiocinatur: Ita se habet imperium gubernantis ad ligandum in rebus
voluntariis illo modo ligationis, qui voluntati accidere potest, sicut se habet
actio corporalis ad ligandum res corporales. Actio autem corporalis agentis
nunquam inducit necessitatem in rem aliam, nisi per contactum coactionis ipsius
ad rem in qua agit. Unde nec ex imperio alicuius domini ligatur aliquis, nisi
imperium attingat ipsum, cui imperatur. Attingit autem ipsum per scientiam.
Unde nullus ligatur per praeceptum aliquod, nisi mediante scientia illius
praecepti: sicut antea in corporalibus agens corporale non agit nisi per
contactum; ita in spiritualibus, nisi per scientiam. Similitudo haec D.
Thomae non potest esse neque clarior, neque convincentior, ut principium
nostrum, quod lex incerta certam nequit inducere obligationem, comprobetur.
Dicit Sanctus, quod scientia praecepti est ad instar cuiusdam funis, quae
voluntatem ligat; et quemadmodum ut res materialis ligetur, oportet ut actu ei
applicetur funis, quae eam liget, et cogat, ita ut voluntas hominis ligetur ut illam
faciat actione, aut ab ea actione abstineat, oportet, ut praecepti scientiam
habeat, alias homo liber remanet. Itaque quando homo remanet in dubio utrum
adsit vel ne praeceptum, uti evenit, quum adsunt duae opiniones aeque
probabiles, tunc utique non habet scientiam praecepti; ideoque illam, quam
mavult, opinionem sequi potest.
45. Idem alibi
declarat D. Thomas, scilicet I. 2. q. 19. asrt. 10. ubi quaerit: Utrum
necessarium sit voluntatem humanam conformari voluntati divinae in volito, ad
hoc ut sit bona? Inde eodem articulo 10. ad I. sibi obiicit: Videtur
quod voluntas hominis non debeat semper conformari divinae voluntati in volito;
non enim possumus velle quod ignoramus.... Sed quid Deus velit
ignoramus in pluribus: ergo non potest humana voluntas divinae voluntati
conformari in volito. Et respondet: Ad primum dicendum, quod volitum
divinum secundum rationem communem, quale sit, scire possimus; scimus enim quod
Deus quidquid vult, vult ob rationem boni. Et ideo quicumque vult aliquid sub
quacumque ratione boni, habet voluntatem conformem voluntati divinae quantum ad
rationem voliti. Itaque homo quotiescumque vult aliquid sub aliqua ratione
boni conformat se divinae voluntati. Subdit postea D. Thomas id quod pro nobis
maxime facit: Sed in particulari nescimus quid Deus velit; et in quantum ad
hoc non tenemur conformare voluntatem divinae voluntati. Ergo non tenemur
conformare nos voluntati divinae in particulari, et peculiariter quoad
praecepta, quotiescumque isthaec divina voluntas nobis non innotescit,
quemadmodum distinctius declaratur - 18 -
a P. Gonet in haec verba: Homo
non tenetur conformari voluntati divinae in volito materiali, nisi quando
voluntas divina nobis praecepto, vel prohibitione manifestatur. Gonet in Clyp. t. 3. tr. 3. D. 6. art. 2. n. 37. in fin. In dubio itaque alicuius praecepti, quo
Deus nobis praecipiat, aut prohibeat aliquam actionem in particulari, non
tenemur divinae voluntati conformari, nisi postquam voluntas divina nobis sit
manifestata, alias, ut dicit Gerson, quando Deus nobis suam non manifestat
voluntatem, non potest nos obligare. Necesse est dari manifestationem
ordinationis, ac voluntatis Dei, nam per solam suam voluntatem nondum potest
Deus absolute creaturae imponere obligationem. Gerson de vit. spir. animae, tom. III. lect. 2.
46. Idem docet D. Thomas 2. 2. q. 104. art. 4. ubi quaerit: Utrum
in omnibus Deo sit obediendum? Respondet affirmative, sed ad 3. sibi
obiicit: Quicumque obedit Deo, uniformat voluntatem suam voluntati divinae
etiam in volito; sed non quantum ad omnia tenemur conformare voluntatem nostram
voluntati divinae ut supra habitum est (1. 2. q. 19. art. 10. qui
locus ille est quem adduximus superius), ergo non in omnibus tenetur homo
Deo obedire. Et respondet: Ad tertium (qu. 104. supra cit.) dicendum,
quod etsi non semper teneatur homo velle quod Deus vult; semper tamen tenetur
velle quod Deus vult eum velle, et hoc homini praecipue innotescit per
praecepta divina. Homo itaque tenetur obedire Deo, et conformare se divinae
voluntati circa praecepta, non in omnibus quae Deus vult, sed tantum in illis, quae
Deus vult nos velle. Quo tamen pacto sciemus quod Deus non solum vult,
verum etiam vult nos velle? Sciemus, inquit D. Thomas, quando nobis
innotescit per praecepta divina. Non satis est igitur dubia praecepti
notitia, ut obliget nos ad observandum illud tamquam voluntatem Dei, sed
necessaria est cognitio certa et manifesta, quod procul dubio significat verbum
illud innotescit.
47. Hinc persipicitur
quod Sanctus Thomas semper fuit uniformis docendo legem debere esse certam, ut
ad suam nos obliget observantiam. Dixit promulgationem legis naturalis tunc
fieri, quando Deus eam mentibus hominum inseruit naturaliter cognoscendam.
S. Thoma. 1. 2. qu. 90. art. 4. ad I. dixit cognoscendam; ergo homo
tunc tenetur legi obedire, cum eam lumine congoscit naturali, non vero cum de
illa dubitat. Praeterea dixit, hanc legis cognitionem (quam vocavit mensuram,
quia cum illa debet homo suas actiones mensurare) debere esse certissimam,
ut hominem ad legis obliget observantiam: Mensura debet esse certissima 1. 2. q. 19. art. 4. ad 3. Dixit amplius quod quemadmodum funis
non ligat nisi contactu applicetur, ita nullus ligatur per praecepta, nisi
mediante scientia illius praecepti. Opusc. de verit. qu. 17. art. 3. Dixit hominem tunc tantum teneri obedire
voluntati divinae, cum haec divina voluntas ei per praecepta manifestatur: Et
homini (quod Deus vult) praecipue innotescit per praecepta divina, 2, 2, q.
104. a. 4. ad 3. Significationes istae itaque D. Thomae, scilicet quod lex
ut obliget debet esse cognita, quod nullus ligatur per praeceptum,
nisi mediante scientia illius praecepti; quod lex debet esse certissima ut
obliget, quod non tenemur conformare nos voluntati divinae, nisi quando illa
nobis per praecepta innotescit: nil aliud denotare possunt, quam quod
lex non obligat nisi quando cognoscitur, nisi quando est certissima, nisi
quando habetur scientia illius, et nisi quando promulgatur.
Hoc quod docet D. Thomas comprobatur a
pluribus Sanctis et doctoribus D. Isidorus dicit: Erit autem - 19 -
lex
manifesta. In Can. Erit autem dist. 4. S. Raymundus
scripsit: Non sis pronus iudicare mortalia peccata, ubi non tibi constat per
certam scripturam, lib. 3. de poenit. §21. D. Antoninus asserit: Quaestio
in qua agitur utrum sit peccatum mortale, nisi ad hoc habetur auctoritas
expressa Scripturae, aut Canonis Ecclesiae, vel evidens ratio, periculosissime
determinatur. S. Ant. p. 2.
tit. I. cap. 11. D. 28. Et
rationem adducit dicens, quod qui in dubio determinat esse mortalem quamdam
actionem, de qua prudenter dubitatur, an sit mortalis, aedificat ad
gehennam, scilicet exponit periculo damnationis illum qui eam faceret
actionem. Idem scripsit Ioannes Nyder citando quoque Bernardum de Claramonte. Ex
quo enim opiniones sunt inter magistros, et Ecclesia non determinavit alteram
partem, teneat quam voluerit. Nyder in Consol. Av. par. 3. cap. 20. Sic
quoque scripsit Gabriel Briel anno 1480. dicens: Nihil debet damnari tamquam
mortale peccatum, de quo non habetur evidens ratio, vel manifesta auctoritas
Scripturae. In 4. sent. D. 16. qu. 4. concl. 3. scripsit Lactantius: Stultissimi
hominis est praeceptis eorum velle parere, quum utrum vera aut falsa sint
dubitatur. Lib. 5. instit. cap. 21. In cap. 13. Cum iure de offic. et
pot. iud. de legib. dicitur: Nisi de mandato certus extiteris, exequi
non cogeris quod mandatur. Dominicus Sotus loquens de lege, dicit, quod ut ipsa
obliget, quum debet esse regula nostrarum actionum, necesse est, ut homo intueatur
eam, scilicet ut clare eam cognoscat; Qui regula utitur, eam intueri
necesse est. De iust. lib. I. qu. I. art. 4. Ita
demum scripsit Benedictus XIV., in suis notificationibus (notif. 13): Non
debent imponi vincula, cum non adest manifesta lex, quae illa imponat.
|