- 19 -
§. II. Respondetur
ad obiecta adversariorum, et ex responsionibus magis sententia nostra elucebit.
49. Nolo quaedam non diluere obiecta
adversariorum: immo diluere lubet; ex responsionibus enim sententiae nostrae
certitudo magis magisque elucebit. Incipientes ab oppositione illa quae
responsionem requirit prolixiorem.
50.
Obiiciunt I. minime dubium esse etiam leges divinas ac naturales opus habere
promulgatione ut obligent; dicunt tamen naturales leges fuisse ab aeterno
promulgatas, et usque ab aeterno vim perfectam obtinuisse obligandi hominem,
vel antequam existeret, quippe quia lex naturalis participatio quaedam est
legis aeternae, quod quidam auctor deducere autumat a quibusdam D. Thomas pro
nobis respondet, uti postea videbimus. Angelicus (I. 2. qu. 91. a. I. ad 2.)
dicit, quod lex aeterna aeternam habet promulgationem ex parte Dei
promulgantis. Ego tamen quaero: Quaenam promulgatio divinae legis illa est,
quae obligat homines, promulgatio ex parte Dei, an promulgatio ex
parte creaturae? D. Thomas, uti superius diximus §. I. n. 39. docet,
quod lex non habet vim obligandi, nisi promulgatione hominibus applicetur: Ad
hoc quod lex virtutem obligandi obtineat, oportet quod applicetur hominibus,
qui secundum eam regulari debent; talis autem applicatio fit per hoc, quod in
notitiam eorum deducitur ex ipsa promulgatione S. Thom. I. 2.q. 90. art. 4. Et
oppositioni (ad primum) dicit, quod lex quoque naturalis opus habet
promulgatione, haecque fit cognitione leegis, quam Deus mentibus hominum
inserit lumine naturali: Dicendum quod promulgatio legis naturae est ex hoc
ipso, quod Deus eam mentibus hominum inseruit naturaliter cognoscendam. Et
idem docet S. Docet in loco ante citato ab adversario, ubi - 20 -
postquam
dixit, quod lex aeterna aeternam habet promulgationem ex parte Dei
promulgantis, immediate subdit: sed ex parte creaturae audientis aut inspicientis
non potest esse promulgatio aeterna. Cit. a. I. ad 2. Promulgatio itaque
quae obligat, fit quando creatura cognoscit praeceptum lumine rationis, aut
illud audit ab Ecclesia, vel a sapientibus, qui eam docent.
51. Id clarius explicat
D. Thomas in alio loco (1. 2. qu. 91 a. 2.) ubi dicit: Lex,
cum sit regula et mensura, dupliciter potest esse in aliquo: uno modo sicut in
regulante et mensurante, alio modo sicut in regulato, et mensurato: quia in
quantum participat aliquid de regula sic regulatur.... Et talis participatio
legis aeternae in rationali creatura lex naturalis dicitur. Angelicus
igitur asserit quod quum lex quaedam regula sit, qua debet se homo regulare,
alio modo considerat in legislatore regulante, alio in homine regulato.
Itaque dicit D. Thomas, quod quemadmodum aliquid homo participat do lege
naturali, quae est unica eius regula, ita actiones suas regulare debet.
Antequam igitur hoc lumen prae lege naturali recipiat, ad nihilum obligari
potest, quia nondum recepit regulam, qua se regulare possit. Itaque lex aeterna
regulare possit. Itaque lex aeterna regula est pro Deo regulante, sed pro
homine qui regulandus est, regula est lex naturalis, lumen scilicet illud, quod
naturali ratione ei manifestatur.
52.
Hinc theologi communiter, et iure dicunt, legem aeternam non esse proprie
legem, sed esse instar legis, et, ut ita dicam, est lex et regula pro ipso Deo,
et si vult vocari promulgata, est quaedam lex a Deo sibi ipsi promulgata. Hoc
modo loquitur Du-Vallius, qui scribit, legem aeternam tunc proprie habere
rationem legis, cum hominibus manifestatur; inde subdit: Si tamen ab aeterno
spectetur, dicendum est eam non esse vere et proprie legem, sed tantum aliquid
quod se habeat instar legis: tum quia de ratione legis est, ut promulgetur
subditis: nulli autem fuerunt subditi ab aeterno; tum quia lex essentialiter
est regula quaedam practica, haec autem regula non potuit imponi Verbo et
Spiritui Sancto, quia ipsimet sunt regula et rectitudo ipsa. Du-Vall. in 1. 2. S. Thom. de leg. q. 2.
p. 293. Et ita quoque
dicunt Montesinus, et Iodochus Lorichius doctor Lovanii. Montesinus dicit legem
aeternam non esse legem nec regulam pro nobis, sed tantum pro Deo ipso sibi
promulgatam: Respondeo huiusmod legem aeternam promulgatem esse ab aeterno
ipsimet Deo, Deus sibimet est lex et regula: et ita intelligimus Deum sibi
promulgare legem. Montesin. D. 20. de leg. q. 4. n. 83. Lorichius Thes.
novus utr. Th. verb. lex, n. 6. de eadem aeterna lege edisserens scribit: Hac
lege Deus omnia ordinat ad seipsum, et est promulgata apud ipsum ab aeterno;
hominibus autem promulgata, quando eis innotescit.
53. Quando igitur quaeritur, an obliget
homines lex ista? Respondet Du-Vallius, quod tunc obligat, cum homo ad discretionis
annos pervenit, quia tunc lumine naturali lex illi promulgatur: tunc autem
sufficienter (legem) promulgari, quando quisque annos discretionis
incipit 1. 2. de leg. q. 3. a. 3. Et pag. 296, subdit, quod lex aeterna
nobis manifestatur per legem naturalem, quae est illius participatio: Dico
eam per alias leges nobis innotescere, cum leges illae sint illius
participationes. Non secus scribit praelaudatur Montesinus disp. 20. de
leg. q. 4. n. 85. Lex naturalis promulgatur in unoquoque, dum primo venit ad usum
rationis; et quamvis pro tunc solum promulgetur ista lex quantum ad principia
communissima iuris naturae, tamen postea paulatim per discrursum promulgatur
eadem lex quantum ad alia. Non dissentit Petrus de Lorca Cisterciensis,
immo subiungit, cognitionem legis essentialem esse atque intrinsecam
- 21 -
tam legibus humanis, quam naturalibus. Lorca in 1. 2. S.
Thomae D. 6 de leg. Idem
scripsit Ioannes Maior: Cum primum aliquis habet rationem, legem naturalem
habet. In 3. dist. 27. q. 2. Ita quoque scripsit Conradus Koellin e
divi Dominici familia. Vum
venerit (homo) ad
usum rationis, tenetur ad ea, quae sunt legis naturae. In 1. 2. q. 90. art. 4. Idem
scripsit P. Manstrius theol. moral. D. 2. de leg. q. 2 a. 2. n. 34. Hoc autem ius (naturae)
hominibus intimatur, et obligare incipit ab eo tempore, quo rationis usum
accipiunt; et per talem legem sibi intimatam inter bonum et malum discernere
incipiunt; hic enim rationis usus est veluti ipsius legis naturalis notificatio
et manifestatio. Et hoc intendit Paulus (Rom. 7. 9.) illis verbis, Ego
autem vivebam sine lege aliquando, sed cum venisset mandatum, peccatum revixit.
Sic quoque sensit Ioannes Granado (ignoscat qui legit si tot theologorum
textus idem dicentium in medium affero, hoc enim mihi est perquam necessarium,
ut adversarii mei atque alii sibi persuadeant, theologos omnes uniformiter
locutos fuisse contra id quod mihi mei obiecerunt adversarii); scribit Granado:
Dicendum est legem naturae consistere in illo dictamine rationis;... Nec
deest promulgatio, eo enim ipso quod homo perveniat ad usum rationis, potens
est discernere honestum et malum. Contr. 6. de leg. tract. 2. D. 4. n. 7. Idem
scripsit Blasius de Beniumea: Cum lex naturae debeat voluntati proponi, ad hoc
ut habeat vim obligandi, et rationis dictamine possit praecognizative
promulgari; ipsa praecognizatio intellectus notificat obligationem faciendi
sive omittendi aliquam actionem, etc. De leg. q. 2. art. 2. n. 220.
54. Hinc concludunt reliqui omnes theologi
legem aeternam, licet in actu primo habuit virtutem obligandi, nihilominus
neminem obligasse antequam promulgata fuit atque applicata. Ad rem facit quod
scribit Cardinalis Gotti: Sequitur, quod lex aeterna ab aeterno in actu
secundo neminem obligaret. Et subiungit, quod quamvis illam virtutem
obligandi habeat, attamen nondum ligat, quia nondum applicata et promulgata.
Theol. tr. de legibus q. 2. dub. 1. n. 13. Hanc nimis claram rationem
adducens, quod mensura in actu secundo non mensurat, nisi mensurabili
applicetur. Idem scribit Franciscus de Aravio: Cum lex aeterna
non obliget creaturas, nisi mediante lege naturali, vel positiva divina, ad
istarum promulgationem illa quoque sufficienter promulgatur. In 1. 2. q. 96. D. 1. sect. 5. pag.
525. Ita quoque
tenet Honoratus Tournely, dicens: Quia tamen lex ante creaturarum
existentiam vere obligans non fuit, eum nihil esset ad extra, quod ea
obligaretur, palam est rationem completam legis tunc tantum ei competere
potuisse, cum extiterunt creaturae, quibus fuit lex promulgata. Praelect.
theol. tr. de leg. c. 2. concl. 5. Eodem modo scripsit P. Collet: Quia
tamen lex aeterna ante creaturarum existentiam obligans non fuit, palam est
rationem plenam legis tunc tantum ei competere potuisse, cum extiterunt
creaturae, quibus intimata fuit. Thom. 2. de leg. c. 2. pag. 17. Hinc scripsit Ioseph Rocaful. praepositus Valentiae: Quamdiu (lex
aeterna) non promulgatur per modum legis, semper se habet per modum
propositi ferendi legem, non autem per modum legis latae. Praxis, etc. l. 2. c.
1. P. Berti scripsit legem aeternam non fuisse legem obligantem, sed
paratam obligare in tempore, quo hominibus promulgaretur: Nos per
promulgationem nihil aliud intelligimus, nisi parata iam legis promulgatione,
aeternam legem institutam dicimus ante tempora saecularia promulgatam vero in
temporum conditione. Quod explicavit verbis illis dicens, quod lex
aeterna fuit ab aeterno solum vim habitura in rerum creatarum
- 22 -
conditione; ita ut tunc vim obligandi habere deberet, cum fuisset
creaturis promulgata.
55. Denique theologi
omnes sentiunt, legem aeternam non fuisse legem obligantem, nisi postquam fuit
promulgata: ut scribit Franc. Sylvius: Lex aeterna fuit ab aeterno lex
materialiter, non formaliter, seu sub ratione legis actualiter obligantis, quia
tunc non fuit actualis et perfecta promulgatio. In 1. 2. q. 91.
q. 1. ad 2. Convenit quoque P. Gonet: Legem aeternam defectu
promulgationis non potuisse obligare creaturas ab aeterno. In Clyp. tom. 3.
tract 6. de leg. D. 2. art.
2. n. 19. Facit quod
scribit Lorichius: Hominibus autem (lex aeterna) promulgatur, quando
eis innotescit. Thesaur. Verb. lex. n. 6. et lubet hic repetere quod
scripsit Dominicus Sotus: Nulla lex ullum habet vigorem legis ante promulgationem;
nullam exceptionem conclusio haec permittit. Dicit enim legem, quum sit
nostrarum actionum regula, regulam nobis esse nequire, nisi nobis applicetur et
manifestetur: Applicari autem nequit (lex) nisi per eius notitiam,
nam qui regula utitur, eam intueri necesse habet. Sotus de iust. lib. 1. q. 1. a. 4. q. 3. a. 2. Colligamus ergo. Theologi omnes, ductore
D. Thoma, sentiunt, legem aeternam, quamvis in actu primo vim in se habuerit
homines obligandi, actualiter tamen in actu secundo obligare non potuisse, nisi
postquam hominibus lumine rationis naturalis fuerit promulgata. Hinc repetere
opus est doctrinam Ioannis Gerson dicentis, Necesse est dari manifestationem
ordinationis, ac voluntatis Dei, nam per solam suam ordinationem, aut per solam
suam voluntatem nondum potest Deus absolute creaturae imponere obligationem. De
vita spir. tom. III. lect. 2. Et Franciscus Henno scribit
legem naturalem non distingui a lege aeterna, sibi ipsi tamen obiicit.
Promulgatio est essentialis legi, sed lex naturalis fuit tantum in tempore
promulgata, ergo solum in tempore incoepit esse proprie lex, et consequenter ab
aeterna lege distinguitur: respondet vero: Fuit ab aeterno lex naturae
potens obligare, licet non obligaverit antequam promulgaretur in tempore per
dictamen rationis. Et idem est de lege aeterna; unde sicut non fuit lex aeterna
obligans ab aeterno, sed in tempore (scilicet quando fuit manifestata); ita
et lex naturae. Henno de lege; sed sermone progrediamur.
56.
Obiicitur 2. Ergo homo nascitur liber? non subditus et dependens a Deo? Non
equidem. Homo nascitur subditus et dependens, et devinctus parere praeceptis
omnibus, quae ei Deus imponit: ut vero huiusmodi praecepta eum ligent, debent
ei applicari actuali praecepti proulgatione, quae fit cum ei praeceptam
rationis lumine manifestatur; usquedum vero praeceptum ei non manifestatur,
homo possidet libertatem ei a Deo datam, quae quum certa sit, non remanet, nisi
a certo praecepto, ligata.
57.
Si unquam homo nasceretur legi aeternae devinctus (quemadmodum quidam meus
adversarius credit) antequam ei illa manifestaretur, ita ut nullas alias
actiones facere posset, nisi illas, quas ei lex aeterna permitteret,
necessarium non fuisset, quod Deus homini praecepta sua denunciasset impressione
luminis naturalis et lege scriptqa: sed ei declarare debuisset tantum illa,
quae ei permittebat. Poterat, haud inficior. Dominus iubere, quod homo nil
aliud facere posset, nisi illud, quod ei expresse permisisset; sed non ita
fecit: Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii
sui adiecit mandata et praecepta sua: si volueris mandata servare, conservabunt
te. Eccli. 15. 14. et seqq. Ergo antea Deus creavit hominem liberum,
donando ei libertatem iuxta id, quod scripsit Apostolus... potestatem habens
suae voluntatis. 1. Cor. 7. 37. - 23 -
Postea adiecit mandata quae
observare debet, et ex observantia huiusmodi praeceptorum Dominus salutem
hominis constituit. Ut vero quis ab huiusmodi ligetur praeceptis, dicit D.
Thomas, quemadmodum superius innuimus, quod debet habere scientiam, idest,
certam eorum cognitionem: Nullus ligatur per praecepta, nisi mediante
scientia illius praecepti. De verit. qu. 17. art. 3. Quum enim lex sit
quaedam mensura, qua se homo regulare debet, dicit s. Doctor, eam debere esse
certissimam; Mensura debet esse certissima, 1. 2. q. 19. a. 4.
ad 3. secus si mensura esset dubia, nemo bene se regulare posset. Quod
pluribus aliis in locis D. Thomas comprobavit dicens, illum, cui divina
voluntas non innotescit, non teneri eam sequi: Sed in particulari nescimus
quid Deus velit: et quantum ad hoc non tenemur conformare voluntatem divinae
voluntati 1. 2. q. 19.
art. 10. ad 1. Et
loquens praecise Sanctus de obedientia quam divinis debemus praeceptis, dicit,
quod nos non tenemur eis parere, nisi postquam nobis manifesta fuere, prout
demonstratum est n. 47.
58. Obiicitur 3.
hominem non posse licite exponere se periculo legem violandi: cum adsunt duae
aeque probabiles opiniones, tunc iam dubitatur an lex adsit. Quapropter
si tunc homo opinionem minus tutam sequitur, iam se coniicit in periculum legis
violandae. Respondetur, distinguendum esse inter casum, in quo lex certa est,
et casum, in quo lex est dubia; haud inficior peccare illum qui se exponit periculo
legem violandi; id vero intelligitur cum lex est certa, et tunc locum habet
textus ille: Qui amat periculum, in illo peribit. Eccli. 3. 27. Tali
enim casu lex non solum ad suam observantiam obligat, verum etiam ne nos
probabili periculo eam violandi exponamus. Secus est quando periculum est
tantum violandi legem dubiam, quia tunc, etiamsi ante Deum lex exiteret,
violaretur lex non obligans; et lex non obligans non potest vocari lex; nam
dicit D. Thomas (1. 2. q.
90. a. 4.) quemadmodum
diximus §. I. n. 39. quod lex ut mensura actionum hominis, debet ei
promulgatine applicari, et postea subdit: Unde ad hoc quod lex virtutem
obligandi obtineat, quod est proprium legis, oportet quod (promulgatione) applicetur.
Notetur illud, quod est proprium legis. Ergo lex quae virtutem
obligandi non habet, neque est, neque dici potest proprie lex: et ideo qui
violat legem aliquam nondum manifestatam, uti evenit in casu duarum aeque
probabilium opinionum, numquam dici potest illum peccare, quia quamvis lex
adesset, contra legem operat non obligantem, ideoque non potest ei id ad culpam
imputari.
59. Obiicitur 4. quaedam
s. Thomae doctrina dicentis, ignorantia illius qui potest et debet scire legem,
quum sit voluntaria, non excusatur a culpa: Dicitur ignorantia voluntaria
eius, quod quis potest scire et debet s. Thom. 1. 2. q. 6. a. 8. Hinc
deducunt adversarii, quod quotiescumque homo potest et debet scire
praeceptum, quamvis nunquam, ne in confuso quidem, praeceptum consideraverit,
eius ignorantia est vincibilis et culpabilis; in hunc modum loquitur
anonimus modernus libri inscripri Regula bonorum morum. Sed que
modo, ego sciscitor, potest scire praeceptum ille, cui nunquam venit in
mentem huiusmodi praeceptum existere posse? Quid hoc? dicunt adversarii; homo
enim, quotiescumque est cum mente non infirma, nisi moralem, physicam saltem
potentiam habet ut possit praecepta considerare, ideoque semper est in culpa.
Non tamen ita alloquitur d. Thomas, qui una cum d. Augustino et theologis
omnibus probabilistis atque antiprobabilistis docet, quod quotiescumque
ignorantia est involuntaria, a peccato excusat. Sanctus doctor sexcentis in
locis hoc probat. Dicit primo - 24 -
bifariam ignorantiam involuntariam esse
posse et culpabilem, vel directe, sicut cum aliquis studiose vult nescire
aliqua, ut liberius peccet: vel indirecte, cum aliquis negligit addiscere id
per quod a peccato retraheretur; talis enim negligentia facit ignorantiam esse
voluntariam, et peccatum. Et immediate subdit: Si vero ignorantia sit
involuntaria, sive quia est invincibilis, sive quia est eius quod quis scire
non tenetur, talis ignorantia omnino excusat a peccato. s. Thom. 1. 2. q. 76.
art. 3. Dicendo igitur Sanctus (oportet eadem verba repetere), Si vero
ignorantia sit involuntaria, sive quia est invincibilis, sive quia est eius
quod quis scire non tenetur, talis ignorantia omnino excusat a peccato. Sat
superque declarat, ignorantiam, licet illarum rerum quas scire tenemur, quando
est invincibilis, ita ut nullum veniat dubium in mentem, penitus excusare a
peccato. Idem Angelicus clarius hoc
docet Quodlib. 8. art. 15. scribens; Error autem conscientiae
quandoque habet vim excusandi, quando scilicet procedit ex ignorantia eius,
quod quis scire non potest, vel scire non tenetur; et tali casu dicit, quod
quamvis factum sit de se mortale, tamen intendens peccare venialiter,
peccaret venialiter; et consequenter si intenderet penitus non peccare, certe
non peccabit. Adnotetur illud: Scire non potest; vel scire non
tenetur. Ergo etiam in casu quo quis praeceptum scire tenetur; si illud
scire nequit, ignorantia eius erit invincibilis, eumque excusabit a peccato. Et
hic sapienter P. Ioannes de s. Thoma Dominicanus inter priscos theologos
celeberrimus animadvertit quod illud potest scire intelligitur non iam
remote sed proxime et expedite, ita ut omissio diligentiae debitae in veritate
quaerenda sit proprie voluntaria: Illud axioma: Qui potest et tenetur et non
facit, peccat: intellige de eo qui potest proxime, et expedite, non remote
tantum et impedite, quia (ut supra diximus) omissio, ut sit voluntaria, debet
procedere ab ipsa voluntate, etc. Sanctus Thomas 1. 2. quaest. 5. disput. 3. dist. 1.
60. Hinc scripsit D. Antoninus (p. 2. tit. 1. c.
11. §28.) recte dari ignorantiam invincibilem iuris naturae
in illis, quae per multa media, et non clare probantur esse contra
praecepta. Sic quoque
sentiunt Habert Theol. tom. 3. de act. hum. c. 1. n. 3.. circa
fin. Jo. Bapt. Du-Hamel Th.
tom. IV. tr. de act.
hum. l. 2. dissert. 3. c. 5. n. V. vers. ad legem P. Ioannes Laurentius Berti de Theol. disc. t.
a. l. 21. c. 10. ubi scribit, quod huiusmodi opinionem tenent omnes fere
Aegidiani, ac Thomistae, ei Sylvius, Herminier, aliique communiter. Quod
probat e D. Thoma (1. 2. q. 100. a. 1.) dicente: Quaedam vero
sunt, quae subtiliori consideratione indigeant disciplinae. Idem tenet P. Gonet (Clyp. Theol.
t. 3. D. 1. a. 4. §.
1. n. 55. et alibi (tract.
de probabil. circa fin.) dicit, quod opinio contraria est singularis
paucorum, et improbabilis. Idem quoque tenent P. Collet (Comp. mor. tom. 1.
cap. 1. art. 1. sect. 2. concl. 4. pag. 23.) et P. Antoine (Theol. mor.
part. 1. tr. de pecc. cap. 4. q. 6. resp. 2. in fine), qui refert Romae
anno 1685. die 8 aug. proscriptum fuisse hunc articulum: Nullam admittimus
ignorantiam invincibilem iuris naturae in ullo homine, dum hic et nunc contra
ius naturale agit. Sexcenta alia libenter omitto, quia fusius de hoc
edisserui c. II. libri quem edidi, Usus moderati opinionis probabilis.
61.
Ad alios D. Thomae textus transeamus, in quibus docet ignorantiam, quando est
invincibilis excusare a peccato. In uno loco dicit: Ignorantia, quae est
omnino involuntaria, non est peccatum. Et hoc est quod Augustinus dicit: Non tibi imputatur ad culpam, si invitus
ignoras, sed si scire neglexeris (tom. 1. lib. 3. de lib. arbitr. c. 19. n.
53.). - 25 -
Per hoc autem quod ait, sed si scire neglexeris,
dat intelligere, quod ignorantia habet quod sit peccatum ex negligentia
praecedenti, quae nihil est aliud, quam non applicare animum (intelligitur
voluntarie) ad sciendum ea quae quis scire debet. S. Thom. de verit. q. 3. ad 7. Et
idem repetit paulo post (ad 8.) dicens, peccare tantummodo illum, qui, ne
impediatur a peccato, quod diligit, scientiam recusat; et sic ignorantia est a
voluntate quodammodo imperata. Idem Angelicus 1. 2. q. 19. a. 6.
dicit: Si igitur ratio, vel conscientia erret errore voluntario, vel
directe, vel propter negligentiam, quia est error circa id, quod quis scire tenetur,
tunc talis error non excusat. Itaque e contrario, quando error non est
volitus neque directe, neque indirecte per negligentiam, excusat procul dubio a
peccato. Ergo semper requiritur negligentia, ut error voluntarius reddatur.
Amplius idem s. Doctor Opusc. de verit. qu. 17. art. 3. postquam dixit: Nec
aliquis ignorans praeceptum Dei tenetur ad praeceptum faciendum, nisi quatenus
tenetur scire praeceptum, nisi quatenus tenetur scire praeceptum, explicat
quomodo intelligendum sit illud, nisi quatenus tenetur scire praeceptum, dicens
(ib. ad 4.): Tunc conscientia erronea non sufficit ad absolvendum, quando in
ipso errore peccat. Quid sibi vult illud, in ipso errore peccat? nisi
quod tunc peccet cum error est culpabilis, nempe cum homo animadvertit saltem
obligationem sciendi praeceptum, et illud scire negligit. Idem Sanctus repetit Quodlib. 8.
n. 15. quandoque vero error conscientiae non habet vim excusandi, quando
scilicet ipse peccatum est. Quando igitur error non est culpabilis, quia
involuntarius, excusat a peccato, remanet enim tunc actio tantum materialiter
mala, quae ante Deum peccatum non est, quemadmodum scribit P. Collet: Porro
peccatum, quod ex ignorantia invincibili committitur, non est peccatum, nisi
materialiter; nec impedit quominus aeterna salus obtineri possit.
62.
Imo scribit P. Concina in sua theol. morali tom. 2. lib. 2. de consc. diss. I. cap. 5. n. 36. Potest enim quis, dum
exercet opus materialiter malum, habere intentionem bonam Deo placendi, hos
bonos actus et meritorios dicimus, etc. Opus materialiter malum, cum non sit
voluntarium, refundere in istos actus malitiam non valet. Quod autem dixit s. Ioannes Chrysostomus
his verbis: Ex proposito bono, etiam quod videtur malum, bonum est, quia
propositum bonum excusat malum opus. Est commune axioma apud omnes: Cuique
facere libet, nisi id a iure prohibeatur, uti legitur in textu Instit.
de iure person. §. I. et uti etiam docet pro indubitato principio Angelicus
etiam circa res legis naturae, dicens: Illud dicitur licitum, quod nulla
lege prohibetur s. Thom. in 4. sent. D. 15. q. 2. art. 4. ad 2.
63. Obiicitur 5. ignorantiam tunc
solum esse invincibilem, quando nos nullam habemus rationem de actionis
honestate dubitandi: quomodo tamen huiusmodi ignorantia invincibilis dici
potest, quando, quum adsit opinio aeque probabilis legi favens, iam adsunt
graves rationes dubitandi, quod actio illa sit illicita? Respondetur tamen, et
perspicue Nos non dicimus, operantem cum opinione benigna aeque probabili ac est
rigida non peccare, quia legem invincibiliter ignorat, sed quia tali casu
ignorat invincibiliter certitudinem legis existentiae; et posito pro certo
principio, uti superius evidenter demonstravimus, legem dobere esse certam et
manifestam ut obliget, quotiescumque nec certa nec manifesta est, licite agit
qui agit benigna utens opinione. En quam ad rem respondet P. Gonet ad
tutioristam Fagnanum: Eum, qui facta sufficienti diligentia ad inquirendam
veritatem, agit ex opinione probabili, - 26 -
quando alia probabilior ei non
occurrit, non agere ex conscientia practice dubia, subindeque nulli peccandi
periculo se exponere: quia tunc certificatur moraliter per iudicium reflexum
quod habet, dicens: Qui facit totum quod in se est ad inquirendam veritatem, et
illam consequi non valet, excusatur ratione ignorantiae invincibilis. Quod
principium est omnino certum, et unanimi fere theologorum omnium consensu
firmatum. Gonet, Manual. tom. 3. tr. 3. cap. 16. circa fin. Itaque P. Gonet
huiusmodi verbis ponit pro principio certo, et communi inter theologos, quod
cum certa legis existentia ignoratur, quum violandi eam periculum adsit, recte
possumus opinione minus tuta uti, quia huiusmodi dubia lex non obligat.
64.
In hoc igitur cardo rei vertitur, an principium, quod lex dubia obligare
nequit, sit vel ne certum. Esto enim quod sit certum, prout superius evidenter
demonstravimus, et probavimus auctoritate D. Thomae quem communiter secuti sunt
theologi; et esto quod adsit ignorantia invincibilis certitudinis legis, procul
dubio agens non peccat. At inqiunt: D. Thomas scribit: Qui aliquid committit
aut omittit, in quo dubitat esse peccatum mortale, discrimini se committit;
ideoque mortaliter peccat. In 4. sent. dist. 21. q. 2. a. 3. ad 3. Ergo, respondens tunc
dicit D. Thomas, hominem peccare mortaliter, cum committit aut omittit aliquid
cum dubio practico peccandi, in quo dubitat esse peccatum. Sed hoc locum
non habet, cum quis agit adversus legem dubiara quae non obligat, quemadmodum
docet idem doctor Angelicus: Nullus ligatur per praeceptum, nisi mediante
scientia illius praecepti, quia tunc agit cum dictamine certe licite
operandi.
65.
Obiicitur 6. nos non posse uti opinione benigna, nisi sit probabilissima, et
moraliter certa (large loquendo); nam secus (inqiunt moderni nostri
probabilioristae) honestatis actionis certitudo haberi nequit. Respondeo: Qui
opinione aeque probabili pro libertate utitur innixus principio quod lex dubia
non obligat, certitudinem non habebit directam; habebit tamen indirectam et
reflexam; habebit tamen indirectam et reflexam, quod actio sit honesta, et hoc
modo licite operatur. Quod autem licite quis operatur cum principio certo
reflexo, non est dubitandum, uti demonstrabimus seq. n. 70. Istis tamen
modernis probabilioristis obiicio, quod ipsi cum opinione probabilissima (iuxta
eorum effatum) nequeunt, aut difficulter possunt tuta conscientia uti opinione
benigna, sed semper debent opinionem sequi tutiorem; aut sententiam stricte
certam, prout stricti tutioristae volebant: et hoc facio argumentum. Moderni
nostri probabilioristae dicunt, quemadmodum superius innuimus, quod nos non
possumus nosmetipsos coniicere in periculum violandi legem: opus est tamen
intelligere, quod opinio probabilissima, quia inter fines probabilitatis est,
non excludit omnem prudentem formidinem quod sit falsa, quemadmodum omnem
prudentem formidinem excludit sententia moraliter absolute certa, quam tenent
rigoristae, qui probabilissimam quoque excludunt: sed isthaec eorum propositio
proscripta fuit ab Alexandro VIII. Non licet sequi opinionem vel inter
probabiles probabilissimam. Si opinio igitur probabilissima omnem prudentem
non excludit formidinem, opinio contraria probabilissimae non est iam tenuiter
probabilis; quia tenuis probabilitas non est vera probabilitas, sed est tantum
quaedam falsa, seu vana probabilitatis species, quae nequit producere aliquem
prudentem timorem, sed tantum timorem aliquem imprudentem. Et timor imprudens
non est timor, qui possit secum ferre aliquod peccati periculum. Iidem
rigidiores tutioristae communiter dicunt spernendos - 27 -
esse huiusmodi
imprudentes timores nimis magna dementia esset cogitare, quod Deus nobis
iubeat, ut nos imprudentes omnes vanosque vitemus timores. Itaque nisi velimus
opinionem probabilissimam cum opinione absolute certa confundere, opus est
dicere, quod opinio contraria probabilissimae non est tenuiter probabilis, sed
dubie probabilis, quam nemo sequi potest: sed si ea non est probabilis, habet
tantum prudentem aliquam rationem quod vera sit, uti probabilissime (prout
diximus) aliquam prudentem formidinem habet quod sit falsa. His positis dico:
Esto quod opinio quae legi favet, contraria probailissimae quae favet
libertati, est dubie probabilis, et aliquam prudentem rationem, licet non
omnino stabilem, habet, quod sit probabilis: quo modo sciscitor, qui tenet non
licere coniicere se in periculum violandi legem, probabilissimam pro libertate
sequi volens, possit in praxi suum inducere in animum tuta conscientia, ut
firmiter credat opinionem pro lege vere probabilem non esse, et uti posse
probabilissima, quin timeat exponere se in discrimen legem violandi? Ubi
inveniet talem libram, qua tutus efficiatur, quod opinio illa, quae legi favet,
certe non habeat tot probabilitatis notas, uti ad veram perveniat
probabilitatem? et hoc modo possit tute operari, et sine periculo legem
violandi? Ideo repeto quod a principio dixi, quod credens non posse sequi
quamcumque minus tutam opinionem, nisi sit probabilissima; quum sit iam in
dubio, an opinio legi favens sit vel ne probabilis, non sine magna difficultate
poterit tuta conscientia operari, nisi strictum amplectatur tutiorismum, qui
tantumodo a quocumque timore, et praesertim a periculo legem violandi est
immunis.
66.
Obiicitur 7. Unusquisque scit, quod si in nemore aliquod adest obiectum, quod
probabiliter iudicetur homo, qui illud in hoc dubio sagitta ferit, procul dubio
peccat; itaque si peccat, qui exponit ad periculum vitam corporis proximi sui,
quo modo excusabitur a peccato, qui in periculum exponit vitam animae suae,
coniiciendo se in probabile peccandi periculum? Respondemus: sed antea dicimus
mirum esse quod ab adversariis semper trivialis isthaec obiectio repetatur, vel
postquam toties nostri ad illam responderunt. Iterum tamen respondemus, quod si
vibretur sagitta in probabili dubio an obiectum illud sit homo, vel fera, non
agitur contra legem dubiam; sed contra certam: tali enim casu certa lex est, ne
in probabile coniiciatur periculum vita proximi, qui certum ius habet ne
laedatur. In casu tamen nostro non solum nulla certa lex adest ne exponamus
nosmetipsos in periculum violandi legem, sed quoque certum est (quemadmodum
innuimus) quod, quum lex sit dubia, et consequenter nec promulgata, nec
manifestata, virtutem obligandi non habet; ideoque si illa unquam ante Deum
existeret, qui illam violat, non peccat, quia legem violat non obligantem.
67.
Obiicitur 8. ut dicatur quod lex quaedam dubia sit, dubitandum esset, an vel ne
huiusmodi lex existeret: sed hoc (dicunt) accidere nequit, quia leges tam
divinae, quam humanae, quas observare debemus, omnes certe existunt, et
promulgatae sunt. Dubium igitur (inquiunt) non est de legis existentia, sed de
casibus particularibus, id est, an casus ille peculiaris comprehendatur in illa
lege universali: unde in concursu duarum aeque probabilium opinionum, dicere
non possumus, quod lex est dubia, sed quod certa lex ad casum illum non
extenditur; quis tamen hoc asserere audebit, quum quoque opinio pro lege sit
probabilis? Ita scribit P. Daniel Concina in sua theologia christiana.
68.
Respondemus, imo pro nobis - 28 -
respondet illud quod ipsemet P. Concina
scripsit in compendio dictae theologiae (tom. 2. de legib. cap. 2. n. 10.) ubi
dixit, quod quamvis lex certa sit, circumstantiae tamen quae occurrunt diversae
efficiunt, quod lex modo obliget, modo non; praecepta divina sunt immutabilia,
sed quandoque aliqua data circumstantia non obligant. Hinc (nos concludimus)
frustra dicitur, quod leges omnes certae sunt, quia mutatis casuum
circumstantiis, in huiusmodi casibus leges illae locum non habent, aut
redduntur dubiae et tamquam dubiae non obligant. Ergo, repetit praelaudatus
auctor, iuxta vestrum principium, quod lex dubia non obligat, concluditis, quod
in dubio an lex extendatur vel ne ad illum casum, certe non extenditur?
Respondemus nos non dicere, quod lex in illo dubio certe non extenditur, sed
quod cum duae adsunt aeque probabiles opiniones, tunc, quum certum non sit quod
lex ad casum illum extendatur, respectu illius casus lex erit dubia, et uti
dubia non obligabit. Exemplum pro faciliori ponamus intelligentia. Lex prohibet
usuram, sed cum utrinque aequalis adest probabilitas quod quidam contractus sit
et non sit usurarius, tunc nulla est lex certa, quae illum prohibeat; ideoque
circa huiusmodi contractum dubia lex remanet: quoad usuram certa est lex quae
illam prohibet, quoad tamen contractum illum dubia est lex. Esto igitur vere
probabile esse, casum illum particularem in lege non comprehendi, idem est
dicere dubium esse an ad casum illum lex extendatur, quam dicere quod respectu
casus illius lex est dubia et si lex est dubia quoad illum casum, consequenter
respectu illius non obligat.
69.
Obiicitur 9. Effatum seu regula Canonum: In dubiis tutior pars eligenda est.
Quod est adversariorum fundamentum; responsum tamen est meridiana luce
clarius. Respondemus itaque praefatam regulam habere locum in solis dubiis
practicis, quae remanent in conscientia, quin deponi possint, non vero in
dubiis speculativis, quae ibique mediante principio certo deponuntur, quia tunc
agens non remanet in dubio, sed exit a dubio, et certitudinem habet moralem.
Ideo dicunt communiter doctores cum d. Antonino, Nyder, Tabiena, Isamberto, p.
Ioanne Idelphonso, Vasquez (quamvis hic contra nos laudetur), Tannero, Navarro
(doctrinae quorum habentur in citato libro Usus moder., etc. Pag. 227. n. 7. et seq.) Soto, Medina, Sa, Valenza, Enriquez,
Lorca, Vidal, Angles, Bardi, Salas, p. Ioanne a s. Thoma, Merolla, aliisque
innumeris, praefatam regulam locum tantum habere in casibus dubiis practicis,
quemadmodum deducitur ab iisdem textibus, in quibus eadem regula praescribitur,
et quemadmodum ego omnes et singulos dictos casus ad trutinam revocavi in praeludato
libro Usus moderati, etc. pag. 234. a n. 11. Quoad vero ad
speculativa dubia dicta regula consilii est, non praecepti. En quam opportune occurrit d. Antoninus, qui de
quodam contractu loquens, qui erat probabiliter licitus, probabiliterque
illicitus prae contrariis sapientum opinionibus, scribit: Inducunt illud: Ind
ubiis tutior via eligenda est. Respondetur hoc esse verum de honestate, et
meriti maioritate, et non de salutis necessitate quoad omnia dubia: brevitatis
gratia praetereo hic totum id quod super hoc puncto scripsi in libro Usus
moder. cap. 5. n. 2. p. 221. ot rem ipsam aggredior. Dicit igitur d.
Antoninus, quod in dubiis speculativis, quae occurrunt in casu duarum aeque
probabilium opinionum, praefata regula est consilii, non praecepti: Hoc esse
verum de meriti maioritate, non de salutis necessitate quoad omnia dubia. Opinio
itaque dicentis, praelaudatam regulam locum habere in dubiis omnibusetiam
- 29 -
speculativis, mihi videtur, iuxta id quod superius ostendi, omnimo
esse improbabilis atque insubsistens; ea enim adversatur rationi, et communi
theologorum sententiae.
70. Ut tamen extremam
manum huic controversiae imponamus, illud proferamus responsum quod omnibus os
claudit. Sciscitor, quid dicit praefata Canonum regula? Dicit: In
dubiis tutior pars eligenda est; ergo quotiescumque conscientia est in
dubio (in dubiis) non potest operari sine stimulo et sine peccato. Quid
vero obstat dicta Canonum regula, quando homo aliquo cum principio certo
reflexo dictamen practicum moraliter certum sibi efformat? Tunc foras a dubietate prodit, et a terminis de
quibus loquitur textus, et amplius dici nequit quod sit in dubiis.
71. Verissima et iustissima est Canonum
regula, sed non illa est, quam moderni volunt tutioristae, ut eam iure vel
iniuria trahunt; at dico quod illi volunt, quod iuxta suos terminos regula ipsa
non dicit. Repetit tamen quidam meus adversarius, quod hocce meum argumentum
subsisteret, si a me adoptatum principium esset certum, sed quia est falsum,
non subsistit. Ergo, ego repeto, si non demonstrant mei adversarii principium a
me adoptatum evidenterque demonstratum esse falsum, scilicet quod lex dubia
certam non potest inducere obligationem, quia ei deficit sufficiens seu certa
promulgatio, quemadmodum dicunt d. Thomas, et theologi omnes, singulae eorum
oppositiones evanescunt. Mihi tamen moraliter impossibile videtur, quod ipsi
unquam refellere poterunt hoc meum principium refellent, nisi d. Thomae
doctrinas a me relatas confutent. Dixi nisi confutent, quia velle
pro libito illas interpretari, et ad alium sensum detorquere, uti faciunt, idem
est ac solis lucem obfuscare.
72.
Obiiciunt demum Decretum S. C. Inquisitionis romanae habitum anno 1761, ex quo
contendunt quemlibet probabilis usum fuisse proscriptum. Sed scire opus est
anno 1760. quemdam parochum terrae Avisi dioecesis Tridenti edidisse folium
plures continens propositiones, quae omnes probabilismo favebant, quarum
quaedam erant quae iustos excesserant fines. Huiusmodi folium cum omnibus eius
propositionibus transcripsi in dicto meo libro Usus moder. etc., cap.
5. pag. 282. Proscriptum utique fuit folium, sed non proscriptae fuere
omnes propositiones eiusdem, earum enim aliquae iustae erant et innocentes
ideoque in Decreto dictum fuit. S. C. folium praedictum, et theses in illo
expositas damnat, tanquam continentia propositiones, quarum aliquae sunt
respective falsae, temerariae, et piarum aurium offensivae, etc. Itaque damnatae non fuerunt propositiones
omnes in particulari, et divisim una ab aliis; dictum enim fuit: Quarum
aliquae sunt respective falsae, etc. Et revera quum de hoc scripserim
duobus primariis consultoribus eiusdem S. C., nempe reverendissimo P. magistro Thomae
Augustino Ricchino sacri palatii magistro, et reverendissimo P. magistro Pio
Thomae Schiara a Secretis S. C. Indicis, mihi rescripserunt, a S. C. damnatum
fuisse praedictum folium et theses, non vero propositionem aliquam particularem
in dictis thesibus contentam, ideoque damnatum non fuisse probabilismum, neque
quoad aeque probabilem, neque quoad minus probabilem libertati faventem. Scripsi
amplius eminentissimo domino Cardinali Galli tunc poenitentiario maiori, eumque
rogavi, ut meo nomine responsum requireret a proprio Summi Pontificis ore.
Dictus eminentissimus Dominus, postquam fuit Pontificem allocutus, respondit
mihi, non fuisse damnatas omnes folii propositiones, sed aliquas tantum
- 30 -
in illo contentas, et non damnatam fuisse aliquam propositionem
illarum, quae disceptantur in scholis catholicis, et a multis catholice
propugnantur. Praefatae epistolae tam consultorum, quam Cardinalis Galli
leguntur in dicto meo libro Usus moder. pag. 233. His positis, non credo
aliud opus esse responsum ad hanc ultimam oppositionem Decreti romanae
Inquisitionis.
73.
Ut denique opusculum hocce meum concludam, habet hic transcribere id quod hisce
nostris temporibus scripsit Episcopus S. Pontii doctus antistes Galliae in
quodam suo libro dicens, quod hodie nunc adeo exclamatur adversus theologiam
moralem relaxatam, quando potius exclamandum esset contra rigorismum
excessivum, et pag. 61. subdit haec memoranda verba: Ecclesia
consolata fuit videndo impositum fuisse finem regno relaxationis in theologia
morali, sed postea doluit videndo successisse in eius locum immoderatum
rigorismum. Hic secundus
error ille est qui hodie circumfertur. Et revera transacto saeculo plurimi abusi fuerunt
in opinando ad probandas pro probabilibus multas laxas opiniones; ideoque
plures Ecclesia proscripsit opiniones, quemadmodum sunt propositiones 27. et
40. proscriptae ab Alexandro VII. et I. 3. 6. 35. 44. et 57. proscriptae ab
Innocentio XI. Hae omnes damnatae fuere, quia in ipsis dicebatur, probabile
est, etc.
74. Hodie tamen, prout scribit praefatus
antistes, haec opinandi relaxatio terminavit, unde idem antistes subdit: Desiere
magistri theologiae moralis relaxatae, sed eis successere novi magistri, quorum
effata sunt intolerabiliora, homines ad desperationem adducentia. Nihil aliud
efficere poterunt, quam morum corruptelam introducere. Longe plures sunt qui
pravos mores suos nimio excusant rigore, qui hodie nunc circumfertur, et
moralem evertit, quam qui relaxatae moralis subterfugio se excusare contendunt.
75.
Unusquisque tamen scit, et cognoscere potest ex eo quod scripsi in meo postremo
libro theologiae moralis, quantum relaxatam moralem reprobavi. Quod meum
systema aeque probabilis opinionis, evidenter demonstrasse mihi suadeo,
quemadmodum credunt plures antistites. Abbates, religionum Superiores et alii
doctissimi viri, qui mihi scripserunt, sententiae quam certos intra fines
propugnavi, neminem adversari posse: principium enim, super quo praefata est
mea sententia stabilita, nempe quod lex dubia non obligat, quia non
sufficienter promulgata, dicunt esse evidens, atque certum. Et rogo lectorem
meum, ut legat epistolas huiusmodi virorum, quae sunt in fine mei libri Usus
moderati, etc.
76.
Scio multos ut dictum meum librum legerunt rigidam deseruisse sententiam. Inter
alios Abbas d Prosperus de Aquila congregationis Montis Virginis, qui multa
erudita opera edidit, in hunc modum mihi scripsit:-- «Libellum tuum de
opinionis probabilis usu moderato legi, et adeo mihi placuit, ut eum relegi.
Tam prudenter Dominatio Tua illustrissima argumenti demonstrationem tractavit,
ut ego cum omnibus aliis, qui idem tractant argumentum, praeposui, et nescirem
quid amplius in eo possit desiderari. Principia super quibus tuam stabilisti
sententiam, certa sunt, et tam a probabilistis, quam a probabilioristis omnibus
admissa. Cum lex certa non est, non potest certam inducere obligationem. Quod
tam recte prae auctoritate Canonum, Patrum, et primi ordinis theologorum
demonstrasti, ut nil melius demonstratum fuit. Quum igitur de dubiis aeque
probabilibus opinionibus agatur, vel ego in sententiam utam descendo, quod quis
licite illam sequi possit, quae libertati favel, - 31 -
licet minus tutam.
Nullum finem facio tibi gratias agendi de eiusmodi dono, ac de notionibus, quas
e tui libri lectione acquisivi, quem debitis extollam laudibus in probabilis
opinionis articulo, quem prae manibus habeo in 3. tomo Dictionarii theologici,
ubi tuae dissertationis lectionem unice proponam.--». Et revera in folio dicti
Dictionarii impresso, verbo probabile (quod postea in lucem non prodiit,
revisor enim pro rigido systemate informatus, noluit quod in lucem prodiret)
propriis oculis haec sequentia verba impressa legi:-- «Doctam dissertationem
Episcopi s. Agathae Gothorum D. Alphonsi de Ligorio de usu moderato opinionis
probabilis legendam propono. Duo ille perpendit. Primum, an liceat sequi
opinionem minus probabilem. Secundum, an, quum duae contrariae opiniones sint
aeque aut quasi aeque probabiles, minus tutam sequi liceat. Primo casu negat,
secundo affirmat: quod omnibus argumentorum generibus confirmat, atque
demonstrat hanc esse sententiam magis probatam tam a priscis quam modernis
Doctoribus. Usque a principiis suis revocat quaestionem adeo clamosam in
scholis, et postquam eam suo splendore restituit prae auctoritate Patrum
honoratiorum nostrae Ecclesiae, doctiorum theologorum decisione confirmat.
Mirus huius dissertationis est ordo doctrinae, ex quo se aperit perspicuitas:
et variis cabalis atque moralistarum calliditatibus non obstantibus, propter
quas quaestio vietur intricata, eam nihilominus tanta nitiditate tractat, ut
nihil unquam clarius in hac materia legerim, eiusque decisio definitiva mihi
videtur. Ita alloqui existimavi, quia id mihi maxime cordi est, quod omnes
homines ea utantur dissertatione, quum mihi caput operae videatur in hoc
genere, in quo alii theologi tam magna, et tam multa scripsere volumina, ut
quilibet illa accurate legere exanimetur.»-- Et sciendum quod praefatus Abbas,
uti in pluribus aliis operibus ego legi, erat omnino rigidae sententiae
sectator.
77.
Hic opus est ut ego quid circa meum systema moneam, quod est omnino monendum,
et est, quod cum dubitatur an opinio legi favens sit aeque probabilis, aut parum
probabilior, tunc locum habet idem principium, quod lex dubia non obligat, tali
enim casu ipsa lex non desinit esse stricte dubia: nam tunc quamvis aliqua pro
lege maior adesset probaiblitas, cum dubitatur an haec maior probabilitas,
adsit vel ne, praeponderantia erit tam levis et minima, ut nihil facienda sit
prae illo effato communiter ab ipsis adversariis admisso, quod parum pro
nihilo reputatur. Secus autem esset, quando excessus esset evidens atque
certus, quia tunc opinio legi favens erit certe et multum probabilior; et
statuatur quod cum opinio legi favens est certe probabilior, tunc est quoque
multum probabilior; ideoque tunc, uti a principio dictum fuit, lex est iam
moraliter promulgata, ideoque obligat, et est procul dubio observanda.
78.
Quoad tamen ad peculiares sententias meas, verum est, in primis meae theologiae
moralis impressionibus plurium auctorum auctoritate ductus pro probabilibus
multas non satis firmas opiniones admisi; melius tamen re perpensa, eas
revocavi, aut reformavi, quemadmodum patet ex indice huiusmodi opinionum
impresso in principio meae theologiae moralis nuper typis consignatae; in quo
quilibet observare potest quot propositiones et Busenbaum, et aliorum
probabilistarum reprobavi; qua de re quamplurimi existimaverunt me potius
rigidarum, quam benignarum sententiarum esse fautorem.
79.
Caeterum non minus religionis fuit sufficienter probabiles opiniones adprobare
ex eo quod dicit d. Antoninus, quod illi qui obligant - 32 -
alios opiniones
plus nimio rigidas sequi aedificant ad gehennam, id est, sunt causa quod
multae animae damnentur, quae huiusmodi opiniones sequi debere sibi persuadent,
quas postea non sequendo miserandum in modum damnatur. Finem huic opusculo
impono. Ego pluribus abhinc mensibus detineor lecto quadam prae infirmitate,
quae verisimiliter me brevi luce privabit. Communiter aiunt, quod omnes homines
alio modo loquuntur in vita, alio in morte, quia in morte sentiuntur illi
conscientiae stimuli, qui non percipiuntur, seu, ut melius dicam, non volunt
percipi in vita. Ego tamen nullis prorsus conscientiae stimulis exagitor prae
meo, quod propugnavi circa probabile, systemate; immo religioni mihi esset
contrariam tenere sententiam quoad aliorum instructionem rigidum amplectendo
systema quorumdam modernorum auctorum. Dixi quoad aliorum instructionem iuxta
consilium s. Ioannis Chrysostomi: Circa vitam tuam esto austerus, circa
alienam benignus. In
Can. Alligant. 26. qu.
7.
|