Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Sant’Alfonso Maria de Liguori
Homo Apostolicus (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • TRACTATUS II. DE LEGIBUS
    • CAP. II. De obligatione quam inducit lex.
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 37 -


CAP. II. De obligatione quam inducit lex.

 

14. 15. et 16. Obligatio legum praeceptivarum.

17. An lex possit praecipere actus internos.

18. An cum gravi incommodo.

19. An lex possit naturalem obligationem tollere.

20. et 21. An teneamur removere impedimenta.

22. et 23. Dubia circa leges.

24. et 25. De legibus poenalibus, spiritualibus, privativis, et inhabilitantibus.

26. De fundatis in falsa praesumptione.

27. De conventionalibus.

28. An necessaria charitas.

29. An intentio.

30. et 31. An satisfieri possit pluribus praeceptis pluribus actibus, vel unico actu.

32. An possint esse plura praecepta super eadem materia.

 

14. Oportet secernere leges praeceptivas a poenalibus. Poenales sunt illae, quae non obligant ad culpam, sed solum ad poenam iniunctam. Praeceptivae autem obligant ad culpam, et in conscientia sive illae sint ecclesiasticae, sive civiles, modo istae non fuerint correptae a iure canonica, ut in opere probatum est5. Leges mixtae autem sunt illae quae obligant tam ad culpam, quam ad poenam, sed istae enimerantur inter praeceptivas; quare hic loquemur, 1. de praeceptivis; 2. de poenalibus; 3. de modo quo observandae sunt leges. Et 1., loquendo de lege praeceptiva, illa obligat ratione materiae gravis, aut levis. Potest nihilominus legislator, secundum sententiam probabiliorem, etiam in materia gravi sub levi obligare6; sed non potest in materia levi sub gravi obligare, nisi gravis esset finis intentus, aut transgressio ob scandalum, aut ob commune damnum, aut ob contemtum redderetur gravis. Contemtus autem,


- 38 -


ut sit gravis, debet esse formalis; qui tunc est, cum aliquis ideo transgreditur legem, in quantum illi non vult se subiicere, non autem oum eam violaret ob incuriam, iram, aut aliam animi affectionem, etiamsi frequenter peccatum iteret, ut docet s. Th. 2. 2. q. 186. art. 9. ad 3.

15. Signa, quibus discerni potest, an lex obliget sub gravi, sunt: 1. Si materia est gravis in seipsa. 2. Si consuetudo ita interpretata est. 3. Si ita verba significant; v. gr. praecipimus sub gravi, aut in virtute sanctae obedientiae, omnino, inviolabiliter, et similia. Ceterum, verba simpliciter imperativa, volumus, praecipimus, facite, abstinete, et alia id genus, sunt ambigua; propterea ex circumstantiis arguendum erit, an sint praeceptiva, an hortatoria. 4. Si praecepto addatur poena gravis, v. g. exilii perpetui, excommunicationis, irregularitatis, interdicti ad omnem usum, suspensionis totalis, aut ab officio, et beneficio ad tempus notabile. Hoc tamen intelligitur si censurae sunt latae sententiae; secus si ferendae, iuxta opinionem probabilem1.

16. Dubitatur 1. An in casu, quo lex assignat poenam, et una simul praecipit, obliget ad culpam. Nonnulli id negant, si non exprimitur. Ita dicunt Caiet., Gomez, et alii cum Navarr.2, qui ait: Leges humanae etiam praecipientes, quae poenam temporalem constituunt, in dubio ad aeternam non obligant, quatenus sunt leges eius, qui poenam statuit. Idque putant satis probabile Valent., Bonac., Tapia, et alii cum p. Mazzotta, qui citat etiam pro hoc Filliucium. Ratio, quam adducunt, prima, quia non praesumitur, quod princeps velit ad culpam obligare, cum sufficiens sit poena ad fraenum subditis imponendum; secunda, quia dicunt, sic a consuetudine has leges mixtas interpretari. Sed alii probabilius affirmant, quia in hoc differt (ut dictum iam est) lex pure poenalis a mixta, quia illa obligat ad solam poenam, haec ad utrumque, alias legislator frustra poenae adiecisset praeceptum. Ita Valent., Bon., Tap., Diana, Salm. etc.3.

17. Dubitatur 2. An leges humanae possint praecipere actus internos? Directe non possunt, quia solus Deus potest iudicare de internis. Possunt tamen indirecte, cum actus internus necessariam habet connexionem cum externo; v. g. ecclesia, praecipiendo annualem confessionem, praecipit quoque dolorem et propositum, sine quibus non consistit confessio: praecipiendo fieri matrimonium, praecipit consensum: conferendo parochiam clerico, praecipit, ut eam ipse acceptet animo infra annum ascendendi ad sacerdotium. Quoad autem actus externos, licet occultos, nulli dubium est, quin lex possit eos universaliter praecipere, aut prohibere, prout imposuit excommunicationem haeresi occultae externata et homicidio occulto irregularitatem4.

18. Dubitatur 3. An cum gravi damno aut incommodo teneatur quis ad observandam legem humanam. Communiter dd. negant, praeter duos casus. 1. Si legis observatio sit moraliter necessaria bono publico quod semper bono temporali privato praeferendum est. 2. Si transgressio legis redundaret in fidei aut ecclesiae contemtum. Ita communiter dd.

19. Dubitatur 4. An lex humana possit tollere naturalem obligationem, ut est lex irritans testamenta, aut contractus initos sine solemnitatibus; aut lex deobligans filiumfamilias a solvendo mutuo. Et affirmamus cum probabiliori Sanch., Castrop., Salmant. etc., quia lex humana ob commune bonum a Deo obtinuit potestatem rerum dominium transferendi; licet contraria etiam sit probabilis5.

20. Quaeritur 5. An teneamur


- 39 -


auferre impedimenta proxima, quae obstant legis executioni. Hic sermo est de lege humana (aliter procedit de lege naturali), et distinguendum est. Apponere aliquam causam, qua quis subtrahitur a legis obligatione, est licitum: quare si hodie est festum, licite potes alio peragrare, ubi dies festus non agitur, et ab audiendo sacro te eximere. Apponere autem causam non extrahentem, sed tantum deobligantem aliquem a lege, non licet. Hinc qui sine iusta causa aliquem laborem assumit, quo impotens fit ad ieiunandum, peccat, et quidem non solum si ideo laborat ut eximatur a ieiunio, sed etiam si laborat praevidendo exemtionem: quia omnis lex exposcit, ne sine iusta causa impedimentum suae observantiae ponatur. Haec est sententia s. Thomae1, quam nos cum Laym., Sanch., Mazzotta, et Castropalao (qui eam communem appellat), contra Salmant. et alios, sequimur2.

21. An autem excommunicati et in carcere detenti teneantur curare, ut absolvantur, aut e vinculis liberentur, quo possint adesse sacro: communiter negant, quia huiusmodi impedimenta sunt remota. Sed isti etiam peccant, si ideo non curant liberari, ne teneantur sacrificio adesse. Imo probabiliter dicunt Bonac. et Trullench., quod si ipsi facile possunt liberari, nec excusarentur, quia cum levi incommodo tenemur impedimentum removere, ut praecepto gravi, etiamsi humano, satisfaciamus3. Proculdubio autem supradicti tenentur procurare ut liberentur, ut praeceptum paschale, quod quidem divinum est, adimpleant4.

22. Dubitatur 6. An sit obligatio observandi legem, si haec, aut eius obligatio dubia est. Respondetur negative. 1. Quando dubitatur, adsit nec ne lex, et facta diligentia, dubium perseverat (ut dictum est de conscientia tract. I. n. 15. et 33.). 2. Quando dubitatur, an aliquid comprehendatur nec ne in lege, aut si inceperit nec ne in lege, aut si inceperit nec ne eius obligatio, ut dicunt Suar., Sanch., Castrop., et Salmant. cum Tapia, Villalob.5. Et idem dicunt dd. citati, cum dubitatur, an lex promulgata sit nec ne6.

23. Contra vero debet observari lex, 1. cum dubitatur an recepta sit, quia cum constet de lege, pro ea stat possessio, cum etiam pro lege stet praesumtio, quod sit, ut debebat, acceptata; haec est sententia probabilior cum Sanchez, Castrop., et Salmant., contra alios7. 2. Cum dubitatur, an legislator sit legitimus superior, qui tamen est in possessione suae iurisdictionis. Excipiunt Sotus, Sanch., Tapia, Salas, Lopez etc., casum, quo esset nociva aut valde molesta res praecepta8. Cum dubitatur, an lex sit iniusta, quia in dubio superior est in possessione iuris praecipiendi9. Sed id pariter communier limitant dd., si praeceptum esset subditis damno, aut gravi oneri10. In dubio autem, an lex contineat praeceptum aut monitionem, aut an liget ad poenam, an etiam ad culpam, an ad culpam gravem vel ad levem, in his dubiis pro mitiori parte standum est11. Secus vero in dubio, an res praecepta sit, vel ne, licita, certe tunc parendum superiori, ut dictum est tract. 1. n. 18.

24. Deveniamus II. ad leges pure poenales, quae obligant (ut diximus) non ad culpam, sed ad solam poenam, prout sunt leges prohibentes, ne arbores incidantur, ne annona abstrahatur, et aliae id genus. In hoc notandum est, quod poenae spirituales sub poena censurae, irro gularitatis


- 40 -


inhabilitatis, impedimenti matrimonii, etc. cum sunt latae sententiae, et non exigunt externam executionem, statim atque patratum est delictum, incurruntur in conscientia, ante omnem iudicis sententiam, ut constat ex cap. Non dubium, de sent. excom. et cap. Significasti, de hom. Idem procedit de poenis inhabilitantibus, ac de poenis privativis aliquo iure acquirendo; dummodo reus non teneretur ad poenam exequendam cum sua infamia1.

25. Aliud est autem si poena privativa est alicuius acquisiti iuris, v. g. beneficii, electionis, etc., quia tunc semper requiritur sententia, saltem criminis declaratoria, licet in lege dicatur quod ipso facto incurratur, ut deducitur ex cap. Secundum de Haeret. in 6. Et hoc tanto magis procedit si poena est positiva, nimirum reipsa restituendi, aut renuntiandi, aut aliud patiendi iuxta leges, quae (v. g. ob simoniam, aut alienationem bonorum beneficii) privant personas etiam beneficiis antea obtentis: nimis enim darum est, quod quis teneatur contra seipsum poenas exequi. Excipitur solum, si poena sit inhabilitans, sive conditionalis sine qua non, ut est poena a Tridentino parochis, et canonicis non residentibus suos non faciendi fructus; vel ut est poena imposita beneficiatis simplicibus Horas canonicas non persolventibus de non lucrando redditus2. Huius generis est poena, ut privatus existat beneficio curato, qui intra annum sacerdotio imitari negligit, ut habetur, cap. Licet de elect. in 6.

26. Quaeritur hic 1. An leges poenales fundatae in falsa praesumptione obligent in conscientia? Oportet distinguere praesumptionem dictam praesuppositionis, quae est praesuppositum facti, a praesumptione definitionis, quae est praesumptio iuris, quod iudicet secundum praesuppositum factum. Igitur si facti praesuppositio est falsa, lex non obligat; v. g. si in iudicio false probatum fuerit tuum animali intulisse damnum, tunc non teneris solvere poenam, et lata sententia, ut solvas, licet externe, ut vitetur scandalum, tenearis solvere, tamen potes occulte tibi compensationem facere. Idem valet pro haeredibus, qui ob neglectum inventarium, debita defuncti solvendo mulctantur ultra bona haereditaria, cum reapse credita excedunt haereditatem. Secus vero dicendum, si falsa praesumptio solum esset falsa iuris: v. g. si tuum animal certe fuerit causa damni; sed falsa est praesumptio quod is acciderit tua culpa; quia tunc teneris solvere poenam (hoc intelligitur post sententiam), quia legis finis non solum est ut puniat, sed et ut reddat homines diligentiores ad evitanda damna aliorum3.

27. Quaeritur an poenae conventionales appositae in contractibus debeant solvi ante sententiam? Alii affirmant: alii negant, ut Nav. Lessius, Sanchez, Castrop. Vasq., etc. et Salm. vocant hanc sententiam aeque probabilem, ex eo quia quicumque se obligat, intendit se obligare iuxta legum dispositiones, quae non obligant ad poenas nisi post sententiam4.

28. Veniamus III. ad modum quo observandae sunt leges. In quo notandum 1. quod licet necesse sit, hominem esse in gratia, ut eius opera sint meritoria, nihilominus necesse non est habere charitatem, ut satisfaciat praecepto v. gr. ieiunii, Horarum canonicarum, Sacri, etc. quemadmodum pro adimplendo voto, poenitentia sacramentali: etenim ut docet s. Thomas5, cum aliis communiter, finis praecepti non cadit sub praecepto: Non enim (sunt verba Angelici) idem est finis praecepti, et id de quo praeceptum datur. Quare


- 41 -


potest quis satisfacere praecepto ieiunii, etiam ductus fine non recto, puta avaritiae, aut inanis gloriae1.

29. Notandum 2., ad praecepti satisfactionem esse quidem necessariam intentionem rem praeceptam ponendi: ideo qui adest sacro sine animo assistendi, non satisfacit2; sed dum opus praeceptum ponitur, opus non est, ut velit satisfacere praecepto. Itaque si quis in die festo adest sacro, satisfacit quidem, licet ignoraret, esse festum3; imo, etiamsi sciret esse festum, et non intenderet satisfacere, aut satisfaceret solo timore a patre vel a domino incusso; ipse enim quamvis peccaret ob suum pravum animum, satisfaceret tamen praecepto, illud reipsa adimplendo, dum talis satisfactio non pendet a propria, sed a superioris voluntate: quapropter dum satisfacit, non potest nolle satisfacere, et sibi debitum imponere, cui iam persolvit, uti sapienter dicunt Suarez, Lessius, Tournely, Pontius, Sanch., Castrop., Coninch., Busemb., Salmant., et La-Croix communissime cum aliis4. Aliud contra esset, si quis habens votum, aut iuramentum, aut poenitentiam adimplendam, opus exequens, non intenderet satisfacere suo debito. Hoc tamen intelligitur quoties conscius voti etc., opus suum alteri fini destinasset, alias etiam satisfaceret: nam quilibet ex generali intentione prius intendit debito satisfacere, quam iis quae sibi libera voluntate imposuit: ita Suarez, Azor., Less., Laym., Busemb., Roncaglia etc.5

30. Notandum 3., bene quidem posse satisfieri eodem tempore pluribus praeceptis diversis actibus compossibilibus: et sic in audiendo sacro de praecepto, potest recitare horas canonicas, aut alias orationes, quibus tenetur ex voto aut poenitentia6.

31. Notandum 4. unico solo actu posse satisfieri pluribus praeceptis in eamdem materiam ob eumdem finem cadentibus (modo non sit in materia iustitiae). Quare in festis, diebus dominicis occurrentibus, satis est semel sacro adesse. Sic etiam subdiaconus beneficiatus unica horarum recitatione satisfacit oneri beneficii et ordinis7. Et tunc qui duo praecepta violat, unicum committit peccatum. Secus vero, si praecepta habent diversa motiva; quare qui tenetur ieiunare ex voto, aut ex poenitentia a confessario iniuncta, non satisfacit ieiunando in vigilia8, nisi poenitentia statuta esset per mensem, in quo incidit vigilia9.

32. Notandum 5., transgredientem unico actu diversa praecepta a diversis legislatoribus edita super eadem materia, unum solum peccatum committere, unum solum peccatum committere, si legislatores idem habuerunt motivum; qui committeret homicidium sub excommunicationis poena prohibitum etiam ab episcopo, unum peccatum committeret, quia tam Deum, quam episcopus habuerunt unum tantum motivum iustitiae; sic pariter sacerdos beneficiatus omittens officium (quotiesc vellet restituere fructus), unum peccatum committeret contra religionem; secus vero si motiva sunt diversa: hinc frangens ieiunium in vigilia promissum etiam voto, duplex peccatum committit; ita etiam qui occiderit clericum peccat dupliciter contra iustitiam ex praecepto divino, et contra religionem ex praecepto ecclesiae, quae ex religionis motivo prohibuit quominus in suos ministros iniuria inferretur ob reverentiam eis debitam10; cum regula generalis sit,


- 42 -


quod cum Ecclesia aliquid statuit, sub illius virtutis specie collocat, ob cuius motivum rem praecipit1.

 

 




5 L. 1. n. 106. v. Quaeritur 3.



6 Lib. 1. n. 143.



1 L. 1. n. 144.



2 Navar. Man. c. 23. n. 55. et 60.



3 L. 1. n. 147.



4 L. 1. n. 100.



5 Lib. 3. n. 711. 757. et 927.



1 1. 2. q. 71. a. 5.



2 Vid. lib. 3. n. 1045. et 1046.



3 L. 3. n. 325. v. Excommunicatus.



4 Vid. lib. 7. n. 161.



5 Salm. de leg. c. 2. n. 110.



6 Vide Op. morale l. 1. n. 97.



7 Ib.



8 N. 98.



9 N. 99.



10 Vid. lib. 4. n. 47. v. Limitant.



11 Vide Salmant. de lege c. 2. n. 12.



1 Lib. 1. n. 148. et 149.



2 L. 3. n. 663. et l. 4. n. 126.



3 L. 1. n. 100. in fin. v. Quaero.



4 N. 150.



5 1. 2. q. 100. a. 9. et 10.



1 Lib. 1. n. 162. et l. 3. n. 264.



2 Lib. 1. n. 165. et l. 3. n. 264.



3 Lib. 1. n. 163.



4 N. 164. et fusius l. 4. n. 176.



5 L. 1. n. 163. et l. 3. n. 172. v. Quaer. II. adde Salm. de leg. c. 2. n. 139.



6 L. 1. n. 166. et l. 4. n. 176. v. Circa in fin.



7 L. 1. n. 166. cum Sal. c. 2. n. 109.



8 L. 1. n. 167. ad 2. cum Salm. de leg. c. 2. n. 151.



9 Vide Salm. loc. cit.



10 L. 1. n. 167. et fusius l. 5. n. 33.



1 Lib. 5. n. 33. v. Ad agnosc.






Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL