- 42 -
CAP. III. De iis qui possunt leges ferre.
33. Quis possit ferre leges civiles, et quis
ecclesiasticas.
34. et 35. De decretalibus, sive responsis
pontificiis, et de declarationibus SS. Congregationum, ac decisionibus Rotae
romanae.
33. Leges civiles tantum possunt fieri ab
illis qui habent dominium supremum, ut sunt reges, respublicae, et celeri
principes superiorem non cognoscentes. Reliquae universitates subditae possunt
dumtaxat statuta conficere, quibus se obligant cives ex contractu: sed etiam
aliqua praecepta ad tempus revocabilia a principe. Hae leges civiles, quae
bonos mores respiciunt (ut diximus), iam obligant in conscientia, ut ostensum
est in opere morali, quoties non correptae sunt expresse a iure canonico, quod
vult ut observeatur, c. 1. de nov. op. et c. Super, de privil.2.
Vide dicta n. 16. circa leges mixtas. Leges autem ecclesiasticae possunt
fieri 1. a papa pro orbe; 2. a s. conciliis generalibus, modo congregata iussu
pontificis, ipsiusque auctoritate confirmata sint (in nostro opere morali
prolixam dissertationem lucubravimus, qua ostendimus, omnes definitiones a papa
ex cathedra loquente, sive Ecclesia circa fidem et mores docente, esse
infallibiles; et eius potestatem esse supra concilia, quae totam vim et
infallibilitatem non aliunde nisi ab eius confirmatione desumunt; vide lib. 1.
ex n. 110); 3. a conciliis nationalibus, aut provincialibus, nimirum
constantibus ex episcopis cum suis archiepiscopis, aut ex synodis episcopi cum
suis parochis; 4. ab episcopis pro sua cuiusque dioecesi; cap. 2. de
maior. etc., et c. 2. de constitut. in 6.; sed accedente concilio
suae dioecesis, ut ex cap. Quanto, de iis quae fiunt a prael. A
quo autem episcopi habeant immediate huiusmodi facultatem; alii dicunt a papa;
alii a Deo cum subordinatione ad papam3. Plures alii, ut Sotus,
Panorm., Abulens., Cabassut., Sanch., Pontius, Covarr., Hurt., Perez, Henriq.
etc. tenent, episcopos tanta frui potestate in sua dioecesi, quanta pontifex in
tota Ecclesia, modo non sint de iis, quae spectant ad Ecclesiam universalem, ut
sunt definitiones circa fidem, aut res magni momenti, v. g. impedimenta
matrimonii, et his similia4. Capitula autem cathedralium nequeunt ferre
leges (nisi circa propria capitula) vivente episcopo; possunt vero sede
vacante5.
34.
Dubitatur hic I. An epistolae pontificiae, responsa sive declarationes non
insertae in corpore iuris, habeant vim obligandi. Respondetur affirmative,
semper ac authenticae sint, prout declaratum habetur ex can. Si Romanorum, 1.
dist. 19., dummodo sufficienter sint promulgatae, ut dicit
Bonacina6 inquiens, interpretationem legis factam auctoritative non
habere vim legis, nisi promulgetur; quia de ratione legis promulgatio est;
citatque Salas, et alios; ac deinde n. 12. sic subdit: Ex quo licet
inferre, epistolas pontificias non habere vim legis, nisi publicentur eo modo,
quo publicavi solent leges. Idem ait Castropal.7, dicens: Debet
autem haec declaratio (pontificia) publicari ea solemnitate quia lex, alias non
erit authentica, quae legis obligationem non habebit, sed solum erit declaratio
- 43 -
doctrinalis. Idem
docet p. Suarez; nam, licet prius in opere de legibus1 dicat: Ordinarie
epistolae, sive responsa pontificia sunt potius, non constitutiva, sed declarativa;
et habent vim legis obligantis ad illam interpretationem tenendam, vel ad
servendum antiquum ius secundum illam interpretationem: deinde
tamen2 sic addit: Ut authentica sit interpretatio oportet, ut habeat
legis conditiones, ut sit iusta, (nota) sufficienter promulgata etc.
Unde consequenter fit, ut haec lex interpretativa alterius exposita sit dubiis,
ita ut aliae interpretationes necessariae sint. Idque satis confirmatur
(nempe has declarationes pontificias sive responsa) indigere promulgatione, ut
obligent ex eodem citato can. Si Romanorum, ubi refertur et confirmatur
decretum s. Leonis papae, et sic dicitur: Ne quid vero sit, ut quid a nobis
praetermissum forte credatur, omnia decretalia constituta tam beatae
recordationis Innocentii, quam omnium praedecessorum nostrum, quae de
ecclesiasticis ordinibus, et canonum, promulgata sunt disciplinis, ita a vestra
dilectione custodiri mandamus. Nota illud, quae promulgata sunt. Verumtamen
hic bene advertit Roncaglia3, quod non solum constitutiones
pontificiae, quae solemniter promulgatae sunt, obligationem legis inducunt, sed
etiam omnes aliae quae ex usu et consensu ecclesiae universalis iam a pluribus
seculis habentur pro sufficienter promulgatis et authenticis. Dubitautr II. An
declarationes sacrarum congregationum habeant vim legis. Prius ut certum
habendum, quod decreta s. congregationis rituum putanda sunt ut oracula
pontificis, ut ex bulla 74 Sixti V., qui voluit, etiam capellam pontificiam
subiici mandatis huius congregationis: eius vero declarationes, ait Turrinus
apud Merati4, licet habendae sint tantum ut responsa sapientissimorum
virorum, attamen praeferendas esse aliorum dd. opinionibus. Et merito, quia cum
ex Tridentino non possint induci novi ritus nisi approbati ab Ecclesia, utique
sententia eorum praeferenda est, qui maxime sunt versati circa ritus, et in
quorum potestate est antiquos interpretari, mutare, et novos constituere, iis
qui nec ullam potestatem circa hos habent, nec tanta peritia pollent. Quoad
declarationes aliarum congregationum non est dubium quin in casibus
particularibus, pro quibus fiunt, obligent uti leges. In similibus autem, multi
dd. probabiliter affirmant, modo sint munitae sigillo et subscriptione
cardinalis praefecti, et consulto pontifice, ut praescripsit Sixtus V. in bulla
74. Multi alii tamen etiam probabiliter dicunt: declarationes, licet sint
maximae auctoritatis, nihilominus non obligant, nisi sint emanatae de mandato
pontificis, et editae sint pro tota Ecclesia, ita ut papa declaret, velle observandas
esse ab omnibus findelibus; ita Sanch., Tournely, Bonac., Vasq., Cardenas,
Terillo, Vega, Villalob., Tapia, Lezana, Salmant., et Mazzotta. Ratio est (ut
dicemus de interpretatione n. 73. et 74.), quoties sunt factae declarationes ab
aliis quam a proprio legislatore, sunt novae leges, quae indigent nova et
solemni promulgatione, iuxta id quod dictum est tract. II. n. 5., quae
promulgatio non advenit declarationibus ss. congregationum5.
35.
Decisiones rotae romanae tanto minore robore sunt donatae, ut leges universales
habeantur. Si vero regulae cancellariae ubique obligent, negant Lessius,
Valerius, Diana, et alii, eadem ratione, quia non sunt publicatae; unde dicunt,
valere tantum ad directionem curiae romanae. Sed La-Croix, Gomez, Azorius, et alii affirmant propter contrariam praxim,
saltem - 44 -
quoad illas regulas,
quarum materia est communis, aut non addicta soli curiae romanae1.
|