Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Sant’Alfonso Maria de Liguori
Homo Apostolicus (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • TRACTATUS II. DE LEGIBUS
    • CAP. IV. De iis qui tenentur legibus.
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 44 -


CAP. IV. De iis qui tenentur legibus.

 

36. Quis tenetur legibus.

37. An pueri.

38. An legislatores.

39. et 40. An peregrini.

41. Si peregrini morentur per breve tempus.

42. An Episcopus possit dispensare cum peregrinis in votis, ieiuniis, etc.

 

36. Advertendum, quod alii non tenentur legibus humanis, de quibus hic est sermo, et isti sunt infideles, pueri, et mente capti. Alii vero sunt excusati a legibus, ut sunt ebrii, dormientes et ignorantes. Qua de re non licet secundos inducere ad legem transgrediendam, primos bene quidem. Sed semper peccatum est inducere quemquam ad violandam legem naturalem2.

37. Dicunt s. Antoninus, et alii, pueros non statim post usum rationis teneri legibus ecclesiasticis, sed saltem post decennium. Haec opinio iure merito ab aliis reiicitur. Imo si quis parvulus in aliquo casu raro, etiam ante septennium, perfecto rationis usu polleret, iste quoque valde probabiliter teneretur, ut multi censent, licet contrariam opinionem non puto improbabilem, ex eo quod dicit s. Thomas3, quod leges non respiciunt casus raros, sed communiter contingentes: Legislator attendit ad id quod communier et in pluribus accidit. Praecepto tamen annuae confessionis huiusmodi parvulus, si mortaliter peccasset, procul dubio teneretur; quia in cap. Omnis utriusque sexus, de poenit. et rem., expresse obligat quemlibet, qui ad annos discretionis pervenerit. In dubio vero an quis parvulus ad usum rationis perfectum pervenerit, nec ne, ante septennium non praesumitur pervenisse, post illud praesumitur utique4.

38. Legislatores etiam tenentur ad leges, saltem sub levi, ob exemplum cui debent esse subditis. Et sub gravi si res agitur de taxatione pretii, aut de valore contractus5.

39. Quoad peregrinos plura notanda sunt: 1. Peregrius tenetur quidem legi communi pro quolibet loco, modo illa regio sit catholicorum, et ibi non adsit contraria consuetudo6; sed non legibus localibus suae patriae, quamdiu ab ea abest, quamvis eo animo discederet, ut ab illis eximeretur. Hoc idem efficeret, si in locum exemtum, etsi ipsiusmet dioecesis. se conferret. Et hac ratione probabiliter sunt ab episcopi iurisdictione exemta monasteria, et ecclesiae regularium, ubi competens numerus manet, ut dicunt Sayrus, Avila, Henriquez, et Salmant. cum Candido, et Diana, Nav., Conc. Trid. sess. 14. cap. 5. de ref. in fine, vocat exemtas tam personas, quam loca regularium7.

40. Nota 2., quod peregrinus tenetur legibus lcoi, ubi moratur, licet ibi contraxisset tantum quasi domicilium, iuxta communem sententiam, quidquid dicant nonnulli auctores, qui requirunt verum domicilium. Hic advertendum, quod ille dicitur contrahere verum domicilium, qui habet animum perpetuo permanendi alicubi, et hic animus praesumitur cum ille eo maiorem partem suorum bonorum transfert, aut ibi construit, aut emit domum: aut expresse declarat, hunc animum habere: aut ibi moratus est decem annos, nullum praebens indicium, quod velit illinc amplius discedere. Quasi domicilium contrahitur cum maiorem anni partem aut per notabile tempus anni incolit aliquod oppidum8.

41. Dubitatur I. inter dd., an teneatur legibus loci peregrinus, qui breve tempus ibi moratur. Prima sententia


- 45 -


affirmat cum Pontio, Covar., Salas, Tapia, et vocant eam probabilem Sanch. et Salmant.; quia (iuxta quod ipsi dicunt) expedit publicae paci, et ad vitanda scandala, ut omnes observent leges loci ubi reperiuntur. Sed plures dd. dicunt, non sufficere simplicem illac transitum, ut quis teneatur legibus illius loci. Alii dicunt sufficere unum diem merae, alii requirunt maiorem partem diei. Sed magis probe disserit pater Suarez, qui sic distinguit. Si peregrinus ille illuc advenit tamquam in terminum itineris sui, tunc tenetur ille ad omnes leges illius loci; si vero illac tantum proficiscitur, non obligatur praeceptis positivis, v. gr. ieiunii, et missae, quia praecepta positiva tantum obligant incolas, non vero illac transeuntes; sed tenetur ad praecepta negativa, quae obligant pro semper, cum habeant tractum successivum per illum totum diem. Haec prima sententia est satis probabilis; sed communius et probabilius est, non teneri legibus loci peregrinum, qui ibi quasi domicilium non contraxit, per moram (ut diximus) maioris aut notabilis partis anni, quia lex non obligat nisi subditos, quales non iudicantur, qui parum temporis alicubi morantur. Dummodo (limitatur) non sit lex de iure communi, aut versaretur circa validitatem contractuum1.

42. Dubitatur II. an episcopus loci possit dispensare cum peregrinis vota, iuramenta, ieiunia, et festa circa opera servilia. Affirmat prima sententia cum Pontio, Tannero, de Ianuarii (et probabilem vocat Castropal.), ratione qua supra, nempe quod peregrinus pro qualibet mansione etiam brevi alicubi facta (modo eo adveniat tamquam ad terminum sui itineris) fit subditus episcopi loci, et si est probabilis haec ratio, ut diximus, probabilis quoque est sententia haec. Sed iuxta id quod dictum est, communior ac probabilior est sententia negans posse episcopum dispensare vota, nisi cum iis peregrinis, qui quasi domicilium contraxerunt2.

 

 




2 Lib. 1. n. 153.



3 2. 2. q. 147. a. 4.



4 Vide lib. 3. n. 270.



5 L. 1. n. 154.



6 L. 1. n. 156.



7 N. 157.



8 Cit. n. 156.



1 Lib. 3. n. 332. v. An autem. et l. 1. n. 156. dub. t. 2.



2 L. 1. n. 158.






Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL