Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Sant’Alfonso Maria de Liguori
Homo Apostolicus (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • TRACTATUS II. DE LEGIBUS
    • CAP. V. Quae causae excusent a praecepti transgressione.
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 45 -


CAP. V. Quae causae excusent a praecepti transgressione.

 

43. Excusat ignorantia.

44. Timor.

45. Impotentia.

 

43. Excusat I. Ignorantia, si est invincibilis etiam in materia praeceptorum naturalium, quoad conclusiones tamen solas mediatas, ut explicatum est superius de conscientia, tract. I. n. 5. Secus vero si est vincibilis, nempe quando homo potest et debet scire veritatem et praeterea advertit ad obligationem dubium superandi, et negligit eam; ita communiter s. Antonin., Suar., Sylvius, Gerson., Nav., Sanch., Castropal., etc. ex s. Thom. de verit. qu. 15. a 4. ad 10. et 1. 2. q. 76. a. 3.3.

44. Excusat 2. Timor; sed distinguenda sunt praecepta positiva a naturalibus. A positivis etiam divinis excusat timor gravis mali, si praecepti observantia non esset necessaria ad evitandum commune scandalum, aut ad conservandum erga Ecclesiam obsequium: puta si quis cogeretur ad violandum ieiunium in religionis catholicae contemtum; quia tunc tenemur praecepto obtemperare, etiam cum vitae iactura. Praecepta vero naturalia si sunt affirmativa, non semper tenemur ea observare: quare cum vitae dispendio non tenemur depositum reddere, nec votum persolvere, etc. At a negativis, puta a non fornicando, a non peierando, nullus timor unquam excusat, et si ab aliquo praecepto negativo, puta a non occidendo, non furando, excusat aliquando timor (cum liceat occidere iniustum aggressorem pro tuenda vita, et alterius bona surripere, si alia via non patet, qua liberari possit ab aliqua gravi infamia) tunc dicimus,


- 46 -


quod cessat in tali casu praeceptum. Et idem melius dicendum de praeceptis affirmativis, quin fiat illa distinctio, quam nonnulli assignant, nempe quod praecepta naturalia et affirmativa obligant semper, sed non ad semper, negativa vero semper, et ad semper1.

45. Excusat 3. Impotentia. An autem cum non possit observari totum praeceptum debeat observari pars possibilis. Hac distinctione utendum: si praeceptum commode divisionem patiatur ita, ut in qualibet eius parte etiam salvetur finis praecepti, tunc, licet non possit servari totum praeceptum, debet adimpleri pro parte possibili; v. g. si non potes recitare omnes horas canonicas, debes recitare partem quam potes, et opposita propositio iam proscripta fuit ab Innoc. XI., et est 54. Ita etiam tempore ieiuniorum si dispensatus es ad carnes, teneris tamen servare unicam comestionem, ut declaravit Bened. XIV. in constitutione, Ambigimus2. Secus procedit, si in parte non salvatur ratio praecepti; quare si ex voto teneris Romam proficisci, et illuc non potes pervenire, non est obligatio partem itineris aggredi3. Excusant etiam a lege dispensatio, epikeia, et consuetudo contraria; sed de his seorsim in sequentibus capitibus.

 

 




3 N. 7. ad II. et n. 168.



1 L. 1. n. 175.



2 Vide l. 3. n. 1013.



3 Lib. 1. n. 177.






Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL