- 48 -
PUNCTUM I.
De iis qui possunt dispensare.
55. et 56. Se potestate ordinaria
in quo possit dispensare Papa.
57. et
58. In quo Episcopi.
59. Parochi.
60. Praelatus
regularis.
61. De
potestate delegata, quicumque eam habet ab Ordinario. Si delegatus moritur.
62. Clausula, donec dispensetur.
63. Subdelegatus.
64. Cum seipso.
55.
Secernenda est in hoc potestas ordinaria a delegata. De potestate ordinaria potest
papa dispensare in omnibus legibus canonicis, etiam ab apostolis emanatis, uti
praesulibus particularibus ecclesiarum. Cuiusmodi sunt ieiunium quadragesimale,
observatio festorum in dominicis, irregularitas bigamiae, etc., iuxta quod
docet s. Thomas3, posse papam dispensare in omnibus iis quae spectant
ad determinationem divini cultus, non autem in legibus quas apostoli
tradiderunt uti receptas a Iesu Christo, prout sunt leges circa materias et
formas sacramentorum, et circa oblationem sacrificii.
56.
An autem papa etiam possit dispensare in aliquibus praeceptis divinis. Resp.,
quod in iis, in quibus ius divinum oritur a voluntate humana, uti sunt vota, et
iuramenta, certum est apud omnes (iusta modo existente causa), posse
dispensare. Nam tunc papa non tollit ius divinum, sed aufert fundamentum talis
obligationis, seu, ut ait s. Thomas4, Determinat quid sit Deo
acceptum. Dubium igitur versatur, an possit dispensare in iis quae absolute
a Dei voluntate pendent. Tres adsunt
sententiae. Prima est Abbatis cum paucioribus, affirmativa
universaliter. Secunda, quae est Navarri, Cani, Sanchez etc., affirmat, tantum
in casibus particularibus, prout in matrimonio rato, in residentia
episcopoirum, in dando facultatem simplici sacerdoti conferendi ordines
minores, et sacramentum confirmationis, et in similibus: sed negat in aliis
rebus, in quarum quolibet casu debet evitari indecentia, uti in praecepto de non
fornicando, de non mutandis materiis sacramentorum (saltem quoad substantiam)
et aliis id genus. Tertia communior et probabilior, est Suar., Sylvest.,
Castropal., Covar., cum s. Thoma5, negat universaliter, quia inferior
nihil potest in lege superioris. Nihilominus valde probabiliter dicunt Sotus,
Suar., Navar., Coninch., Durandus, etc., quod papa in aliquo casu partiuclari
bene potest non iam dispensare, sed declarare, legem divinam in illo casu
particulari non obligare: nam talis potestas in papa videtur necessaria adesse
pro bono communi Ecclesiae, propter tot varias circumstantias, quae contingere
possunt6.
57.
Episcopi etiam de potestate ordinaria possunt dispensare in omnibus statutis
episcopalibus et synodalibus suae dioecesiss. Eademque potestate gaudet
capitulum, sede vacante, non autem vicarius episcopi, ut dicunt Salmant., et
Sanch., cum - 49 -
aliis
communiter1, quia in generali commissione non includitur facultas
dispensandi, nisi specialiter committatur. Possunt quoque episcopi dispensare
cum suis subditis in statutis concilii provincialis non reservatis2.
Item in legibus pontificiis communibus, ut sunt irregularitates, impedimenta
matrimonii, vota reservata, et his similia; quoties tamen imminens est
periculum, et non patet facilis accessus ad papam, ut dicetur Tr. XX. de
privilegiis. n. 29. et seq. Item in iis legibus pontificiis,
quaelatae sunt praecipue pro illa dioecesi3. Item in iis casibus, in quibus iustum dubium
versatur utrum indigeant dispensatione, necne4. Item in omnibus iis,
quae regulariter accidunt, ut in votis (modo reservata non sint), in ieiuniis,
in observantia festorum, in abstinentia a carnibus, et similibus. Et in his
omnibus possunt delegare dispensationem etiam aliis; talis enim facultas
competit episcopis de iure ordinario, cum sit perpetuo connexa suae
dignitati5.
58.
Possunt etiam episcopi dispensare in omnibus canonicis statutis, in quibus
adesset clausula, Donec dispensetur, propter quam intelligitur facultas data6.
An autem episcopi possint dispensare in omnibus legibus canonicis, ubi
reservata non est dispensatio expresse. Multi dd. hoc admittunt, prout Sotus, Covar., Sporer, s. Antonin. (qui
hanc vocat communem), et Elbel (qui vocat communissimam, et pro ea adducit s.
Bonav. et Scotum), et Castropal. appellat probabilem cum Glossa in cap.
Nuper de sent. excomm., ubi Pontifex sic fasuss fuit: Quia tamen
conditor canonis absolutionem sibi specialiter non retinuit, eo ipso
concessisse videtur aliis facultatem relaxandi. Et Glossa subdit: Est
hic argumentum, episcopos posse dispensare ubi specialiter dispensatio non est
inhibita, ex l. Nec non ff. Ex quibus caus. Contra vero negant Suar., Bon.,
Salmant. etc. ex cap. Dilectus, de tem. ord., ubi quidam episcopus, cum
contulisset uni plures ordines eodem die, suspensus fuit ob hanc rationem: Cum
illi huiusmodi dispensaatio a Canone minime sit permissa. Et respondent ad
textum primo allatum, quod illa dispensatio fuit facta tantum pro absolutione a
censuris. Sed hoc non obstante prima sententia est satis probabilis, quia
possumus uti eadem responsione pro textu secundo, quod valet tantum in materia
ordinationis. Tanto magis quod in primo textu videntur verba generaliter
loqui, in secundo autem specialiter loqui, in secundo autem specialiter de
ordinatione, cum adhibeatur verbum illud huiusmodi. Ad id quod
opponitur, quod inferior nihil potest in lege Superioris, responderi potest id
procedere de inferiore, qui totam suam potestatem habet a principe, non autem
de Episcopis, qui probabiliter suam potestatem immediate habent a Deo (licet
Papae subordinatam) uti tenent Sotus, Vasq., Victor. Tournely, Natal. ab Alexand., etc. Hinc dicunt
multi dd. quod Episcopus potest in dioecesi id, quod potest Papa in tota
Ecclesia, praeter ea, quae sibi Papa reservavit, aut pertinent ad universalem
statum Ecclesiae, ut dictum est n. 33. circa finem7.
59.
Parochi similiter de iure ordinario propter consuetudinem videntur posse
dispensare cum suis parochianis, etiam praesente Episcopo, in necessitatibus
frequentibus; sed solum in iis in quibus adest usus dispensandi, utpote in
ieiunio, - 50 -
et in abstinentia a
labore in diebus festivis; ita Suarez, Silvester, Sanchez, Salmanticenses,
Viva, et alii communiter1.
60.
Praelati regulares etiam de potestate ordinaria sibi a iure concessa, possunt
dispensare in regulis particularibus, dummodo hoc eis non sit expresse vetitum
in aliqua materia. Et ex privilegia etiam Praelati inferiores possunt
dispensare in omnibus parvi momenti rebus, aut propriis pro illo conventu, aut
frequenter contingentibus: Peirin. Castropal.
et alii2.
61.
Quoad autem potestatem delegatam dispensandi, notanda sunt: 1. Quod
quicumque ordinariam habet potestatem, potest eam aliis delegare, ut communiter
Suarez, Castropal. Pontius, Salmant. et alii3. Potestas ordinaria ea
est, quae officio, sive dignitati annexa est, ut dicetur Tract. 20. dum
agetur de privilegiis n. 34. An autem exspiret nec ne morte delegantis;
affirmatur si facta sit per modum commissionis in casu particulari, et cum res etiam
integra est interpretanda, quia tunc uti odiosa habetur, ex cap. 1. §-
1. De filiis presbyt. dummodo non sit concessa ex motu proprio
Superioris, aut in corpore iuris non inserta sit, ut in Decretali, etc. aut
dummodo non concedatur ob commune bonum, aut in favorem alicuius communitatis.
Si autem dispensatio concessa sit per modum gratiae, tunc non expirat morte
delegantis; et tunc lerge interpretanda est4: tunc igitur in dubio an
adsit causa sufficiens, an non pro dispensatione, bene potest delegatus
dispensare, ut dicunt Caietanus, Silvester, Sanchez, Salmant. Tapia, Granado,
etc.5.
62.
Notandum 2., quod in iis legibus, ubi apposita est clausula, Donec
dispensetur, possunt praelati inferiores semper dispensare, ut dicunt
Caietanus, Suar., Bonac., Salmant., Castropal. etc.6.
63.
Notandum 3., quod delegatus non potest subdelegare, nisi cum expresse sibi
concessum est, aut sit delegatus a principe, aut a pontifice, cap. fin. §.
1. De offic. et potest. deleg., aut cum est delegatus ab ordinario praelato
ad universitatem causarum. L. 1. §. An ab eo, ff. Quis et a quo7.
64.
Notandum 4., quod habens facultatem universalem dispensandi cum aliis, potest
dispensare etiam cum seipso; ita communiter Caietanus, Laym, Castrop.,
Salmant., Bonacin. etc., cum s. Thom. 2. 2. q. 185. a. 8. in
fine8.
|