- 50 -
PUNCTUM II.
Quot modis potest cessare dispensatio.
65. et 66. Cessat I. Causae
cessatione.
67. II.
Revocatione.
68. III.
Renuntiatione.
65.
Dispensatio tribus modis cessat. I.
Causae cessatione. II. Revocatione dispensantis. III. Renunciatione dispensati.
66.
Et I. cessat dispensatio cessatione causae. Hoc tamen intelligitur I.,
si cessat causa motiva, seu finalis, si cessat totaliter; si enim cessat sola
causa impulsiva, aut si motiva non cessat omnimode, etiam durat dispensatio.
Intelligitur 2., dummodo dispensatio non sit sortita effectum suum, et dummodo
dispensationi non sit addita aliqua commutatio gravaminis. In dubio autem an
cessaverit omnimode, valet dispensatio, quia in possessione reperitur9.
Intelligitur 3. Si dispensatio concessa sit sub conditione, saltem
subintellecta, si perseverat causa: prout praesumitur ita concessa
quoties causa non esset perpetua. Etenim
si dispensatio est - 51 -
data absolute cum conceditur
ex causa pro perpetua habita (v. g. propter morum honestatem, ob ministrorum
paucitatem, propter parentum paupertatem, etc.), tunc probabile est, quod etiam
cessante causa finali non cesset dispensatio, quia semel per dispensationem
sublata legis obligatione haec non redit, nisi iterum a superiore imponatur:
ita Suarez, Pontius, Castropal., Sa, Salmant., Laym., Perez, etc. contra
Bonac., Trullench. etc.1. Et quoties dispensatio absolute concessa est,
illa ne cessat quidem, quia semel iam ea quis usus fuerit, v. g. qui
dispensatus fuit a voto castitatis ad contrahendum matrimonium, mortua coniuge
etiam durat dispensatio, ut ad secundas nuptias transeat, modo illa non data
sit pro illo solo casu2.
67.
Cessat II. dispensatio revocatione dispensantis, qui (nota hic) peccaret
si eam non revocaret, cum iam cessaverit totaliter causa finalis. Contra etiam
peccaret (licet tantum venialiter), si eam sine causa revocaret; sed valida
esset revocatio3. Hic quaeritur, an cesset dispensatio morte
dispensantis? Respondetur: si dispensatio absolute concessa est, aut cum
clausula, donec revocetur, aut ad arbitrium sedis apostolicae, vel episcopi,
tunc non cessat. Cessat contra, si apposita est clausula, donec nobis
placuerit, aut ad nostrum arbitrium, dummodo res executioni non
incoeperit mandari4.
68.
Cessat III. Renunciatione dispensati, dummodo sit acceptata a superiore,
alias subditus semper poterit ea uti, licet numquam ea usus fuerit5.
|