Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Sant’Alfonso Maria de Liguori
Homo Apostolicus (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • TRACTATUS II. DE LEGIBUS
    • CAP. VII. De legis cessatione, interpretatione, et epikeia.
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 51 -


CAP. VII. De legis cessatione, interpretatione, et epikeia.

 

69. An cesset finis legis.

70. De libris prohibitis.

71. De legibus municipalibus.

72. De interpretatione.

73. et 74. An declarationes indigeant promulgatione.

75. De interpretatione doctrinali.

76. Regulae interpretationis.

77. De epikeia.

78. Quando lex extenditur a casu ad casum.

 

69. Circa cessationem legis magna exagitatur quaestio; an, cessante fine legis adaequato (nempe totali) in particulari, cesset lex. Certum est, quod si cesset in communi finis totalis, cessat lex; cum enim hasec inutilis reddita sit, amplius non obligat. Ita s. Thomas6. Et tunc sufficit cuicumque, si sciat probabiliter, quod lex in communi cessaverit7. Si autem cessat finis adaequatus tantum in casu particulari, tunc oportet distinguere: si cesset contrarie, nimirum si lex redderetur nociva in eo casu, aut saltem valde difficilis, tunc etiam communis est sententia, eam non obligare. Dubium igitur restat ad videndum, an cessante fine adaequato in partiuclari, et privative, nempe si lex pro illo casu particulari, aut pro illa persona esset inutilis. Sententia communior est, quod etiam obliget; quia quamvis cesset damnum partiuclaris, non cessat tamen periculum in communi hallucinationis, qua quisque in casu proprio decipi potest. Ita s. Thomas8. Sed oppositum tenent plures graves dd., nimirum Caiet., Sylvester, Panorm., Angel., Vaelnt., Sa, Cardenas, Ledesm. Granado, Henriquez, Hurtad., et Tamb. cum Nav., Abb., et Comit., et Salm. ac Viva vocant etiam satis probabilem, dicentes, quod sicuti cessante fine in communi cessat lex pro omnibus; ita cessante fine in particulari, cum aeque in ambobus casibus lex reddatur inutilis. et quemadmodum cessante fine in uno tempore, cessat lex pro illo, licet non cesset pro alio


- 52 -


tempore; ita cessante fine in uno casu, cessat lex pro eo, licet non pro aliis. Et ideo dicunt communiter admitti, legem fraternae correctionis non obligare ubi non speratur fructus. Et ut haec sententia locum habeat, semper sic intelligenda est, dummodo certe in ille casu nullum subsit periculum hallucinationis, quod quidem semper inest in casu allato a s. Thoma, fornicationis nempe, de qua dumtaxat loquitur loco citato.

70. An possint legi libri prohibiti, cessante privative fine legis in particulari, et praeciso scandalo. Nonnulli admittunt, sed penitus dico negandum cum Suar., Castr., Sanch., etc., quia in hoc numquam cessat adaequate finis legis, ne in particulari quidem; cum finis prohibitionis sit non solum ut vitetur damnum quod a lectione timetur, sed praestetur Ecclesiae obedientia in rebus tam perniciosis. Ad haec accedit praecipuus finis, ne detur causa petulanti ac pravo ingenio scriptoribus obnoxias doctrinas et novitates disseminandi1.

71. Denique notandum, quod leges peculiares alicuius loci non cessant propter legem generalem, nisi in ista expresse eis derogetur, vel saltem per clausulam, Non obstante quacumque lege particulari.

72. II. Quoad interpretationem sciendum est, aliam dici authenticam, aliam doctrinalem, aliam usualem. Authentica fieri potest vel ab ipso legislatore, aut ab eius successore, aut a superiore. Doctrinalis est, qua mens legislatoris manifestatur et potest fieri a quocumque doctore. usualis est illa quam usus recepit.

73. Hic dubitatur, an declaratio, quae fit a papa circa aliquam legem, indigeat promulgatione, ut obliget. In hoc distinguendum. Declaratio altera est pure talis, altera non pure talis, et potius dicenda est interpretatio. Declaratio pure talis est ea, cuius sensus a principio est imbibitus clare in lege, v. g. si dubitatur an sub nomine filii veniat filius naturalis tantum, an etiam adoptivus, et legislator declarat intelligi tantum naturalem, tunc declaratio est de sensu clare imbibito in lege. Declaratio non pure talis, seu interpretatio, est illa, cuius sensus non est imbibitus clare in lege, sed circa illum plures adsunt opiniones, et solum percipitur ex argumentis: v. gr., an sub nomine patris comprehendatur avus, et an sub nomine mortis intelligenda sit mors civilis, perpetuus carcerm, etc., cum recurratur ad impropriam significationem.

74. Hoc posito, dicimus cum Suarez, Castropal., Vasq., Salas, Salm., Holz., La-Croix, Suppletor., Sporer, declarationem pure talem non opus habere promulgatione, sed obligare omnes ad quos illius pervenerit notitia, cum non sit lex nova. Declaratio non pure talis indiget promulgatione, ut obliget, quemadmodum quaelibet alia lex, quia haec habetur tamquam nova lex, sicut dictum est n. 4. huius Tract. Hinc infert Suarez, et Paulus (qui citat Roncag., Salas, et Lorca)2, quod si declaratio quae fit a legislatore sit de sensu clare imbibito in lege (iuxta exemplum allatum de filio naturali, et adoptivo, non indiget promulgatione. Contra vero declaratio sensus obscure imbibiti in lege (iuxta exemplum de avo, si veniat nomine patris), indiget promulgatione, ut obliget, quia illa statuit aliquid novi, quod de se non erat imbibitum in lege. Et idem dicunt Suar. et Palaus3 de declaratione, quae fit non ab eodem legislatore, sed a successore, quia mens primi legislatoris non poetst esse clare illi conscia, prout ipsimet legem ferenti; quapropter ad illam declarandam (licet sit de sensu in lege imbibito) debet recurrere ad argumenta et interpretationes, quae uti leges novae putantur, ac proinde opus habent promulgatione, alias declaratio


- 53 -


non habebitur uti authentica, sed solum uti doctrinalis1.

75. Interpretari autem leges cuiucumque permissum est, modo fiat iuxta regulas et sensum a dd. magis receptum; cum enim occurrunt dubia, et non possit commode adiri legislator, necesse fuit, hanc sapientibus tribuere potestatem leges interpretandi, ut habetur ex c. 2. De privileg. in 6. Id commune est2. An autem liceat legem interpretari, cum in illa prohibetur quaelibet interpretatio: Castrop.3, cum Salas et Sa, putat, talem prohibitionem valere tunc, si interpretatio fuerit frivola et futilis; sed merito contradicunt Salmanticenses4, quia futiles et frivolae interpretationes ex seipsis sunt refellendae, atque prohibitae: quare tunc omnes interpretationes doctrinales sunt illicitae, prout prohibitae sunt a Pio IV., qua vetantur privati homines (sunt verba Bened. XIV. loc. cit.) S. Concilium Tridentinum commentari, atque interpretari, cum id s. cardinalium c. eiusdem concilii privative sit reservatum; ea concilii decreta interpretando, quod impediri non posset, si liber ille in lucem emissus fuisset; siquidem sicut caeterae decretales sunt canonistarum interpretationes arbitrio expositae, ita Tridentini decretis tunc evenisset. Dicunt tamen complures doctores, hac prohibitione Pii IV. non esse vetitas omnes interpretationes incidenter factas, aut oretenus, aut manuscriptis, sed tantum ex professo per glossas, scholia, et commentaria typis data: sic enim usus talem prohibitionem interpretatus est. Et concordes in hoc sunt Castropal. cum Salas, et Barbosa, et Salmant. cum Rodriguez, Reginaldo, et Henriquez5. Huiusmodi sunt etiam quae statuta fuerunt ab Innoc. XIII in bulla Apostolici ministerii, pro reformatione cleri hispanici edita, et confirmata a Bened. XIII. in bulla In supremo pro toto orbe terrarum; nam praefatae bullae, eiusque decretorum privative commisit interpretationem, explanationem, et declarationem, quatenus dubietas aliqua aut difficultas emerserit, praefatae cong. conc.

76. In interpretandis legibus sequentes traduntur regulae. 1. Attendenda est mens, et finis legislatoris, et ratio legis. 2. In dubio interpretari debet pro valore actus. 3. Lex stricte interpretanda in odiosis, large in favorabilibus. 4. Verba legis accipienda sunt in sensu proprio, nisi aliquod absurdum, vel iniquitas in legislatore sequeretur. Sensus proprius est ille, quem naturaliter ex communi hominum acceptatione et usu verba praeseferunt. Analoga (quae plura significant) accipienda sunt pro principaliori analogato, ut advertunt Palaus, et La-Croix6. Ita pariter in legibus poenalibus, et praeceptivis: sed in favorabilibus solet attendi atiam proprietas civilis verborum, v. g. sub nomine legitimi veniunt etiam legitimati, et huiusmodi alia. Ad dignoscendum an lex sit odiosa, an favorabilis, attendendum est motivum propter quod lex lata est7.

77. III. Quoad epikeiam (quae est praesumptio saltem probabilis, quod legislator in aliqua rerum circumstantia noluerit obligare), illa locum habet, quoties lex redderetur nociva,


- 54 -


aut valde onerosa, et observata difficilis1.

78. Restat demum ad inquireadum an lex debeat extendi a casu ad casum, ubi eadem currit ratio. Divisa est in duas partes sententia, quae inter se quidem discrepare videntur, sed revera unum dicunt: siquidem ambae conveniunt in hoc, quod licet lex se extendat de casu ad casum, in quo eadem ratio ita adest, ut si illa non extenderetur, posset culpari legislator aut iniustitiae, aut imprudentiae, et in eo casu locum habet illud axioma: Ubi eadem est ratio adaequata, ibi eadem currit legis dispositio. Et hoc evenit l. in correlativis, v. g. sicut sponsa potest ab obligatione sponsalium liberari, si sponsus longe proficiscatur, Cap. De illis, de spons. ita etiam potest sponsus. II. In aequiparatis, ut sunt electio, et praesentatio ad beneficium. III. In connexis, ut sunt diaconus, et subdiaconus. IV. In contentis: v. g. cui conceditur testari, conceditur posse codicillos conficere: cui prohibentur ova, prohibentur etiam lacticinia. In praemissis igitur casibus currit extensio; et currit etiam si lex esset poenalis, aut correctoria, quia reg. 49. de Reg. iur. in 6. Odia restringi, favores convenit ampliari. Sapienter Suarez, Bonac. et alii dicunt, regulam illam valere, quoties legis dispositio extenditur ex interpretatione congruentiae, non autem cum debet sic interpretari ex necessitate; tunc enim potius dici debet casum illum comprehensum esse in lege, quam legem extendi ad casum. Caeterum (regulariter loquendo) leges poenales non extenduntur praeter casum expressum v. g. excommunicatio lata in cogentes mulieres ingredi monasteria, non procedit in eos qui cogunt viros, et idem dicendum in casibus in quibus non currit eadem adaequata ratio, prout superius dictum est2.

 

 




6 1. 2. q. 103. a. 4. ad 3. cum aliis communiter.



7 Vide Salm. de leg. c. 4. n. 4.



8 2. 2. q. 154. a. 2.



1 Lib. 1. n. 199. v. ult.



2 Suar. de leg. l. 6. c. 1. n. 3. Palaus eodem tit. dist. 5. p. 3. §. 1. n. 5.



3 Suar loc. cit. et Palaus ibid. n. 2.



1 Vide opus nostrum l. 3. n. 1027. v. Hic notandum, ubi agitur. An in coenula liceat sumere parum casei.



2 Lib. 1. n. 200. et Palaus loc. cit. §. 2. n. 1.



3 Loc. cit. n. 6.



4 De leg. c. 4. n. 23.



5 Palaus ib. n. 2. Salm. dict. n. 23.



6 Palaus tr. 3. d. 5. p. 3. §. 1. n. 7. et La-Croix l. 1. n.?



7 Pal. l. c. §. per tot. 3.



1 L. 1. n. 201. et vide Salm. c. 4. n. 44. et 45. et Pal. lib. c. §. 2. n. 3. qui cum Suarez vocat commune.



2 Vide l. 1. n. 200. v. Quaeritur hic.






Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL