- 54 -
CAP. VIII. De
consuetudine.
79. Conditiones
ad consuetudinem requisitae.
80. An lex reprobet omnem consuetudinem futuram.
82. Usus est legis interpres.
83. An lex revocet omnem consuetudinem
factam.
79. Oportet secernere
consuetudinem quae legem inducit, a consuetudine quae legem abrogat, quae
potius desuetudo dicenda est. Sed de prima hic prius loquendo dicimus: ad hoc,
ut vim legis habeat consuetudo, tria exposcit; introductionem nempe a
communitate factam, tacitum principis consensum, et legitimam praescriptionem.
I. Igitur oportet, ut consuetudo non sit a particularibus, sed saltem a maiori
parte alicuius communitatis legem statuere potentis, licet actu talem
potestatem non habentis, sit introducta; quia tunc consuetudo vim legis ex
tacito principis consensu suscipit, ut docent Salmant. cum s. Thoma3. II. Requiritur tacitus consensus principis,
qui adesse praesumitur, quoties ille cum posset eam vetare, diu eam tolerat;
ita Angelicus4. III. Ut adsit debita praescriptio; pro qua requiruntur
1. tempus diuturnum, saltem (ut dictum est num. II.) decem
annorum: 2. tempus continuatum, quia si intra tempus praescriptionis
interrumpatur consuetudo a maiori parte communitatis, aut si princeps
animadverterit in eos, qui eam introduxerunt, tunc etiam interrumpitur
consuetudo: 3. requiruntur actus multoties repetiti, ac libere, non ex timore, nec
ex ignorantia, puta si populus falso crederet adesse legem, quae revera non
adesset: dum ait Laym.5 cum Suar. Abbat. et Molin. - 55 -
non
posse populum adstrictum esse novae obligationi, nisi certe intendat illam
voluisse sibi imponere. Quare in dubio utrum consuetudo introducta sit ex
obligatione, an ex devotione, et an sub gravi, vel sub levi, hoc inferri licet
ex circumstantiis: v. g. si consuetudo onus grave afferat, et per tempus diuturnum
fuerit constanter observata; tunc praesumendum est introductam, et continuatam
animo se illi sub gravi voluisse obligare1. Et ita dicimus tenendam
esse consuetudinem abstinendi a lacticiniis diebus vigiliarum2; et
consuetudinem Regularium, et monialium recitandi divinum officium3.
80.
Haec dicta sunt de consuetudine, sed ad desuetudinem legem abrogantem, duae
requiruntur conditiones: 1. ut sit rationabilis, nimirum ut non sit contra ius
divinum; 2. ut sit legitime praescripta, uti habetur ex cap. Licet, de consuet.4. Sed in hoc notandum 1. quod ut
desuetudo legi deroget, non sufficit intentio legem transgrediendi, sed
expresse intentio requiritur legem delendi; itaque etiam cum mala fide lex
praescribitur, ut dicunt Castrop. Bonac. Laym. Salmant., etc.5. In quo
advertit Layman eos, qui introducunt consuetudinem adversus legem, semper
peccare usque dum lex non sit perfeecte praescripta; reliquos autem interim non
peccare, si introducta consuetudine utantur, ita Layman6. Notandum 2.
quod quamvis ut aliqua positiva prohibitio (ut dictum est) et novum ius
introducatur, requiritur intentio abrogandi legem, nihilominus, si lex diu bona
fide, nempe ex legis ignorantia, non observetur: ait Laym.7 cum Suarez,
Axor, Glossa, etc. decennio etiam praescribitur, etiam ignorante principe;
praesumitur enim princeps tacite approbare quamlibet consuetudinem, quae
legitime praescripta est8. Hoc tamen intelligendum, nisi
princeps positive resistat cuilibet consuetudini legem adversanti9.
81.
Effectus igitur desuetudinis est legi derogare, etiamsi in lege apposita sit
clausula, non obstante quacumque consuetudine; etenim talis clausula
praeteritas respicit consuetudines, non autem futuras. Imo probabile est, ut
dicunt Suarez, Pontius, Bonac., Salmant., etc. consuetudinem abrogare etiam
leges futuram consuetudinem contra ipsas reprobantes10. Si tamen in
lege reprobaretur quaelibet futura consuetudo, tunc distinguendum. Si
reprobatur uti contraria legi naturali, aut divinae positivae, tunc consuetudo
nunquam valere potest. Secus autem si reprobatur uti irrationabilis respectu
temporis, in quo lex humana constituitur, quia tunc suboriente aliqua nova
causa potest consuetudo fieri rationabilis, et valere, uti docent DD.
communiter11.
82.
Consuetudo potest etiam legem interpretari; et propterea huiusmodi consuetudo
dicitur usualis, ut superius dictum est num. 72. Et huic satis est minus temporis spatium, quam
praescriptioni. Et regulariter loquendo, omnes leges debent interpretari
secundum loci consuetudinem12.
83. Denique advertendum
hic, per leges generales nunquam derogari particularibus loci consuetudinibus
iam praescriptis, nisi de ipsis specialis mentio fiat; aut nisi in illis
expresse revocetur quaelibet consuetudo, - 56 -
uti habetur ex cap.
1. de Consuet. in 6.Hoc tamen non procedit in legibus, quae
sanciuntur ab Episcopis; praesumuntur enim Episcopi omnium consuetudinum
contrariarum habere notitiam1. Item advertendum consuetudinem
immemorabilem non putari revocatam, nisi fuerit nominatim revocata a lege,
prout pluries declaravit S. C.2
|