- 56 -
TRACTATUS III. DE ACTIBUS HUMANIS, ET
PECCATIS.
CAP. I. De actibus humanis.
1. et 2. Actus hominis, et actus humani.
3. De voluntario, et eius conditionibus.
4. ad 6. Quotuplex est voluntarium.
7. ad 11. De libero, et eius speciebus.
12. Impedimenta
actus humani.
13. I. De ignorantia.
14. II. De violentia.
15. III. De concupiscentia.
16. 17. et 18. IV. De timore, et quotuplex sit.
19. Unde desumant bonitatem et malitiam actus
humani.
20. An actus externus addat malitiam actui
interno.
21. An dentur actus indifferentes.
1. Actum est in prioribus tractatibus de
duabus regulis actuum humanorum, de conscientia nempe, et delege: nunc de
ipsismet actibus humanis agemus, prius in genere, deinde in specie, de peccatis
nimirum.
2.
S. Thomas3 docet, quod actus qui ab homine procedunt, bifariam
considerari possunt; in genere naturae, et in genere morum. Primo modo
considerati actus hominis appellantur, huiusmodi sunt omnes actus
quocumque modo fiunt ab hominibus. Secundo
modo dicuntur actus humani, et sunt illi qui procedunt ex libera humanae
voluntatis electione. Hinc omnes actus qui praeveniunt rationis usum, sunt
actus hominis, sed non humani. Duo requiruntur ad constituendum actum humanum,
ut capax sit boni, aut mali meriti, ut nempe sit voluntarius, et liber.
3. Et prius agendo de
voluntario, dicimus quod sit illud, quod procedit a principio intrinseco (nempe
non a vi extrinseca) cum cognitione finis, ex cuius deficientia
homicidium non esset voluntarium illi, qui putans esse feram hominem occidit.
4. Multiplex est
voluntarium: 1. Formale,
virtuale, habituale, et interpretativum. 2. Elicitum et imperatum. 3. Directum
et indirectum. Et 1. Formale est illud quod exercite eliciter aut
imperatur a voluntate. Virtuale est quod procedit, et in effectum prodit
ex voluntate praehabita. Habituale est actus voluntatis semel habitus,
et nunquam retractatus. Interpretativam dicitur actus ille, qui fit sine
advertentia, sed etiam fieret a voluntate, si agens in talibus circumstantiis
posius sibi deliberandum esset.
5. Item 2.
Voluntarium elicitum est omnis actus voluntatis proxime a voluntate
productus, ut amare, vel odio habere, eligere aut refellere aliquid, cupere,
etc. Imperatum est omnis actus, qui ex voluntatis imperio
exercetur ab aliis potentiis sive externis, sive internis, ut meditari,
ambulare, videre etc. Hic advertendum cum s. Thoma4 quod quilibet actus
sive elicitus sive imperatus a voluntate specificatur a fine propter quem
exercetur: quare illi actus qui eumdem finem habent, quamvis materialiter sint
diversi, tamen eamdem induunt speciem, v. g. si quis ieiunat, orat, concionatur
ob Dei gloriam, - 57 -
omnes isti sunt actus
charitatis. Contra si unus idemque sit materialis actus, si a voluntate
elicitur ob diversos fines, ipse diversas induit specie.
6. Item 3. Voluntarium
directum est quod est volitum, et intentum ex se ipso: Indirectum est
volitum in causa voluntarie posita, iam praeviso effectu, licet non intento. Ut
igitur voluntarium indirectum imputetur ad culpam, primo requiritur, ut
praevideatur effectus: secundo, ut agens teneatur impedire talem effectum; nam
cum non tenetur impedire illum et non intenditur, non peccat causam honestam
apponendo, licet praevideat effectum de se illicitum, ut pluribus casibus
progressu Operis explicabitur.
7. Praeterea (ut dictum
est) actus humanus, ut sit capax boni, aut mali meriti, necesse habet, ut sit liber.
De fide est, contra Calvinum, adesse in
homine etiam Adae peccatum, liberum arbitrium, ut definitum est a Tridentino sess.
6. can. 5. Hic distinguendae sunt plures species libertatis: 1. libertas a
coactione et a necessitate. 2. Libertas contradictionis et contrarietatis.
8.
Et primo alia est libertas a coactione, quae dicitur spontaneitatis, alia
est a necessitate, quae dicitur indifferentiae. Prima importat,
ut actus sit spontaneus, id est violentiae expers, quamvis sit necessarius, ut
est amor Beatorum, qui necessario amant Deum, sed sponte, quin vim patiantur,
etenim docet s. Thomas1 cum s. Augustino, nos erga ultimum finem habere
quidem libertatem voluntatis, quae non repugnat cum necessitate naturalis
inclinatinis: sed non habere libertatem arbitrii, sive contradictionis, quae
importat velle, et nolle, ut mox explicabitur. Libertas a necessitate, seu
indifferentiae, importat non solum immunitatem a vi, sed etiam a necessitate,
uta ut homo possit non ponere actum, qui dicitur contradictionis, aut
ponere actum contrarium, quae dicitur libertas contrarietatis, ut paulo
post subiungetur.
9.
Secundo sciendum est aliam esse ilbertatem contradictionis, quae dicitur
exercitii, nempe posse operari, et non operari: aliam esse libertatem contrarietatis,
etiam specificationis dictam, nimirum duos contrarios actus ponendi,
ut amandi, aut odio habendi.
10.
His positis, dicimus, ut hominis voluntas possit cum bono, aut malo merito
operari, debet esse libera libertate indifferentiae, quae sola verum
libertatis nomen meretur, nempe non solum ut a vi, sed etiam a necessitate sit
immunis. Hoc probatur ex Tridentino sess. 6. can. 4. ubi dicitur liberum esse homini
gratiae assentiri, aut dissentiri. Item probatur ex propositinibus Baii, et
Iansenii proscriptis; Baius prop. 39. ex damnatis a S. Pio V. et aliis
Pontificibus, dixit: Quod voluntarie fit, etiamsi necessitate fiat, libere
tamen fit. Prop. 66. Sola violentia repugnat libertati hominis
naturali. Et prop. 67. Homo peccat etiam damnabiliter in eo quod
necessario facit. Et cum dixit Baius damnabiliter, loqui intendebat
de actibus deliberatis, etiamsi necessariis, dum ipse iam admitetbat (ut
legitur in prop. 75.) actus indeliberatos, nempe sine volutnatis consensu, non
reputatos peccata. Iansenius in prop 3. ex 5. damnatis ab Innoc. XI. dixit: Ad
merendum, et demerendum in statu naturae lapsae, non requiritur in homine
libertas a necessitate, sed sufficit immunitas a coactione.
11.
Notandum hic quod radix libertatis indifferentiae oritur ab indifferentia
iudicii, quae nihil aliud est quam deliberatio boni, aut mali quod in
actione consideratur. Haec iudicii indifferentia
non iam constituit libertatem, sed ut dictum est, est radix libertatis, ut
postea possit libere et indifferenter voluntas eligere - 58 -
quod sibi placuerit.
12. Obstacula autem quae
impediunt actum humanum, seu quominus actus sit voluntarius, sunt ignorantia,
vis, concupiscentia, et timor, qui alioquin non aufert, sed minuit voluntarium.
De singulis sigillatim agemus.
13.
Circa ignorantiam plura sunt distinguenda: 1. Ignorantia alia est negativa,
quae est carentia scientiae in subiecto non apto; alia est privativa, quae
est privatio scientiae in subiecto apto; alia est positiva, quae est
deceptio seu error voluntarius. 2. Ignorantia alia est iuris, seu
praecepti; alia est facti, seu rei praeceptae. 3. Ignorantia alia est antecedens,
seu invincibilis, quae praecedit omnem rationis advertentiam; alia consequens,
seu vincibilis, quae saltem virtualiter aut in confuso est cognita;
alia est concomitans, quae concomitatur actum, sed non est illius causa,
nec in illum influit; actus enim etiam poneretur eodem modo, etiamsi non
adesset ignorantia: huiusmodi est ignorantia illius qui occidit inimicum,
putans esse feram, sed ita est dispositus, ut si cognovisset esse inimicum
etiam occidisset. 4. Ignorantia
consequens, seu vincibilis dividitur in crassam seu supinam, et affectatam. Crassa
est quando homo negligit scire quod potest, et tenetur scire: affectata est
quando negligit veritatem inquirere, ut liberius peccet. Hinc concluditur, quod
ignorantia antecedens (quae dicitur invincibilis) impedit et penitus
aufert voluntarium. Consequens (quae dicitur vincibilis) non aufert, sed
minuit voluntarium. Concomitans
nec aufert, nec
minuit voluntarium, nam ut superius dictum est, nihil influit in voluntarium.
14. II. Vis quoque
penitus impedit actum humanum, unde quae fiunt vi, nihil nec boni, nec mali
merentur. Violentum tamen differt a necessario, quia hoc potest esse
voluntarium, ut est amor beatificus, et differt etiam ab involuntario, quod
potest causari ab ignorantia.
15. III. Concupiscentia
(quae est motus appetitus sensitivi) quando est antecedentes impedit actum
humanum, seu voluntarium in partem, et quandoque in totum, si omnino rationem
praeveniat; unde fit quod motus sensuales, si omnis absit voluntatis consensus,
ad peccata nobis non imputantur nec mortalia, nec venialia1. Vum vero
concupiscentia est consequens, et est illa quae excitatur aut imperatur a
voluntate, tunc nihil impedit actum humanum, imo auget voluntarium et culpam.
16. IV. Timor, vel
est levis, vel gravis, qui etiam dicitur cadens in virum constantem. Ut
sit gravis requiritur, ut malum comminatum sit 1. probabiliter imminens; 2. ut
non possit vitari; 3. ut sit magni momenti saltem respective ad personas, uti
ad foeminas, filiosfamilias, pupillos, subditos, etc. in quibus datur etiam
timor reverentialis; sed hic advertendum, timorem reverentialem tunc
esse gravem, cum praeter pudorem, quo afficitur filius, pupillus, subditus in
patri, aut tutori, aut domino adversando, timet amplius aliquam diuturnam
indignatinoem, aut vexationem2.
17. Oportet 2.
distinguere metum ab intrinseco qui provenit ab ipsis facti
circumstantiis: puta timor mortis quo mercator in procella proiicit merces in
mare, et timor ab extrinseco qui provenit a causa libera extrinseca,
nempe ab homine. Et timor ab extrinseco potest esse iustus, et iniustus:
quod dignoscitur a considerando an timorem incutiens habeat necne ius ad
illum incutiendum. Item hic timor potest esse incussus ad extorquendum certum
aliquem actum, aut alio fine, praeter actum timoris causa positum. - 59 -
18. Hoc posito; timor
dicitur non impedire actum humanum, illum nempe absolute voluntarium, sed solum
secundum quid, quod idem valet, quod minuit voluntarium. Quando autem
metus excuset, vel non, a lege, iam dictum est Tract. II. n. 44. Et
quando metus invalidet vel non actum, id, dum loquemur de voto, de contractibus
et de matrimonio, agetur.
19.
Quaeritur 1. Unde actus humani
desumant suam bonitatem et malitiam? Respondemus (quicquid dicant alii) quoad
materiale desumunt ab obiectis, et ab eorum circumstantiis. Quoad formale, sive
quoad moralem bonitatem, aut malitiam a virtutibus, quibus conformantur, aut
adversantur. Et hactenus de eo, quod spectat ad speculativam quaestionem, nam
quod ad pracim spectat, agemus in sequenti capite, punct. III.
n. 55. agendo de distinctione specifica peccatorum.
20.
Quaeritur 2. An actus externus addat distinctam bonitatem, aut malitiam actui
interno quoad praemium aut poenam essentialem, (nam quoad accidentalem certum
est apud omnes). In hac quaestione Thomistae cum communiori tenent negativam
sententiam, Scotistae affirmant. Sed quicquid sit de speculativa quaestione, ia
praxi etiam Thomistae (ut declarat Estius) dicunt, quod cum voluntas operis
mali executione vehementius adhaeret obiecto concupito, aut magis oblectatur
illo, tunc sine dubio opus externum addit aliquam malitiam voluntati. Et
regulariter sic accidit: ideoque bene ait Habert, quod ille, qui externe
operatur peccatum, semper dicendus est maius malum committere, quam qui tantum
illud concupiscit1.
21.
Quaeritur 3. An detur actus
humanus indifferens in individuo? Concordes sunt Thomistae Scotistis dari actum
indifferentem in specie, sive ex obiecto, ut est deambulare, campum
respicere, etc. Quaestio est an detur in individuo? Scotistae affirmant; sed
probabilius negant Thomistae, quia cum homo sit rationalis, tenetur quicquid
operatur ordinare alicui fini honesto; quod omittendo, culpae ei verti hoc debet,
et actus non est amplius indifferens, nisi forte posset esse, quod ex
ignorantia aliquando sine advertentia operetur. Haec satis de his tribus
celeberrimis quaestionibus, quae megis pertinent ad scholasticam, quam ad
moralem. Progrediamur ad loquendum de peccatis, quae sunt actus humani in
specie.
|