- 59 -
CAP. II. De peccatis.
PUNCTUM I.
De peccatis in genere.
22. et
23. De peccato mortali, et veniali.
24. ad
39. De advertentia.
40. ad
45. De consensu.
46. De peccato philosophico.
22.
Peccatum definitur a s. Augustino, et a s. Thoma2 Dictum, factum,
vel concupitum contra legem aeternam. Dicitur contra legem aeternam; quia
in hoc consistit tota formalis malitia peccati; ideoque haec definitio
comprehendit tum peccata commissionis, tum omissionis; etenim omnia divinam
legem offendunt; et comprehendit etiam transgressiones legis humanae; cui etiam
ipsa lex divina iubet, ut obediatur, Qui resistit potestati, Dei ordinationi
resistit. Rom. 13. 2.
23. Quodlibet
peccatum grave est Dei offensa non effective, quia ut loquitur
Angelicus3, Deus incapax est nocumenti; sed affective, et est vera
iniuria, et contemptus in divinam Maiestatem, quae postponitur creaturae. An
autem peccatum veniale debeat etiam dici divinae legis transgressio, affirmamus
cum Estio, Soto, Azorio, et aliis, quia licet s. Thomas4 dicat, quod
veniale non est contra, sed praeter legem, nihilominus - 60 -
hoc
est intelligendum in quantum sit tantum contra ordinem, non contra finem legis,
qui est charitas. Sed hic ordo legis observandae est etiam praeceptum: Noli
velle mentiri, Eccli. 7. 14. Non iurare omnino, Matth. 5. 34. Igitur veniale etiam est contra
legem, cum sit expresse a lege vetitum.
24. Pro certo habendum,
ut dictum est n. 2., peccatum, ut sit imputabile, debere esse
voluntarium, et ut voluntarium sit peccatum mortale debet esse pleno consensu
patratum. Itaque I. requiritur plena et perfecta advertentia ad malitiam
obiecti, ideoque motus concupiscentiae primo primi dicti, qui penitus
rationem praeveniunt, carent culpa. Motus secundo primi, qui cum
semiadvertentia fiunt a semidormientibus, aut alio distractis ad summum possunt
esse venialia. Motus vero deliberati, quorum plene, aut saltem in confuso
intellectus advertit malitiam, et voluntas eis consentit, hi sunt mortalia, ita
communiter theologi cum s. Thoma1, qui dicit quod peccatum mortale ex
suo obiecto potest evadere veniale ob imperfectionem actus moralis, cum non sit
deliberatus, sed subitus2. Unde alio loco sic ait: Si quis subito ex
aliqua passione in verba imaginata prorumpat, quorum significationem non
considerat, et tunc est peccatum veniale, et non habet propriam rationem
blasphemiae3. Praeterea alibi dicit: Qui ex lapsu linguae iurat,
siquidem advertat se iurare, et falsum esse quod iurat, non excusatur a
mortali. Si autem hoc non advertat, a crimine periurii excusatur4.
Hinc concluditur, cum sententia communi, ad peccatum mortale non sufficere
semiplenam advertentiam, sed requiri plenam et perfectam. Et ratio est (recte
inquit cardinalis Gotti), quia peccatum mortale debet esse plene voluntarium
et liberum, et consequenter cum plena advertentia committi5.
25.
Sed magna quaestio est; an ad peccatum mortale requiratur advertentia actualis
et expressa malitiae actus, vel sufficiat virtualis, et interpretativa? Prima
sententia, quam olim tenuere Caietanus,6 ac Medina, Lopez, Serra,
Prado, et alit apud Salm.7, atque enixe tuentur Concina, Continuator
Tournely, Angelus Franzoia, Antoine, et alii recentiores8, dicit minime
requiri advertentiam actualem: sed satis esse virtualem et interpretativam,
quae in hoc consistit, quod homo teneatur, et possit malitiam actionis
cognoscere, quamvis actualiter non advertat: alias (ut aiunt) reputandi essent
immunes a culpa omnes scelesti homines, qui a suis passionibus, aut pravis
consuetudinibus obcaecati plura mala patrant ad nihil advertentes.
26.
Secunda vero sententia communior affirmat requiri actualem advertentiam
malitiae, aut periculi illius, aut saltem obligationis illam advertendi. Et hanc tenent Sylvius, Suarez, Tapia,
Sanchez, Sayrus, Palaus, Salas, Bonac. Salmant. tam scholastici, quam morales,
Gamachaeus, Isambert, Du-Val, item Vasquez cum Lyrano, Tostato, Adriano VI.
Cariel, Victoria, Corduba, et aliis9. Item s. - 61 -
Antonius, WIgandt,
Sainte Beuve, et card. Gotti, quorum loca et verba infra afferentur. Hi
dicunt ad omne peccatum mortale requiri aliqualem advertentiam, sive
suspicionem malitiae actus, vel in se, vel in sua causa, saltem in confuso.
Ratio eorum est, quia nihil volitum, nisi praecognitum; unde nequit ignorantia
imputari ad culpam, nisi de malitia obiecti habeatur saltem aliqua confusa
apprehensio; ille enim qui nullo modo advertit malitiam suae actionis, vel
obligationem advertendi, nullo modo peccat adversus illam agendo.
27.
His positis, meum proferam sensum, et dico quod sistendo intra limites iusti,
praefatae sententiae facile conciliari possunt. Nam si dicatur ad omnia peccata
mortalia necessario exposci actualem et expressam advertentiam, hoc utique
falsum est, quia multipliciter evenire potest, quod plura mala, quamvis
actualiter et expresse non advertantur, bene tamen imputantur ad culpam ea
patrantibus, si ipsorum ignorantia sit aliquo modo voluntaria, vel ob
negligentiam, vel ob passionem, aut pravum habitum, vel ob voluntariam
inconsiderationem in operando.
28.
Primo igitur modo ignorantia fit voluntaria ob negligentiam, ut docet s. Thomas
(1. 2. q. 76. a. 3.) qui regulam ibi praemittit dicens: Ignorantia
quae est causa actus, quia causat involuntarium, de se habet quod excuset a
peccato, eo quod voluntarium est de ratione peccati. Deinde subdit
ignroantiam posse esse voluntariam duobus modis, vel directe, sicut cum
aliquis studiose vult nescire, ut liberius peccet, vel indirecte, sicut cum
aliquis propter laborem, vel alias occupationes negligit addiscere id per quod
a peccato retraheretur. Talis enim negligentia facit ignorantiam ipsam esse
voluntariam, et peccatum, dummodo sit eorum, quae quis scire tenetur et potest.
Et ideo talis ignorantia non totaliter excusat a peccato. Si vero sit talis
ignorantia, sive quia est invincibilis, sive quia est eius quod quis scire non
tenetur, talis ignorantia omnino excusat a peccato. Nota, talis enim
negligentia facit ignorantiam ipsam esse voluntariam. Praeterea nota hic
Angelicum ultimis verbis relatis non dubitare, quod bene possit dari
invincibilis ignorantia etiam eorum, quae quis scire tenetur. Idem scribit
alibi (de malo q. 3. a. 7. ad 7): Ignorantia, quae est omnino involuntaria,
non est peccatum. Et hoc est quod Augustinus dicit: Non tibi imputatur ad
culpam, si invitus ignoras, sed si scire neglexeris. Per hoc autem quod
addit, sed si scire neglexeris, dat intelligere, quod ignorantia habet
quod sit peccatum ex negligentia praecedente, quae nihil est aliud, quam non
applicare animum ad sciendum ea, quae quis debet scire. Eodemque loco addit
s. Thomas, quod tum ignorantia reputatur voluntaria, cum homo propter
laborem addiscendi, vel ne impediatur a peccato quod diligit, scientiam
recusat; et sic ignorantia est a voluntate quodammodo imperata. Hisce
igitur locis s. Doctor minime quippe culpabilem reputat ignorantiam eius, qui
non advertitt, sed eius qui negligit, sive recusat actu quodammodo a voluntate
imperato animum applicare ad ea addiscenda, quae scire tenetur circa praeceptum
quod urget, ut expressius declarat in corpore praedicti articuli 3. inquiens: Causa
ignorantiae est animum ad sciendum non applicare, et hoc ipsum non applicare animum
ad sciendum id quod quis debet scire, est peccatum omissionis.
29.
Secundo modo ignorantia fit voluntaria ob passionem, quam quis vult deliberate
sequi; illi enim, qui secundum suam passionem operatur, bene imputabitur omnis
pravus effectus tali passioni connexus, licet in particulari non agnoscatur,
quia - 62 -
cum homo passionem aliquam amplexatur, consequenter ipse
amplectitur omnes effectus communiter ex illa passione provenientes, qui etsi
in particulari non praevidentur, praevidentur saltem in confuso; volens enim
aliquam explere passionem, puta vindictam, admittit consequenter saltem in
confuso quaecumque perversa media, quae ad explendam passionem illam conducunt.
Unde effectus provenientes, quamvis non sint voluntarii in se, sunt tamen
voluntarii in sua causa, nimirum in adhaerendo in passionem. Ita etiam docet s.
Thomas (1. 2. q. 6 a. 8.) ubi ignorantiam huius operantis per
passionem vocat ignorantiam malae electionis, dicens: Alio modo
dicitur ignorantia voluntaria eius, quod quis potest scire et debet; sic enim
non agere, et non velle, voluntarium dicitur. Hoc igitur modo dicitur
ignorantia, sive cum aliquis actu non considerat, quod considerare potest et
debet, quae est ignorantia malae electionis, sive ex passione vel ex habitu
proveniens. Idem repetit in Opusc. de malo q. 3. a. 10. ubi
ait: Ligatio rationis per passionem non imputatur ad culpam, nisi forte
quoad principium talis passionis; quod fuit voluntarium, poterat enim voluntas
a principio impedire ne passio in tantum procederet. Praeterea alibi (1. 2.
q. 77. a. 7.) dicit: Quandoque vero passio non est tanta, quod
totaliter intercipiat usum rationis, et tunc ratio potest passionem excludere,
divertendo ad alias cogitationes, vel impedire ne suum consequatur effectum.
30.
Tertio modo ignorantia fit voluntaria ratione pravi habitus, ut etiam habetur
ex s. Thoma loco supra citato (1. 2. q. 6. a. 8.); et tunc actus
mali qui ex malo habitu proveniunt, sunt pariter voluntarii, vel in sua causa,
scilicet cum in principio prava consuetudo voluntarie contrahitur, vel potius
quia, ut sentio cum Antoine, et auctore libri cui titulus, Instruz. de'
novelli confessori, huiusmodi peccatores male habituati, quamvis habeant
cognitionem minus expeditam quam alii, semper tamen habent cognitionem aliquam
actualem suorum criminum sufficientem ad reddendos actus deliberatos et
mortales; cum enim ipsi parvipendand peccatum, non fit in eorum animis illa
sensibilis et memorabilis impressio, quae fit in alio habente conscientiam
minus depravatam; et hinc evenit, quod in eorum memoria non remanet vestigium
actualis illius cognitionis, quam satis habuerunt antea de peccato, aut
vestigium est adeo leve, ut interrogati de facili respondeant, quod non
adverterint; sed cautus confessarius non debet ipsis fidem praestare. Et idem
videtur dici etiam posse de operantibus secundum suas pravas passiones, quibus
non iam defuit omnis cognitio materiae suarum culparum, sed cognitio est in eis
tam obscura, ut vix discerni possit.
31.
Quarto demum modo ignorantia fit voluntaria et culpabilis, ut dicunt Tannerus,
et Antoine1 cum s. Antonino, si homo in agendo advertenter negligit
adhibere considerationem, quam res agenda meretur; illi enim qui iam advertit (ut
recte ait Antoine) aliquid amplius considerandum, et tamen vult praecipitanter
operari, merito imputantur omnes errores, quos committit.
32.
Contra vero mihi omnino tenendum videtur, si ignorantia nullo ex praedictis
modis fuerit voluntaria, et homo nullam habuerit actualem advertentiam
malitiae, vel periculi, nec directe, nec indirecte, neque in se, neque in sua
causa, tunc nullo modo imputantur ei errores quos non advertit. Ratio, quia ut
imputentur alicui effectus cuiusdam causae, debet necessario praecedere (saltem
in principio) advertentia actualis et expressa malitiae obiecti; advertentia
- 63 -
enim
interpretativa, ut recte loquuntur Salmanicenses1, fundatur super
aliquam advertentiam expressam, sicut voluntarium indirectum fundatur super
directum. Praeterquam quod advertentia interpretativa supponit obligationem, et
potentiam advertendi; sed deficiente omni advertentia expressa, non est
potentia adversandi, et ideo nec obligatio, cum nulla obligatio liget, nisi
prius quodammodo agnoscatur.
33.
Dices: Omnis ignorantia in eo, qui tenetur et potest suam obligationem
advertere, est vincibilis, et propterea culpabilis. Sed recte respondent
Sylvius et Suarez, quod ille qui omnino ignorat malitiam obiecti, et adhuc
obligationem advertendi, habet quidem potentiam remotam, sive physicam ad
advertendum, sed caret potentia proxima et expedita, quae homini necessaria est
ad cognoscendam deformitatem suarum actionum. Quis nesciat non esse in hominis potestate, quod
sciat? ait s. Augustinus,
lib. de spir. et lit. c. 35. n. 63. in fin. Unde
nequit ipse naturaliter, ac humano modo suam vincere ignorantiam. Agnoscet
quidem suam actionem qua actio est, sed ignorabit eam qua mala est; sola enim
cognitio obiecti in esse physico non est sufficiens principium ad discernendum,
nec ad inquirendum obiectum in esse morali, quod equidem prorsus differt a
physico. Quando nulla (sapienter ait p. Suarez) talis cogitatio in
mentem subiit, qua possit voluntas excitari ad quaerendam scientiam, non est in
potestate hominis se ad illam movere, et consequenter non potest talis
ignorantia homini imputari2. Et hoc est quod docet s. Thomas (1. 2. q. 76. a. 2.)
dicens: Unde propter negligentiam ignorantia eorum, quae aliquis scire
tenetur, est peccatum. Non autem imputatur homini ad negligentiam, si nesciat
ea quae scire non potest: unde horum ignorantia invincibilis dicitur, quia
studio superari non potest. Studium autem hoc sive diligentia adhibenda ad
expellendam ignorantiam, ut recte advertit Sylvius cum Medina, et
Richardo3, non debet esse summa, sed sufficit si sit moralis, et talis
quam prudentes communiter adhibere solent in re gravi; superveniente enim dubio
indoctus debet consulere peritos: doctus vero consulere libros, vel cum aliis
doctis rem conferre.
34.
Hanc denique sententiam observo communiter teneri ab auctoribus, nons olum
probabilistis (qui eam non iam ut probabilem, sed tanquam certissimam apud
omnes agnoscunt, sicut scribit Suarez), at etiam antiprobabilistis; etenim
de Sainte Beuve doctor sorbonicum sic ait: Si advertatur tantum in actum
materialiter sive physice consideratum et non formaliter seu moraliter, erit
tantum volitus actus, ut est quid physicum, et non ut est quid morale, ergo non
ut malum; et in hoc non erit malitia4. Cardinalis Gotti scribit: Dico
secundo, ad peccatum mortale sufficere advertentiam implicitam seu virtualem
malitiae actionis vel eius periculi. Etenim eo ipso quo quis dubitat aut
suspicatur de malitia suae actionis, vel malitiae periculo, et tamen rei
veritatem inquirere negligens actionem ponit, censetur interpretative et ipsam
malitiam velle5. P. Wigandt pariter inquit: Dico 1. Deliberatio,
seu advertentia est duplex: una est plena et perfecta, quae adest quando homo
advertit, non solum ad operationem quoad entitatem naturalem eius, v. g. ad
esum carnium, sed etiam ad eius malitiam, aut periculum transgressionis legis:
alia est imperfecta, etc. Dico 2. Ut aliquid in individuo - 64 -
imputetur ad culpam
mortalem, debet adfuisse plena et perfecta deliberatio1. Consentit
his s. Antoninus, qui ad peccandum mortaliter in delectatione morosa requirit,
non solum deliberationem, sed etiam animadversionem periculi, his verbis: Aut
ergo manet talis complacentia post sufficientem deliberationem, et
animadversionem periculi, et tunc est mortale2. Alio loco inquit: Defectus
recti iudicii ad considerationis vitium pertinet, prout scilicet aliquis in
recte iudicando deficit, ex eo quod contemnit vel negligit attendere ea ex
quibus rectum iudicium procedit3. Consentit etiam continuator
Tournely, qui sic concludit: Itaque, ut intra veri limitis gradum sistamus,
existimamus eum, qui ita non advertit ad peccati malitiam, ut vel naturali
raptus distractione, vel ob similem causam advertere non possit, peccato non
teneri. Sic excusabitur poenitens, qui iniunctam poenitentiam prae oblivione
non implet. Verum aliter dicendum de actionibus, quas eliciunt aut omittunt
viri terrenis rebus absorpti, passionibus suis servientes, assueti ut nequidem
cogitent se non cogitare4. Sed idem iam nos admisimus supra n. 28.
ad 31. Consentit eitam Antoine, qui agens de ignorantia dicit,
inadvertentiam sive inconsiderationem esse culpabilem in eo, qui debitam
diligentiam omittit, vel qui praecipitanter agit iam advertens rem indigere
maiore consideratione, vel qui actu positivo vult sequi passionem quae
advertentiam impediat. E contra (dicit) si inadvertentia sit
invincibilis in homine habente cognitionem habitualem debitam, est prorsus
inculpabilis, et excusat a peccato ea que ex illa fiutn contra legem; quia
malitia actus tunc nullatenus ne interpretative quidem est voluntaria; nam sine
potestate cognoscendi non potest esse volitio5.
35. Hinc concludendum,
quod opinio eorum (si forte adsunt) qui dicunt operanti adversus legem imputandos
esse omnes errores quos committit, etiamsi nulla unquam intercesserit actualis
advertentia, nec directa, nec indirecta, in se, vel in causa, saltem in
confuso, sed tantum adfuerit advertentia interpretativa, in hoc dumtaxat
consistens, quod ipse debuit et potuit sola potentia physica et remota malitiam
advertere: haec opinio nullo modo sustineri potest; alias sequeretur quod
plurimi homines multis mortalibus culpis gravatos se invenirent, quin circa
illas ullam cognitionem unquam habuerint. Dicent quod homines illi in poenam
aliarum culparum, puta ob cupiditates suas non repressas, obligationes proprii
status non impletas, cxeterasque negligentias merentur subtractionem lucis qua
alioquin bene advertissent operationum suarum malitiam, et ideo omnes sui
errores imputantur ad culpam. Sed ut illatio haec valere posset, prius probanda
esset supposita propositio, quae nobis minime probatur: nam ratione aliorum
defectuum Deus privabit aliquem sua ulteriore luce, qua tentationibus et
passionibus propriis restitisset, nisi defecisset in aliis, itaque subtractio
illa efficiet quod talis homo incidat in culpas, quas satis adfertit ut culpas:
sed non efficiet quod ei imputentur errores, quos nullo modo, neque expresse,
neque in confuso ut culpas agnoscit: quia ubi non est cognitio, non est
libertas; et ubi non est libertas, non est peccatum. Instabunt. Sed s. Thomas (Lect. 7. in
cap. I. epist. ad Rom.) dicit: Si ignorantia causatur a
culpa, non potest subsequentem culpam excusare. At hoc dicimus sane
intelligendum de ignorantia voluntaria aliquo ex modis, ut supra ab eodem
Angelico explicatis. Praeterquam - 65 -
quod s. Doctor
loquitur ibi de infidelibus, quibus errantibus in fide, ob eorum certe
culpabilem ignorantiam, merito imputantur ad culpam omnia mala quae patrant.
36.
Praeterea si absque ulla advertentia imputantur homini omnes sui errores,
quamvis ipse, debita diligentia iam adhibita, recte operari iudicet, sequeretur
quod ad honeste operandum non suddiferet sequi sententias (si sint minus tutae)
nec probabiliores, nec probabilissimas, nec etiam moraliter certas. Sed hoc
dici nequit, cum ab Alexandro VIII. damnata sit prop. 3. quae dicebat: Non
licet sequi opinionem vel inter probabiles probabilissimam.
37.
Remanet obiectionibus prolixis adversariorum satisfacere, sed nos brevi
expediemur. Opponunt I. illud in reg. 13. iuris in 6. ubi dicitur:
Ignorantia facti, non iuris excusat. Sed huic bene respondet
Sylvius1 id intelligi de statutis forensibus, uti iam explicat Glossa
ibidem; in foro enim iudiciali post legis promulgationem ignorantia
transgressorum ordinarie praesumitur vincibilis; nisi adsit aliqua ratio, quae
contrarium praesumere faciat, ut habetur in cap. In tua tit. Qui matrim. accus., etc.
38. Opponunt II. quod si
ad omnia peccata requireretur actualis advertentia, inculpabiles reputandi
essent Iudaei crucifigentes Dominum, Pagani occidentes martyres, et Haeretici
innumera crimina perpetrantes. Sed uno verbo his omnibus respondetur, nempe
quod horum omnium ignorantia fuit et est omnino crassa. Loquens enim Christus
Dominus de Iudaeis, dixit: Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius
fecit, peccatum non haberent. Ioan. 15. 24. Idem quippe dicendum de
Infidelibus, et Haereticis, quibus ob suam malitiam vel supinam negligentiam
omnes sui errores iuste imputantur ad culpam.
39. Opponunt III.
quod sententia requirens aliquam advertentiam actualem non differt ab ea, quae
peccatum philosophicum tuebatur a culpa theologica immune. Sed respondetur,
quod ideo praefata opinio proscripta fuit ab Alexandro VIII., quia ille qui
operatur contra rectam rationem, ut supponitur in peccato philosophico, etiamsi
non reputet laedere Deum, reipsa iam laedit, offendendo enim naturam
rationabilem, offendit simul ipsius naturae Auctorem. Sed in tali peccato
semper requiritur, ut homo advertat suam actionem rectae rationi adversari.
Quid ergo commune est inter peccatum philosophicum, et actionem illam, qua quis
nullo modo, ne in confuso quidem advertit esse malam, et forte aliquando bonam
reputat?
40. Praeterea ad
hoc, ut peccatum sit mortale, requiritur plenus consensus voluntatis, ut
communiter omnes dd. catholici docent, Contensonius, Tournely, Gonet, Wigandt,
Gotti, Concina, Sanch. Salmant.
Cardenas, etc. ex s. Thom. 1. 2. q. 88. a. 6. Ratio est, quia ad
peccatum consummatum requiritur perfectum voluntarium, quod idem est, ac plenus
consensus2. Potest tamen voluntas assentiri gravi culpae cum consensu
indirecto, nempe cum vult causam praevidens effectum, ut superius dictum est;
sed hoc intelligitur cum adest obligatio impediendi effectum, nam si in aliquo
casu non adest talis obligatio, excusabitur quidem (causam ponendo) a malitia
effectus, cum positive non vult, licet illum praevideat3.
41.
Notandum I. post intellectus advertentiam, tribus modis posse voluntatem ferri
circa obiectum peccaminosum sibi propositum, 1. positive in illo consentiendo,
2. positive resistendo, 3. negative se habendo, nec consentiendo, nec
resistendo. Hinc fit quaestio, an
graviter peccet, qui negative se habet, et - 66 -
positive
non resistit appetitus sensitivi motibus circa obiectum graviter malum?
Generaliter loquendo iuxta sententiam veriorem Gerson., Sanch., Castrop.,
Salmant. cum s. Thoma et aliis, iste leviter peccat, non vero graviter; nam
periculum consensus, quod potest esse in non resistendo, non est proximum, sed
tantum remotum1.
42.
Sed secus procedit in delectatione carnali, cui (iuxta sententiam communem DD.)
tenemur sub gravi positive resistere, quia istae, cum sunt vehementes, de facili
possunt sibi trahere voluntatis consensum, si ipsa positive non
resistit2.
43.
Quomodo autem huiusmodi carnis tentationibus resistendum sit, auctor quidam
modernus quoad fraenandam externam et sensualem commotionem dicit, multum
prodesse, vestibus tegere, et comprimere partes commotas. Quoad praeservandam
animam a consensu, iuvant devotae cogitationes super Iesu Christi morte, super
inferno, aut morte: et valde quoque proderit animo revolvere conscientiae
remorsus, quos anima, patrato peccato, sensitura erit cum advertet Deum
amisisse. Sed maxime quoque iuvat, imo necesse est in huiusmodi tentationibus
ad orationem confugere; nam (teste Sapiente) castitas obtineri non potest, nisi
a Deo, et per orationem: Et ut scivi, quod aliter non possem esse continens,
nisi Deus det, adii Dominum, et deprecatus sum. Sap. 8. 21. Invigilet
confessarius ad insinuandas poenitentibus praecipue recidivis, istas
considerationes, ne eorum sequatur exemplum, quibus satis est ab ore
poenitentis audivisse, se amplius nolle peccare, et nullo alio interposito
sermone, eos absolvunt. Prae caeteris eos moneat, ut in turpibus tentationibus,
ne cum eis mente sermocinentur, sed propositum renovent se mori potius esse
paratos, quam assentiri Dei offensae, et ut inde statim invocent pluries cum
fiducia SS. Nomina Iesu, et Mariae, hac invocatione intendentes eorum auxilium
exposcere. Dixi, ne mente cum tentationibus sermocinentur; omnes enim
spiritus magistri advertunt quod in huiusmodi sensus tentationibus, sicut etiam
in illis contra fidem, satius esset mentem alio divertere, quam manu cum eis
(ut dici solet) conflictari; contrariis voluntatis actibus obsistendo, et
rationes exquirendo, quibus sibi suadeat, cur consentire non debeat. Cum vero motus sunt leves, melius erit,
quin resistat, si eos contemnat3.
44. Et insuper
advertatur non esse obligationem resistendi tentationibus, et motibus
carnalibus, cum adest iusta causa positive non resistendi, puta si quis
expertus esset, resistendo magis augeri motus, et contra contemnendo cessari:
aut si motus proveniant ex aliqua necessaria, at utili actione, sicut est ab
audiendis confessionibus, aut a legendis libris, ut discatur disciplina
moralis, aut medica, aut a tactibus necessariis in medendo, et similibus. Nam
tunc (ut docent DD.) non tenemur opus omittere propter huiusmodi involuntarios
motus, nec resistere positive, si illi motus durarent, et magnae esset
molestiae debere semper eos positive repellere. Satis tunc erit dare operam, ne
consentiat: dum haec ipsa diligentia erit sibi sufficiens reluctatio. Ita
Tolet. Caiet. Laym. Tournely, Azor, Sanch. La-Croix, etc.4.
45. Notandum II. peccata
omissionis requirere actum positivum, et deliberatum voluntatis in consentiendo
omissioni operis praecepti, ut bene docent Gonet, Filliuc. et Salm. quidquid
dicant alii5. Insuper advertendum omissiones, quae proveniunt a
causa prius posita, non imputari ad peccatum tunc, cum omittitur praeceptum,
sed cum ponitur - 67 -
causa, ut recte
dicunt Sanch. Becan. Filliuc. contra alios. Hinc qui causam
ponit praevidens effectum, exemp. gr. qui ebriatur praevidens se omissurum
Sacrum, etsi accideret, ut postea Sacro adesset, etiam ei confitendum esset
peccatum omissionis, quia praestitit consensum, cum causam posuit, nempe
ebrietatem1. Nihilominus si peccato consummato annexa sit censura, et
quis, antequam effectus sequatur, se retractaret, tunc esset reus effectus
praecogniti, sed non incurreret censuram; quia censura requirit contumaciam
eodem temporis momento, quo peccatum consummatur2. Si quis omitteret
Sacrum, ut iret venatum, aut ut ludo vacareet, sat erit si tantum confiteatur
Missae omissionem; quia ideo ludus, et venatio sunt illi peccatum mortale, quia
sut causa omissionis Sacri3.
46.
Notandum III. propositionem, quae dicebat non esse mortale, nec mereri poenam
aeternam peccatum philosophicum, nempe illam culpam, quae dignoscitur esse
contra rationem, sed non contra legem divinam, quae his verbis adnotatur: Quod
in eo, qui vel Deum ignorat, vel de Deo actu non cogitat, sit grave peccatum,
sed non offensa Dei, neque peccatum mortale dissolvens amicitiam Dei; neque
aeterna poena dignum, merito fuisse damnatam ab Alexandro VIII., quia qui
advertit opus suum esse naturae rationabili adversum, advertit saltem in
confuso iniuriam quae irrogatur naturae auctori, qui est ipse Deus.
|