- 70 -
PUNCTUM III.
De peccatorum distinctione. 1. Quoad speciem, 2. quoad
numerum.
55. et 56. De distinctione specifica.
57. De numerica, et de I. radice a
multiplicitate actuum.
58. ad
61. Circa actus internos.
62. et 63. Circa actus externos.
64. et 65. De II. radice a diversitate
obiectorum totalium.
55. Et I. Quoad speciem quaeritur
primo a doctoribus a quibus radicibus desumenda sit distinctio specifica
peccatorum? s. Thomas docet desumendam ab obiectis vitiosis specie diversis:
Scotus contra ab oppositione ad diversas virtutes, quibus opponuntur peccata. Utraque
sententia est probabilis: secunda tamen, ut fatetur etiam Tapia Thomista, est
facilior ad distinguendas species peccatorum. Quare dicimus distinctionem
specierum desumi a duabus radicibus, prima ab oppositione ad diversas virtutes,
ut dictum est. Sed quia aliqua peccata opponuntur eidem virtuti, ut blasphemia
et periurium, ambo opponuntur religioni, ideo dicimus secundam radicem
desumendam a diversa deformitate eidem virtuti opposita. Hoc tamen valet, ut
distinguantur peccata commissionis; peccata enim omissionis quoad speciem
distinguuntur tantummodo ab obiectis, quae omittuntur, v. g. omissio Sacri et
ieiunii ambo adversantur Ecclesiae obedientiae, et in tantum sunt diversae
speciei, in quantum Sacrum et ieiunium sunt obiecta diversae speciei4.
56.
Quaeritur secundo, an peccatum ex obiecto leve possit propter aliquam
circumstantiam devenire ad gravitatem speciei superioris? Vasq. et Durandus negant sed affirmant sententia
communis quam tenent Suar. Castrop. Salmant. et alii cum s. Thoma5, cum
non accidat physice, sed moraliter. Quare ait s. Doctor6 esse graviorem
bestialitatem periurio7. Et ideo regula praedicta metiendi gravitatem
peccati ex oppositione ad superiorem virtutem currit tantum, quando peccata
sunt maxima adversus aliquam virtutem, non autem cum comparatur maximum
peccatum adversans uni virtuti cum minimo adversante alii virtuti8.
- 71 -
57.
II Quoad numericam distinctionem, dicimus pariter ex duabus radicibus desumendam,
I. Ex multiplicitate actuum moraliter interruptorum. 2. Ex
diversitate obiectorum totalium (De hac secunda dubitant DD., sed nos iuxta
nostram sententiam, de qua in fine huius puncti num. 64. agemus). Et loquendo de prima radice, ut
dignoscatur quandonam actus voluntatis moraliter interrumpantur, plures oportet
facere distinctiones.
58. Primo oportet
distinguere actus internos ab externis. Et quoad internos, distinguendum, cum
hi possint esse aut circa peccata interna (cordis dicta) quae interius
consummantur, ut sunt odium, haeresis, prava desideria, delectatio morosa, et
huiusmodi: aut circa peccata externa (oris et operis dicta) quae externe
perficiuntur, ut sunt blasphemiae, furta, etc. Hoc posito dicimus actus
internos circa peccata cordis, odia, desideria, etc. statim ac
multiplicantur, interrumpuntur; itaque tot sunt peccata, quot sunt actus
consensus voluntatis: ut communiter Suar. Azor. Vasq. Castrop. Bonac.
Salm. Tourn. Conc.; et alii contra Canum, et Lugo, qui tenent per somnum, aut
per distractiones non interrumpi, sed solum per contrariam voluntatem. Sed haec
opinio non est mihi satis probabilis; unde dico teneri poenitentem ad
explicandum, si potest, numerum actuum internorum, quibus praestitit consensum;
si non poetst, saltem tempus in quo in tali pravo animo perseveravit,
explicando saltem in genere, si eae interruptiones (praeter ordinarias somni,
etc.) fuerint rarae, an frequentes. Si enim praedicti actus procederent ab uno,
et eodem impetu passionis, dicunt Lugo, Viva et Tamb. (et id videtur probabile)
tunc eos, quamvis intercederet aliquod intervallum, sed breve, constituere unum
peccatum1.
59.
Quoad actus internos circa peccata externa oris et operis, ut
aetractionis, homicidii, etc. haec bifariam moraliter interrumpuntur. 1.
voluntatis retractatione; 2. voluntaria cessatione, nempe si voluntarie a pravo
proposito cessat; nam si post cessationem voluntariam a proposito iterum illud
reassumit, tunc novum committit peccatum2.
60.
Certum igitur est apud omnes tam per retractationem, quam per voluntariam
cessationem interrumpi actus internos circa peccata externa. Sed quaestio est,
an per ordinarias interruptiones interrumpatur pravum propositum circa peccata
externa. Alii affirmant, ut Vasq., Henno et Diana, et haec opinio est satis
probabilis. Sed probabilior est altera Salmanticensium, Vivae, Roncag. et
Concinae; quod si perseveret propositum per breve tempus, actus replicati non
interrumpantur; interrumpantur autem, si tempus est diuturnum; et opinio
aliorum, quod quantumlibet temporis pravum propositum duret, actus non
interrumpuntur, est contra communem sententiam, quare id mihi non videtur
probbaile. Quodnam autem tempus iudicandum sit longum in hac materia, p. Concina
putat unum diem; Roncaglia duos, alii quatuor, aut quinque; ego autem sentio
posse idem pravum propositum duos, aut tres dies perdurare, sed non amplius;
dum existimo concupiscentiae sive passionis vehementiam (regulariter loquendo)
difficulter ultra duos, aut tres dies posse persistere. Quare dico, quod si
pravum propositum praecedat actum duobus aut tribus diebus, potest accipi pro
uno peccato una cum actu externo consummato. Sed si quis perseverat diutius
tribus diebus, illo debet explicare tempus: et tunc confessarius accipiet in
confuso numerum actuum eo tempore interrumptorum per quamlibet morulam somni,
coenae, distractionum, etc. prout sunt coram Deo, tunc utendo prima opinione
Vasq. etc. nempe actus internos per quam - 72 -
cumque
morulam semper interrumpi1.
61.
Advertendum nihilominus, hoc non procedere cum actus voluntatis, qui
proficiscuntur a primo pravo proposito, perdurant in aliquo effectu, qui
conducit ad perficiendum unum dumtaxat peccatum externum; quia tunc
quantumcumque temporis perduret prava voluntas, illi actus unum constituunt
peccatum. Hinc qui proponit occidere inimicum suum, et ideo parat arma,
insidias struit, et postea eum occidit licet tunc plures et plures dies
reiteret actus suae pravae voluntatis, unum peccatum committit: ita omnes dd.
cum s. Thoma2. Ita etiam fur unum peccatum committit, si ipse semper
perseverat (licet diutius) in sibi proposita a principio voluntate furandi, vel
non restituendi; quia in illa voluntaria et numquam retractata retentione
virtualiter durat in effectu prima voluntas, ut valde probabiliter docent Nav.,
Lugo, Sairus, Trull., p. Nav., Roncaglia, Diana, Malder. et Salmant. (contra Suar. Bonac., etc.). Recte tamen
advertit Diana, quod si fur aliquando sit impotens restituendo, et postea
iterum fieret potens et non restitueret; tunc novum committeret peccatum; tunc
enim tempore impotentiae non perseveravit in effectu voluntas non restituendi3.
62. Hoc quoad actus
internos peccatorum, quae externe perficiuntur. Quoad autem ipsos actus
ectgernos, isti tunc moraliter interrumpuntur, cum non respiciunt aliquem actum
completum, v. gr. si quis pluries percutit inimicum, non habens animum eum
occidendi, tunc omnes illae percussiones sunt distincta peccata, quia quilibet
actus habet suam distinctam malitiam. Idem dicendum de tactibus turpibus, sine
intentione coeundi adhibitis. Contra advertendum, quod bifariam actus externi uniuntur,
et unum constituunt peccatum: 1. si procedunt ab ipso impetu, cum quis eodem
iracundiae tempore pluries blasphemat, iniuriis aliquem afficit, perculit, aut
detrahit, sive eadem concupiscentiae vehementia pluries turpiter tangit; ita
communiter Nav., Less., Castroplal., Bonac., Concina, Viva, Salmant. etc. 2. Si
actus, externi moraliter ordinentur ad idem peccatum consummandum, prout qui
accipit ama, inquirit inimicum, et postea eum occidit. Item si quis ad copulam
consummandam praemittit verba, oscula, etc. Itaque tunc sufficiet tantum
explicare commisisse homicidium, aut copulam. An autem explicandi sint tactus
statim copulam subsequentes? Respondetur probabiliter negative; semper ac
tactus (et idem est de complacentia, quae habetur de copula) statim post
copulam habeantur, et non dirigantur ad novam copulam; quia tunc verosimiliter
tactus illi adhibentur ad primae copulae complementum4. Sed hic
notandum cum p. Viva, et communi (ut ipse asserit) omnia media externa adhibita
ad exequendum peccatum, prout sunt tactus et verba obscoena, ac etiam iter
susceptum, ascensus in domum meretricis, parare arma ad vindictam, et
huiusmodi, omnia haec explicanda sunt in confessione tamquam pecacta distincta
numero, quando peccatum intentum executioni non mandatur; quia illae actiones
iam externatae omnes informantur a malitia pravi finis5.
63.
Quaeritur, si quis habens animum suscipiendi 100. aureos, centum vicibus
susciperet, quot peccata committit? La-Croix putat centum peccata committere,
quodlibet enim furtum suam propriam habet malitiam. Sed probabiliter Holzman
sentit, satis esse confiteri furtum 100. aureorum, tamquam unum peccatum, dum
caeteri actus tendunt ad complendum furtum intentum. Si autem non est intentum
ad centum, certe distincte explicanda sunt omnia furta gravia6.
- 73 -
64. Hactenus de
prima radice: loquamur de secunda, nempe de diversitate obiectorum totalium.
Quaestio est tamen inter dd. an per hanc radicem multiplicentur peccata, v. gr.
si quis unico ictu sclopeti plures occidit, an committat plura peccata? Alii
negant, ut Suar. Lugo Laym.
Anacl. Viva, etc. sed nos cum Azor. Tournely Concina Salmant. Diana Croix, etc.
et communi affirmamus, quia idem actus, sicuti potest continere plures malitias
specie distinctas, ita pariter potest habere plures distinctas numero: et hoc
etiam contra eamdem virtutem; puta si coniugatus committit adulterium cum
coniugata. Hinc dicimus plura committere peccata. 1. Qui uno ictu sclopeti plures occidit homines;
aut unica detractione multos unius familiae infamat aut unico sermone pluribus
est scandalo. 2. Qui unica vice furatur a pluribus, sed hoc non
intelligitur, si furaretur bona monasterii, aut capitali, quia ea bona
pertinent ad communitatem, non vero ad particulares. 3. Qui unico actu
volutnatis proponit plures dies omittere officium, aut ieiunium; aut malum
optat pluribus, vel cupit ad plures foeminas accedere, aut pluries ad eamdem,
fortius si pluries successive cum aliqua rem habet1.
65.
Si autem aliquis negat plures Fidei articulos, unum committit peccatum; nam,
cum unum sit obiectum Fidei, nempe veritas Dei revelantis; aeque infidelis est,
qui unum articulum negat, ac qui omnes. Ita pariter qui coram pluribus alicui
detrahit, probabile est cum Azorio Molina Lugo, etc. (contra La-Croix) unum
peccatum committere dum unicum est apud omnes ius ad famam. item qui plura mala
exoptat inimico, v. gr. infamiam, mortem, etc. sed sub una mali ratione ea
apprehendit, nempe ut media ad illius perniciem, probabiliter cum Caiet. Lugo
Valent. Bonac. Croix, etc. committit unum tantum peccatum, et ei satis est
confiteri: Exoptavi grave malum proximo: sed qui efficaciter optasset in
suum inimicum diversa mala inferre, aut optasset specifice et in partiuclari ut
praedicta mala illi acciderent, tunc debet omnia illa distincte confiteri, quia
illa sunt diversa peccata2. Dicunt Salmant. Viva et Lug. cum aliis
confessarium, qui est in peccato mortali, plures successive absolventem, unum
committere sacrilegium. Sed nos dicimus cum Bonac. Escobar. Concina Tournely
Croix, etc. tot sacrilegia, quot sunt personae, quas absolvit, quia quaelibet
absolutio est distinctum Sacramentum. Secus autem et non improbabiliter dicunt Filliuc. Viva Busemb. et alii de
sacerdote in peccato existente, qui pluribus ministrat Eucharistiam, cum una sit
tunc administratio, et unum convivium3. Quot autem peccata
committat, qui celebrat Missam in peccato, vide append. 3. n. 11.
|